Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Octava. De eo quod scriptum est: Notum fac mihi, Domine, et cognoscam (Jer. XI, 18), usque ad eum locum in quo ait: Ite, congregate omnes bestias agri (Jer. XII, 9).
0642C
813 Si Dei eloquia sunt in Lege et Prophetis, Evangeliis et Apostolis, oportet discipulum Dei divinorum sermonum magistrum Deum ascribere. Qui enim docet hominem scientiam (Ps. XCIII, 10) , secundum Psalmistam, Deus est. Salvator quoque perhibet testimonium, nullum debere super terras magistrum nuncupari, dicens: Et vos, nolite vocare magistrum super terram. Unus quippe est magister vester, Pater qui in coelis est (Matth. XXIII, 8) : Pater autem qui est in coelis, erudiet (( Al. erudit)) homines sive per se, sive per Filium, sive per Spiritum sanctum: et ut ad minora veniamus, erudit per Paulum, per Petrum, per alium quemlibet sanctorum: tantum 0642D Dei (( Al. Deus)) spiritus, et Dei sermo descendat et doceat. Cur haec diximus? videlicet quia propheta: 0643A Notum fac mihi, ait, Domine, et cognoscam. Neque enim scire possum, nisi tu mihi revelaveris. Sin autem, demonstrante te, 814 potero (( Al. potuero)) nosse, quod nescio, tunc videbo cogitationes singulorum, et cognoscam quid unusquisque gerat, et cujus sit voluntatis (( Al. voluntas)). Haec propheta. Deinde videamus quid Salvator loquitur in propheta: Ego ut agnus innocens ductus ad immolandum, et nesciebam. Adversum me cogitaverunt consilium dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et conteramus eum a terra viventium, et nomen ejus non memorabitur amplius (Jer. XI, 19) . Isaias quoque, quod Christus ut ovis ad victimam ductus sit, et ut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum, pronuntiat: et ibi quidem ille de Christo, 0643B hic vero de se ipse Christus: Ego inquit, ut agnus innocens ductus ad immolandum, et nesciebam (Isai. LIII, 7) . Nec addit quae non cognoverit. Non enim dixit: Non cognovi mala, non cognovi bona, non cognovi peccatum, sive injustitiam; 815 verum simpliciter, non cognovi. Tibi igitur dereliquit, ut quaeras, quod nescierit. Lege Apostolum: Qui cum peccatum non cognovisset, pro nobis peccatum fecit (II Cor. III, 21) . Peccatum quippe nosse, peccare est: ut justitiam nosse, juste est agere. Ex quo manifestum est, eum qui justitiam praedicat, et non agit juste, nescire justitiam. Adversum me cogitaverunt consilium dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus. Crucifixum esse a Judaeis Dominum, nulli dubium est: et cum hoc tota libertate praedicamus, 0643C quomodo aptabimus ei, quod dicitur: Adversum me cogitaverunt consilium dicentes: hoc quod inferunt: Venite, mittamus lignum in panem ejus, nimiae difficultatis est. Panis Jesu quo nutrimur, sermo ejus interpretatur. Quia igitur docente eo, voluerunt quidam scandalum ponere doctrinae ejus, crucifigentes eum dixerunt: Venite, mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19) . Cum enim verbo Jesu et disciplinae ejus conjungitur magistri crucifixio, in panem lignum mittitur. Et illi quidem insidiantes dicant: Venite, mittamus lignum in panem ejus. Ego vero admirabile quiddam inferam. Lignum missum in panem ejus, panem fecit meliorem. Exemplum accipe de lege Moysi. Sicut lignum, quod missum est in amaram aquam, fecit dulcem: sic lignum passionis 0643D Christi missum in doctrinam ejus, fecit panem illius dulciorem. Ante enim quam immitteretur lignum in panem ejus, quando tantummodo panis erat, et non erat lignum, in universam terram non exierat sonus ejus: postea vero quam assumpsit fortitudinem per lignum, tunc in universum orbem passionis ejus disseminatus est sermo. In cujus figura et aqua in 0644A Veteri Testamento ad tactum ligni dulcis effecta est. Ego quippe aio, Legem non intellectam, amaram aquam esse. Cum autem venerit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris mei descenderit in eam, tunc dulcoratur, et fit suavissimi saporis, intellecta pariter et lecta lex Moysi. Dicentes igitur: Venite, mittamus lignum in panem ejus, etiam hoc addunt, et conteramus eum 816 a terra viventium, et nomen ejus non memorabitur amplius (Jerem. XI, 29) . Sic enim illum interfecerunt, quasi nomen ejus penitus eradicarent (( Al. eraderent)). Sed Jesus scit quare et quomodo moriatur. Propter quod ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si vero mortuum fuerit, multum fructum affert (Jer. XII, 24) . Ergo mors Jesu Christi, 0644B spica frumenti facta est, septuplum et multo amplius restituens quam fuerat seminatum. Fingamus enim paulisper non fuisse eum crucifixum, neque post mortem ad inferos descendisse: sequitur ut solum granum maneat frumenti, et multi non nascuntur ex eo. Attende diligenter eloquia divina, quid in se velint intelligi. Granum frumenti si non cadens in terram mortuum fuerit, non multum fructum affert (Joan. XII, 14) . Mors Jesu istos omnes fructificavit. Si autem mors tantas attulit fruges, resurrectio cujus futura est ubertatis? Domine virtutum, judicans justa, probans renes, et corda, videam quae ex te est, vindictam de eis (Jer. XI, 20) . Prophetice orat, ut videat vindictam de eis apud Patrem; circumdata est quippe ab exercitu Jerusalem, 0644C et appropinquavit subversio ejus, et id quod dictum ad eam fuerat: Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38) , completum est. Videam ergo quae ex te est, vindictam de eis; quia ad te revelavi justificationem meam. Propterea haec dicit Dominus in viros qui sunt in Anathoth, qui quaerunt animam meam, qui dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, alioquin morieris in manibus nostris. Ecce visitabo ego in eis: juvenes eorum gladio cadent, et filii eorum et filiae morientur in fame, et reliquiae eorum non erunt. Quoniam inducam mala super inhabitantes in Anathoth, in anno visitationis eorum (Jerem. XI, 21-23) . Figuraliter nunc (( Al. nunc)) nomen Anathoth assumitur. Totum autem Judaicum sacramentum in eo est. Interpretatur quippe Anathoth, 0644D obedientia: Quia ergo obedientia Dei in illo populo fuit, sicut regnum ejus: et factum est de regno id, quod novimus praedictum: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43) : nunc quoque viri qui sunt in Anathoth, 817 hoc est in obedientia, quaerunt animam, non Jeremiae, neque enim hoc historia ulla 0645A commemorat, quia viri Anathoth quaesierunt (( Al. quaerunt)) animam ejus. Habemus Regnorum libros: meminit ibi Scriptura Jeremiae, nihil tale conscribitur. Habemus Paralipomenon, et ipsum, quod nunc interpretatur volumen Prophetae, nihil locuti sunt viri Anathoth: sed Christi quaerunt animam Domini mei, qui dicunt: Non prophetabis in nomine Domini. Legimus et hoc (( Al. hic)) a Judaeis prohibitum, ne doceret Christus: Alioquin morieris in manibus nostris. Ecce ego visitabo in eis, juvenes eorum gladio cadent, et filii eorum, et filiae morientur fame (Amos VIII, 11) . Non Jeremiae temporibus gladio occubuerunt, sed post adventum Domini: tunc et fames venit in eos, non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei. Jam 0645B quippe apud eos ultra non dicitur: Haec dicit Dominus Deus omnipotens. Ista fames est prophetiae cessantis in eis. Sed quid loquar de Prophetis? Neque magistri, neque doctores in Judaea aliqui remanserunt: et licet sint innumerabiles, qui sibi sapientiam vendicent, non est jam sermo Dei in eis. Completum est enim illud vaticinium: Auferet Dominus a Judaea, et ab Jerusalem validum et validam, virtutem panis, et virtutem aquae, gigantem et fortem, et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et arbitrum, et seniorem quinquagenarium, et admirabilem consiliatorem, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem (Isai. III, 1) . Jam non est apud eos qui possit dicere: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10) . Migraverunt ab eis architecti, 0645C venerunt ad Ecclesiam, posuerunt fundamentum Jesum Christum. Huic superaedificant quicumque post eos crediderunt. In fame ergo ille populus derelictus est: Adducam quippe mala super inhabitantes Anathoth, in anno visitationis eorum. (Jerem. XI, 23) Justus es, Domine, quia excusabo me apud te. Verumtamen judicia loquar ad te. Quid est, quod via peccatorum prosperatur? Abundaverunt omnes, qui spreverunt contemnentes (Jerem. XII, 1) . Quaeramus 818 an bonus sit Deus, qui Legem prophetasque largitus est, videntes viam impiorum prosperari, et nihil eos ab eo pro merito sustinere. Abundaverunt enim omnes qui spreverunt contemnentes, ii qui adversum conditorem rabidis faucibus latrant, qui eum blasphemis sermonibus criminantur: Abundaverunt, 0645D plantati sunt, et radicem miserunt; procreaverunt filios et fecerunt fructus. Quantos fructus Marcion fecit procreans filios infidelitatis? quantos Basilides? quantos Valentinus? De his quippe nae, prophetat 0646A dicens: Procreaverunt filios, et fecerunt fructum. Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum (Jerem. XII, 1) . Nominant Jesum, et non habent eum, neque enim illum confitentur ut Christum. Et tu, Domine, nosti , et probasti cor meum in conspectu tuo. Sanctifica illos in die interfectionis eorum (Jerem. XII, 3) . Quid faciam ut hoc exponam? Tormenta sanctificationem vocat eorum qui torquentur. Sanctifica quippe eos, ait, in die interfectionis eorum, id est, per hoc, quod interficis eos, sanctifica eos. Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6) . Quousque lugebit terra, et fenum omne agri arescet a malitia habitantium in terra? (Jerem. XII, 4.) Quasi animal sit terra, sic nunc loquitur propheta, dicens lugere eam 0646B quando mali sunt habitatores, qui in ea commorantur. Per unumquemque enim nostrum terra, aut laetatur in virtutibus accolarum, aut luget in vitiis. Si autem terra, consequenter et elementa caetera, ex quibus et aqua, id est, angelus qui super aquam constitutus est. Neque enim aliter possum lugentem terram exponere, seu laetantem: nec sensus recipit, ut insensibile corpus sentire credamus: nisi ut intelligamus, omnibus rebus angelos praesidere, tam terrae et aquae, quam aeri et igni, id est, principari elementis, et hoc ordine pervenire ad omnia animalia, ad omne germen, ad ipsa quoque astra coelestia. Alius angelus praepositus est terris: atque ita omnes ii angeli, cum quibus versamur in terra, gaudent quando juste agimus, quando peccavimus, 0646C lugent. Lugebit 819 terra ab omnibus inhabitantibus in ea. Eodem nomine angelum terrae appellant, quo ipsa nuncupatur. Quomodo enim hoc quod manufactum est cum maledicatur, maledicitur et ipse qui fecit illud, non quod maledictum sit, quod anima ac sensu caret, sed idem dicitur maledictus, qui assistet insensibili simulacro, eodem vocatus nomine, quo vocatur id quo manufactum est: sic et nunc terra appellatur is angelus qui praepositus est terrae. Nec hoc tantum accipias in terra; et aquae etiam Angelus ejus vocabulo nuncupatur, juxta illud quod in alio loco dicitur: Viderunt te aquae et timuerunt, turbatae sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transierunt. Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam 0646D (Psal. LXXVI, 17) . Dedi dilectam animam meam, in manus inimicorum ejus (Jer. XII, 7) . Vide mihi eum qui in forma Dei consistebat in coelis. Vide domum ejus, Thronos, et excelsas quasque Virtutes. Si 0647A autem vis aliquid sublimius intelligere propter hoc quod ait: Ego in Patre, et Pater in me: vide domum ejus Patrem Deum. Relinquit patrem suum, et matrem suam coelestem Jerusalem, venitque in hunc terrenum locum, et ait: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. Illa erat haereditas ejus, possessiones Angelicae, et sanctarum ordo virtutum. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum meorum. Tradidit animam suam in manus inimicorum suorum, in manus Judaeorum interficientium eum, in manus principum congregatorum adversum se, in manus regum, quoniam: Astiterunt Reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 1) . Facta est haereditas mea mihi, sicut leo in silva (Jer. XII, 8) . Ista 0647B quae super terram erat haereditas ejus quam sibi 820 elegerat in possessionem, quae pars ejus fuerat, efferata est adversus eum, et facta est haereditas ejus, id est, Judaei quasi leo in silva. Nec mirandum est si tam (( Al. tunc)) truci belluae comparata sit: usque ad praesentem diem leones sunt in silva, anathematizantes Dominum Jesum, et blasphemantes illum, et insidiantes credentibus (( Al. credentes)) nomini ejus. Facta est haereditas mea mihi sicut leo in silva. Dedit super me vocem suam, ideo odivi eam. Numquid spelunca est hyaenae haereditas mea mihi (Jerem. XII, 8) ? De sua haereditate praenuntiat, quod spelunca hyaenae futura sit, bestiae rabidae et ferocis, mortuorum cadaveribus viventis, quae semper sepulcris et ossibus incubat. Numquid spelunca hyaenae 0647C haereditas mea mihi, aut spelunca in circuitu ejus? (Jer. XII, 9.) Quoniam tales sunt, impero vobis, angeli, ut eatis, et congregetis bestias, et tradatis eos ad dilacerandum. Ite, congregate omnes bestias agri, veniant, et manducent eos. Venerunt bestiae agri, devoraverunt populum Judaeorum. Vide exesa corda omnium a fortitudinibus contrariis. Si illis Deus non pepercit, sed ait: Ite, congregate bestias, quanto magis nobis non parcet? Si non fecerimus legem ejus, si sermonem Evangelii neglexerimus, rursum dicet: Ite, congregate bestias, et tradite eam. Sed nos confidamus in Domino, et in oratione dicamus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII) . Agamus poenitentiam super peccatis nostris, confiteamur delicta quae fecimus, et bestiis non trademur: 0647D quin potius angeli venient, qui nos in sinu suo gestantes, de terrenis locis ad coelestia transferant, et de praesenti saeculo in perpetuam collocent aeternitatem, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.