Homilia Sexta.
Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, dicens: Audi verba Testamenti hujus (Jerem., XI, 1); Usque ad eum locum in quo dicitur:
Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum (Ibid., 10).
0632B
801 Juxta historiae quidem veritatem non negamus praesentiam Domini nostri Jesu Christi corporaliter factam, et toti mundo
illuxisse, quando
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Oportet autem nosse, quoniam et antequam corpus assumeret ad sanctos quoque descendit: et post hanc praesentiam
corporalem ad coelos victor ascendens, rursus ad nos veniet. Si vis hujus rei capere argumentum, ausculta quod dicitur:
Sermo qui factus est super Jeremiam a Domino, dicens: Audi, et reliqua. Quis enim est hic sermo qui factus est a Domino, sive ad Jeremiam, sive ad Isaiam, sive ad
0632C quemlibet prophetarum? An ille est qui erat in principio apud Deum? Ego nescio aliud verbum Domini praeter ipsum, de quo
dicit Evangelista:
In principio erat Verbum ((Al.
sermo)), et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan., I, 1) . Hoc autem scire debemus, quia haec sit utilitas credentium, si sermo ad singulos quosque fiat. Quid mihi
enim prodest si descendat in mundum, et ego ipsum non habeam? E diverso autem etiam si ad universum mundum non veniat, et
ego similis fuero prophetarum, habeo ipsum. Dicam autem, quia et ad Moysen, et ad Jeremiam, et ad Isaiam, et ad singulos quosque
sanctorum 802 idem sermo commeaverit:
0633A et illud quod a Domino discipulis dictum est:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. XXVIII) , opere servatum est ante adventum suum, quem omnibus manifestavit. Erat quippe cum Moyse, cum Isaia, cum
omnibus sanctis. Quomodo enim poterant effari sermonem
0633D Vulgati hactenus manco atque imperfecto sensu,
sermones sine Dei ipsius adventu: nos,
sermones Dei, sine ipsius sermonis adventu restituimus, facem praeferente Graeco textu, πῶς δύνανται ἐκεῖνοι λόγον Θεοῦ λελαληκέναι, τοῦ λόγου τοῦ Θεοῦ μὴ ἐπιδημήσαντος
αὐτοῖς; et Rabano totidem verbis repositam lectionem approbante.
Dei sine ipsius sermonis adventu? Haec autem nos qui Ecclesiastici sumus, magis debemus advertere, qui volumus eumdem Deum
esse legis, et Evangelii, ipsum Deum et antiquitus, et nunc, et in omnia saecula saeculorum, Amen. Sunt quidam qui opinione
sua veterem divinitatem ab ea quae in Christo annuntiatur, dividant. Nos unum novimus Deum, et in praeterito, et in praesenti,
unum Christum et tunc et modo similiter, et unum Spiritum sanctum, cum
0633B Patre, et Filio sempiternum. Haec propter hoc, quod lectum est:
Sermo qui factus est super Jeremiam a Domino dicens: quid ergo dicat, et nos audiamus.
Audite verba testamenti hujus, et loquimini ad viros Juda, et inhabitantes ((Al.
inhabitatores)) Jerusalem. Viri Juda nos sumus propter Christum, nec dubium est, quod ((quia)) Dominus noster ex Juda ortus sit. Nomen quoque ipsum
Juda si juxta Scripturas probavero ad Christum referri,
0633D Supplevimus vocem
viri, quae deerat, tum ex Rabani lectione, et Graeco, ἄνδρες Ἰούδα, cum ex ipsiusmet Huetii conjectura.
viri 803 Juda non erunt increduli Christo Judaei, sed nos qui in Christo credimus.
Juda, te collaudant fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum (Gen. XLVIII, 8) . Te laudant. Non illum Judam filium Jacob fratres sui laudaverunt, sed nunc Judam laudant fratres sui.
Ait quippe iste Judas:
Narrabo
0633C
nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae
0633D Penes Raban.,
hymni sacrificabo te, leg. fort. uno verbo
hymnificabo, ad Graec. ὑμνήσω.
cantabo tibi (Ps. XXI, 23) . Dicitur ad illum Judam:
Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. Ubi reperitur ille Judas super dorsum inimicorum suorum manus suas posuisse? Historia nihil de eo tale conscripsit. Si autem
consideres adventum Domini mei ((
Al. nostri)) Jesu Christi, destruenti Zabulum, exspoliantis principatus et potestates (I Cor. XV, 24) , ostentui eos facientis,
et triumphantis in ligno, videbis quomodo super istum Judam completa sit prophetia dicens:
Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. Et nunc cum ad viros Juda sermo fit, nulli dubium est quin ad Christianos sermo fiat propter Christum, qui ex tribu Juda
natus est. Fit quoque sermo et ad inhabitantes Jerusalem, scilicet ad eos
0634A qui in Ecclesia habitant. Haec est civitas magni Regis, haec est visio pacis. Pax quippe in nobis, si tamen filii pacis
sumus, multiplicatur et cernitur.
Audite ergo
verba testamenti hujus, et loquimini ad viros Juda, et inhabitantes Jerusalem, et dicetis ad eos: Haec dicit Dominus: Maledictus
homo qui non audierit verba testamenti hujus, quod mandavit patribus vestris
(Jer. XII, 2, 3) . Quis magis audit verba testamenti, quod mandavit
0633D Deerat nomen
Deus, quod Raban. et Graec. supplent. Levia quaedam id genus saepe alibi restituimus.
Deus patribus? Nos qui in Christo credimus, an illi qui nec Moysi crediderunt, dum in Christo non credunt? ad quos Salvator
ait:
Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit: Si autem litteris illius non creditis, quomodo verbis
meis credituri estis
(Joan. V, 46) ? Itaque illi Moysi ((
Al. Moysen)) non crediderunt, nos vere
0634B credentes in Christo, credimus testamento, quod traditum est per Moysen, et ad nos dicitur, ne maledicti fiamus:
Maledictus homo qui non audierit verba testamenti 804
hujus, quod mandavit patribus vestris. Ergo illi maledicti sunt, neque enim audierunt testamentum, quod mandavit Deus patribus:
In die, inquit,
qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea.
0633D Verba,
Et nos eduxit Deus de terra Aegypti, de fornace ferrea, cum in hactenus vulgatis deessent,
0634D duae periodi, nullo constante sensu, in unam coaluerant. Recursus ejusdem vocis
ferrea, ut quae inter utramque sunt verba Antiquarius solemni errore praeteriret, in causa fuit. Verum ut nihil de aliis Editoribus
dicam, Huetium saltem monere debuerat Graecus, quem in adversa columna excudit, textus, Καὶ ἡμᾶς ἐξήγαγεν ὁ Θεὸς ἐκ τῆς Αἰγύπτου,
ἐκ τῆς καμίνου τῆς σιδηρᾶς, μάλιστα κατά. etc. Quae totidem verba Latine sonant,
Et nos eduxit Deus, etc. Nos ex Rabano praeterea suffecimus: et superius quoque Scripturae testimonium pristinae integritati reddidimus.
Et nos eduxit Deus de terra Aegypti de fornace ferrea: maxime juxta intelligentem id quod scriptum est in Joannis Apocalypsi,
quia locus, ubi crucifixus est Dominus, vocetur spiritualiter Sodoma et Aegyptus. Si enim spiritualiter Aegyptus quispiam
nominatur, et non est Aegyptus secundum intelligentiam corporalem: haud dubium est, quin si intellexeris Aegyptum spiritualem,
et exieris de ea,
0634C tu sis egrediens ex terra Aegypti de fornace ferrea, et tibi dicatur.
Audite vocem meam, et facite juxta haec omnia. Deinde repromissio Dei est ad audientes, si fecerint quaecumque praeceperit Dominus dicens:
Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum (Jer. XI, 4) . Non omnis qui se populum Dei dicit esse, populus Dei est. Judaeorum populus populum se venditans Dei, meruit
audire,
Quia non populus meus vos: et dictum est ad eum:
Non populus meus. Et rursum iste populus vocatus est
0634D Nihil dubitavimus ad rei veritatem, et S. Doctoris mentem, quin ipsum quoque Origenem in Graeco οὐ λαὸς, quae deerat, negandi
particulam,
non populus, hic supplere: tametsi illam in Latinis codicibus non invenerimus.
non populus:
Ipsi enim aemulati sunt me, inquit,
super non Deum (Deut. XXXII, 21) . De illis dicit:
Irritaverunt me in idolis suis, et ego aemulabor eos super non gentem. In gentem autem insipientem irritabo eos. Nos igitur in populum Dei facti sumus, et annuntiatur justitia populo,
0635A qui nascetur de gentibus. Iste enim populus subito nascitur: et in propheta scriptum est:
Si nata est gens in semel. Quando Salvator ascendit ad coelos, et crediderunt una die quinque millia (Act. IV, 4) , et alia die addita sunt tria millia:
vere tunc fuit cernere populum in semel natum sermone Dei, et repente sterilem, parturientem, ad quam dicitur:
Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama quae non parturis: quia plures filii desertae magis quam ejus quae habet
virum
(Gen. IV, 27) . Deserta Ecclesia a Lege, deserta a Deo erat. Habens autem 805 virum synagoga Legem habebat et Deum. Quid
ergo pollicetur Deus?
Eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Non est omnium Deus, sed eorum tantum quibus se largitus est,
0635B quomodo patriarchae illi ad quem dicit:
Ego sum Deus tuus (Gen. XVII, 1) : et rursum alii:
Ego Deus ero Deus tuus (Exod. XXIX, 45) : necnon de aliis:
Ero, inquit,
Deus eorum. Putasne aliquando consequimur id quod per singulos dico, ut Deus omnium fiat Deus noster. Si autem vis plenius discere, quorum
sit Deus, et quibus vocabulum sui nominis largiatur:
Ego, inquit,
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6) : idque ipsum exponens Salvator ait:
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum (Luc. XX, 38) . Quis est mortuus? Utique peccator, qui non habet dicentem:
Ego sum vita (Joan. XI, 25) , qui habent mortua opera, qui necdum poenitentiam egit ab operibus mortuis: de quo ((
Al. quibus)) Apostolus ait:
Non
0635C
rursum fundamentum jacientes poenitentiae ab operibus mortuis (Hebr. VI, 1) . Si ergo Deus non est Deus mortuorum, sed viventium: et scimus esse viventem eum qui conversatur in Christo,
ut fiat particeps ejus: et si volumus ut et Deus noster sit, renuntiemus operibus mortuis, ut pollicitationem suam in nobis
compleat dicens:
Et ero vobis in Deum, ut statuam ((Al.
suscitem testimonium, etc.))
juramentum meum, quod juravi patribus vestris dare ((Al.
daturum me)) illis terram fluentem lac et mel (Jer. XI, 4) . Observa quid dicat:
Statuam juramentum, quod juravi patribus vestris, dare illis terram fluentem lac et mel. Haec enim non est terra de qua Salvator docuit dicens:
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matt. V, 4) . Deinde ad haec quae dixerat
0635D Deus, propheta respondit, id est ad id quod ait:
Maledictus homo qui non audierit verba testamenti hujus (Jer. XI, 3) : et dicit:
Et respondi, et dixi: Fiat, Domine. Quid est quod ait:
Fiat, Domine? Utique id quod pronuntiavit Deus:
Maledictus homo
0636A
qui non audierit verba testamenti hujus. Et dixit Dominus ad me; Lege verba ista in civitate Juda, et extra
Jerusalem (Jer. XI, 6) .
0635D Antea legebatur continua serie quasi Scripturae testimonium,
et his, qui foris sunt. Audite verba divina provocantia nos ad salutem: sive,
Legimus verba divina provocantia eos ad salutem, cui lectioni Graecus cum primis textus hic refragatur. Καὶ τοῖς ἔξω ἀναγινώσκομεν τοὺς λόγους τοῦ Θεοῦ, προσκαλούμενοι αὐτοὺς
ἐπὶ σωτηρίαν, τοὺς λόγους τῆς διαθήκης, etc. Favet vero, simulque cum Graeco huic concinit quam reposuimus unus ms. R. penes
Huetium:
Etiam his qui foris sunt, legimus verba divina, provocantes eos ad salutem. Verba Testamenti hujus, etc. Male alias
0636D quoque erat, eodem Huetio teste:
Etiam et his foris sunt. Audite verba divina provocantis vos ad salutem, verba testamenti hujus, etc.
Et his qui 806 foris sunt, legimus verba divina, provocantes eos ad salutem.
Verba testamenti hujus, et facite illa. Et dixit Dominus ad me: Inventa est colligatio in viris Juda et in habitantibus Jerusalem. Si peccaverimus nos qui propter Christum
0636D Mss. Regii penes Huetium,
viri Juda vocamur: et inventi fuerint in nobis nodi peccatorum: cui lectioni fere proprior est Graecus textus.
Christiani vocamur, et inventi fuerimus in numero peccatorum, et de nobis dicitur:
Inventa est colligatio in viris Juda, et in habitantibus Jerusalem (Jer. XI, 9) . Cum in Ecclesia Dei tales sunt in quibus reperiatur laqueus iniquitatis, et vincula peccati, in tantum ut
id quod de peccatore dicitur, eis valeat convenire:
Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22) , tunc dicit
0636B Deus:
Inventa est colligatio in viris Juda. Verum non invenietur colligatio in nobis. Quomodo autem non invenietur colligatio in nobis, si usque ad hanc horam colligatio
in quibusdam est. Sed:
Solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes violentarum commutationum, omnem conscriptionem iniquam dissipa. Frange
esurientibus panem tuum
(Isai. LVIII, 6) . Inventa est ergo colligatio in viris Juda, in habitantibus Jerusalem.
Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum (Jer. XI, 10) .
0636D Quae hinc subsequuntur ad finem usque perperam nonae in Isaiam Homiliae, quae Hieronymum interpretem mentiuntur, suntque
a nobis in Appendice quarti Tomi editae, subjuncta sunt totidem verbis ad ejus mutilationem supplendam.
Conversi sunt ad iniquitates. Quorum? Non ait simpliciter,
patrum, sed cum additamento,
patrum suorum priorum. Diximus haec de nobis dici, et his qui in nobis sunt peccatores. Quomodo igitur qui inter nos sunt peccatores, conversi sunt
ad iniquitates patrum, et
0636C patrum suorum priorum? Duplices habemus patres, et una species est pessimorum patrum. Siquidem antequam crederemus, diabolus
pater noster fuit, ut sermo Evangelicus ostendit, dicens:
Vos de patre Zabulo nati estis (Joan. VIII, 44) : cum autem credimus, facti sumus filii Dei. Si ergo post haec peccaverimus, convertimur ad iniquitates
patrum non simpliciter, sed patrum priorum. Ad probationem autem hujus rei, quia duplices habemus patres, utimur et David
testimonio, in quadragesimo quarto psalmo ita dicentis:
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, 807
et obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Ps. XLIV, 11) . Quasi pater quippe coepit:
Audi, filia. Ergo duplices nostri patres sunt. Sed obliviscere, inquit, domum patris tui prioris. Si
0636D igitur oblitus domum patris tui prioris rursus fueris ad peccata conversus, incidisti in id quod nunc dicitur peccatum.
Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum. Dicebamus dudum Zabulum patrem nostrum fuisse, antequam Deus factus sit pater, si
0637A tamen nunc non habemus etiam Zabulum patrem quod etiam de Joannis epistola approbamus, in qua ita scribitur:
Omnis qui peccatum facit, ex Zabulo natus est (Joan. III, 8) . Toties ex Zabulo nascimur, quoties peccamus. Infelix iste qui semper generatur a Zabulo. Rursumque multum
beatus qui semper ex Deo nascitur. Neque enim semel dicam justum ex Deo natum, sed per singula virtutis opera semper justus
nascitur 808 ex Deo. Hoc autem ut plenius possit probari, etiam de Salvatoris nostri quotidiana nativitate dicamus, liquido
id in justis obtinentes quod in Domino praecesserit. Salvator noster splendor est gloriae, splendor autem non semel nascitur,
et deinceps desinit nasci: quotiescumque ortum fuerit lumen
0637D Eadem, annotante Huetio Origenianorum lib. 2, num. 24, utitur similitudine Tertullianus Apologet., cap. 21:
Etiam cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa. Sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia,
sed extenditur. Ita de Spiritu spiritus, et de Deo Deus, ut lumen de lumine accensum: manet integra et indefecta materia matrix,
etsi plures inde traduces qualitatis mutueris. Ita et quod de Deo profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo.
Quibus haec adsonant e libro contra Praxeam cap. 9,
Pater tota substantia est.
Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur: Quia Pater major me est. Unde liquet quo sensu dixerit:
Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae, et unius status, et unius potestatis, et Filium non aliunde deducere
se quam de
0638D
substantia Patris. Augustinus ipse comparatione eadem generationem Verbi explicat lib. VI de Trinit. ipso initio, sed non eadem inde colligit:
Ipse Arius, inquit,
dixisse fertur: Si Filius est, natus est: si natus est, erat tempus quando non erat Filius; non intelligens, etiam natum esse,
Deo sempiternum esse, ut sit coaeternus Patri Filius, sicut splendor, qui gignitur ab igne, atque diffunditur, coaevus illi
est, et esset coaeternus, si esset ignis aeternus.
, ex quo splendor
0637B oritur, toties oritur et splendor gloriae. Salvator noster sapientia est Dei. Sapientia vero splendor est lucis aeternae.
Sic igitur Salvator semper nascitur, et idcirco dicit:
Ante omnes colles generat me, non, ut quidam male legunt,
generavit. Si semper ex Patre nascitur Dominus, etiam tu in similitudinem ejus tantum adoptionis scriptum habens, semper generaris a
Deo per singulos intellectus, per singula opera, et efficeris filius Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula
saeculorum. Amen.