Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Undecima Ab eo loco in quo scriptum est: Heu mihi ego mater (Jerem. XV, 10), usque ad locum in quo ait: Si conversus fueris, restituam te (Jerem. XV, 19).
0663B
839 Medici corporum, aegrotantibus assistentes et juxta disciplinam artis suae volentes curare eos qui in infirmitatibus constituti sunt, vident tristia, injucunda pertractant, et in alienis calamitatibus moerore proprio conficiuntur: semper enim conversatio eorum in gemitu, semper in curis est, numquam cum laetis consortium habent: cum vulneratis, cum his quorum carnes incommodis variis debilitantur, qui febribus aestuant, qui dolore torquentur, jugi servitio perseverant. Et si quis eorum vult implere medicinam, non indignatur, non obliviscitur propositi artis suae, postquam cum his fuerit quos sermo praefatus est. Haec idcirco in prooemio diximus, quia et prophetae medici quodammodo 0663C sunt animarum, et illuc semper ire jubentur, ubi languentes sint: Non enim necesse habent sani medicum, sed ii qui se male habent (Luc. IX, 31) . Quod autem a deliciosis aegrotantibus medici patiuntur, hoc sustinent prophetae ac magistri ab his 840 qui curari nolunt. Odio quippe habentur quasi praecipientes adversum desideria languentium, quia prohibent deliciis et cibis variis uti eos, qui cum sint infirmi, nolunt escis infirmorum vesci. Fugiunt ergo inobedientes atque languentes medicos, et maledictis atque injuriis repellunt, eaque prorsus iis faciunt, quae faeiat quis inimicis et hostibus suis. Abominantur enim eos quasi inimicos venire, quasi id tantummodo desiderantes, quomodo dolores et victus parcimonia, ex eorum dispositione nascantur: 0663D quomodo acutissimo ferro corpora secent; et exsecrantur eos quasi auctores tantorum cruciatuum, et non sanitatis quae ex doloribus redditur. Populus igitur aegrotabat variis languoribus, et misit illis medicos prophetas Deus. Unus ex medicis et Jeremias 0664A fuit, corripiens peccatores, et convertere volens a vitiis ad virtutes. Illi vero cum deberent ea quae dicebantur audire, econtrario accusabant prophetam apud judices 841 similes sui. Ex quo factum est ut semper in calumniis et in tristitiis fuerit Jeremias, eorum perversitatis, quantum in se fuit, curam gerens. Juxta propriam autem incredulitatem adhuc aegrotantibus istiusmodi aliquando loquitur: Et dixi: Non loquor, neque nominabo nomen Domini. Et factum est ut ignis ardens in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum. Aliquando autem videns se maledictis semper clamoribus et injuriis insectari: Heu mihi, inquit, mea mater, ut quid me genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae? Et quia aegrotantes ben consulentem, et juxta medicinae 0664B disciplinam audire contempserunt: Non profui, inquit. Rursusque quia illo spiritales pecunias commodante, auditores accipere noluerunt, ut utilitatem consequerentur, et fructum ex his quae acceperant, redderent, ait: Neque profuit mihi quisquam. Verum haec anticipans locutus sum, priusquam exponerem: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Jer. XX, 9) . Duplex quippe scriptura est: nam in multis exemplaribus continetur: Non profuit, neque profuit mihi quisquam. In his vero quae exemplaria veriora sunt, et cum Hebraeis consonant, habetur: Non debui, neque debuit mihi quisquam. Oportet igitur et id quod in usu est, atque in Ecclesiis legitur, exponere; et hoc quod in Hebraeis codicibus invenitur, intactum non praeterire. Praedicavit Jeremias 0664C mandata divina; nemo his quae praedicabantur attendit. Quamobrem quasi medicus libens ac promptus medicamina languentibus tribuit, et illis non secundum artificium curantis, sed juxta voluntatem suam agentibus dicit: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Quodammodo enim beneficium consequitur ipse qui curat, si fructum sui laboris in aegrotante conspiciat, et per laetitiam mentis etiam ipse consequitur utilitatem, secundum illud, quod alibi dicitur: Beatus qui loquitur in aures audientium. Hanc igitur utilitatem quam consequitur magister ab auditoribus suis si proficiant audiendo, dum fructus ex salute eorum consequitur, quodammodo 842 Jeremias videns de Judaeis non habere se, dicit: Non profuit mihi quisquam. Si enim debet auditoribus 0664D prodesse, quod loquor: auditores vero quae dicuntur, abjiciunt: et ego dico: Non profui, neque profuit mihi quisquam; quia hanc utilitatem non sum consecutus, quam consequitur is qui beatus efficitur, dum in aures loquitur audientium. Potest autem 0665A et aliter intelligi. Quicumque discipulis praecipit, iste, si ingeniosos, et audientis naturae habeat auditores, quanto plus praecipit, tanto plus proficit, illis interrogantibus, et de eo quod dicit saepe quaerentibus, qui sit sensus in dicto, qui ordo, quae scripti voluntas. Unde econtrario ait: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Quia autem et alia nobis expositio residua est, propter exemplaria certiora, in quibus continetur: Non debui, neque debuit mihi quisquam, et hunc locum consideremus. Qui omnibus omnia restituit, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui tributum tributum, cui honorem honorem (Rom. XIII, 7) , et universis omnia repraesentat, nulli debens aliquod officium, verbi gratia, honorans parentes, fratres ut fratres, filios ut filios, 0665B episcopos ut episcopos, presbyteros ut presbyteros, diaconos ut diaconos, fideles ut fideles, catechumenos, ut catechumenos; si omnia omnibus reddat, nulli debet officium. Si vero reddere debet, et non reddit, non potest dicere: Non debui; cum enim debuerit, non exsolvit. Quod autem sequitur: Non debuit mihi quisquam, sic intelligendum est: Ego quidem fenerari volui: et spiritales pecunias commodare, sed illi averterunt aures suas ab iis quae dicebantur, neque voluerunt praebere se dociles, ut mihi deberent quae audiebant. Idcirco non debuit mihi quisquam. Si quis enim voluerit sermones qui dicuntur audire, debitor fit eorum, et quasi debitor etiam usuras reddere exigitur. Ex quo magis expedit auditoribus accipere disciplinae verba 0665C cum fenore, et fieri debitores, quam non accipere, nec debere. Accusantur quippe tales, dicente propheta: Non debuit mihi quisquam. Quod ait: Heu mihi, mea mater, quare 843 me genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae (Jerem. XV, 10) ? non sic existimo convenire aliis prophetis ut Jeremiae; multi siquidem prophetarum post aliquod spatium, primo mali, et jam post peccata conversi, prophetare coeperunt: Jeremias vero a puero sumpsit vaticinationis exordium. Et hujus rei possumus de Scripturis accipere testimonium. Isaias non audivit: Antequam te plasmarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te: neque ait: Nescio loqui, quia juvenis ego sum: sed, visione sibi revelata, ait: Vae mihi misero, 0665D quoniam compunctus sum, quia immunda labia habens in medio populi immunda labia habentis ego habito, et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis, et missum est ad me unum de Seraphim, et tetigit labia mea, et dixit: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua purgavi (Isai. V, 5) . Pristina igitur peccata purgata sunt, et dignus effectus Spiritu sancto Isaias prophetavit. De aliis quoque similia si quaeras, reperies. At non talis Jeremias; ab ipsis enim cunabulis Spiritu sancto plenus prophetare orsus est: propter quod ait (secundum communem quippe sensum primum 0666A debemus exponere): Heumihi, mater, quare me genuisti virum, qui judicer discernar ab omni terra? Quidam autem hunc locum interpretans, ait prophetam non ad matrem corporalem haec locutum fuisse, sed ad eam quae generet prophetas: nec aliam esse matrem prophetarum, nisi sapientiam Dei, ad quam ait: Heu mihi, mater mea: quasi dicat: Cur me genuisti, o Sapientia? Filios vero Sapientiae et alibi legimus, Scriptura dicente: Amittit Sapientia filios suos. Heu mihi, inquit, mater mea, Sapientia, quasi dicat: Cur me genuisti virum qui judicer? Quis ego sum qui in hoc natus sum, ut judicer atque discernar propter increpationes, propter correptionem, propter magisterium, dum corrigere nitor habitantes super terram? Si Jeremias dicit: Cur me genuisti virum 0666B qui judicer; et discernar terrae? non possumus exponere quid sit, omni terrae; neque enim ab omni terra dijudicatur Jeremias, nisi forte violenter Scriptura trahentes, dicamus positum esse, omni terrae, 844 pro omni Judaea. Necdum quippe prophetia ejus illo tempore in universam terram pervenerat: nisi forte sicuti et in aliis multis locis ostendimus Jeremiam pro Domino nostro Jesu Christo positum, sic et in praesenti loco interpretemur. Annotavimus in principio hujus libri dictum: Prophetam in gentibus posui te, regna eradicare, et subvertere, et disperdere, et aedificare, et plantare. Porro Jeremias ista non fecit, sed Dominus meus Jesus qui oradicavit regna peccati, et aedificatione nequitiae subversa, fecit in animabus nostris justitiam, veritatemque 0666C regnare. Quomodo igitur magis illa conveniunt Christo quam Jeremiae, sic, arbitror, et alia plura, et haec quae nunc dicuntur ad Dominum sunt referenda. Et primo quidem videndum est an possit id quod incongruum, et blasphemum videtur esse si referatur ad Dominum, id est: Heu mihi, mater, Salvator noster dicere miserans alios. Ad quod probandum exhibenda sunt testimonia, quae manifeste nulli alii apta sint nisi Salvatori: quomodo videns Jerusalem fleverit super eam, quia dixerit: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos (Matth. XXIII, 37) , et reliqua. Nec non et illa quae manifeste a Salvatore dicuntur: Heu mihi, quoniam factus sum sicut qui collegit stipulam in messe, et sicut 0666D racemos in vindemia, cum non supersit botrus ad manducandum uvae primitiva. Heu mihi, anima, quia periit reverens a terra, et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguine judicantur (Mich. VII, 1) . Venit enim ut meteret fructus, et quasi stipula in segete reperta propter plurimos peccatores, ait: Heu mihi, quoniam factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Venit vindemiare botros uvae in hominibus, et in messe sceleribus inventis, dicit: Et sicut racemos in vindemia, cum non supersit botrus uvae ad manducandum primitiva. In alio quoque loco similia his 0667A ad Patrem loquitur dicens: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quid tantopere nominibus profui, qui nec in sanguine meo, quem fudi pro eorum salute, profecerunt? quae utilitas 845 in sanguine meo, dum descendo de coelis, dum venio in terram, dum contumeliis affector (( Forte afficior)), dum porto corpus humanum? quid his omnibus dignum inter homines perpetratum est? Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Tale ergo est quod in Jeremia dicitur: Heu mihi, mater mea, quare me genuisti virum? Non juxta quod Deus Salvator est, dicit: Heu mihi, mater, sed juxta id quod homo est, sicut in alio propheta: Heu mihi, inquit, anima mea, quia 0667B reverens periit a terra. Anima autem hominis est quae conturbatur, et tristis est usque ad mortem, non Verbum quod erat a principio apud Deum, quod numquam moeret, numquam turbatum est, numquam dixit: Heu mihi: neque enim Verbum (( Al. Sermo)) sustinet mortem, sed homo qui istos patitur affectus, ut saepe exposuimus: Quare me genuisti virum, qui judicer, et discernar omni terrae? (Mich. VII, 2.) . Si consideres ubique martyres condemnatos, et de singulis Ecclesiis exhibitos ad tribunal, videbis quomodo per singulos martyres Jesus Christus condemnetur. Ipse enim est qui in perhibentibus veritati testimonium judicatur: et hoc fideliter suscipies, (( Al. suspiciens)), quia non te dixerit esse in carcere, cum fueris in carcere: non te esurire, cum esurieris: 0667C cum sitieris, non te sitire, sed semetipsum. In carcere, inquit, fui et venistis ad me: esurivi et dedistis mihi manducare: sitivi et potastis me (Matth. XXV, 36) . Itaque si condemnatur etiam Christianus, non pro alia tamen re, neque pro sceleribus suis, sed pro hoc tantum quod Christianus est, Christus est qui condemnatur, ex quo efficitur, ut in omni terra condemnetur Jesus, quotiescumque is addicitur, qui pro eo condemnatur. Non solum autem apud judices saeculi et tribunalium potestates Christus addicitur, sed etiam si calumniam Christianos ab aliquo patiatur (( Al. patitur et provocatur)), et provocetur ad litem, tunc quoque Christus dijudicatur injuste: Quasi quem me genuisti 846 virum, qui judicer 0667D et discernar omni terrae. Possumus et aliter intelligere quomodo Jesus condemnetur, et dijudicetur in omni terra. Quis improborum non condemnat Christianam 0668A religionem? quis Gentilium saltem transitorie non excutit eam? quis Judaeorum non de Christianis loquitur? quis de philosophis? quis de imperitis? Ubique Christus condemnatur atque discernitur: et ab aliis quidem condemnatur, ab aliis non condemnatur. Si autem non condemnatur, excipitur (( Al. excipietur)), aperis (( Al. aperies)) ei ostium et ingreditur (( Al. ingredietur)) ad te; credis in eum, vescitur tecum. Si vero de religione audiens Christiana non susceperis (( Al. coeperis)) eam, nihil aliud facis (( Al. facies)) quam condemnas (( Al. condemnabis)) Jesum, ut mendacem, ut seductorem hominum, ut in errorem mundum detrahentem. Quasi quem me genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae. Quicumque penitus ei non credunt, condemnant illum. 0668B Qui autem credunt, et adhuc ambigunt, dijudicant illum. Duo igitur apud homines Christus perpetitur: ab incredulis condemnatur, ab ambigentibus discernitur. Si portas imaginem coelestis, deposita imagine terreni non es terra condemnans eum, neque terra in qua judicatur atque discernitur (I Cor. XV, 49) : Virtus mea defecit in his, qui maledicunt mihi (Jer. XV, 10) . Apostolus loquitur de Salvatore nostro, quia crucifixus ex infirmitate sit. Cui prophetes similia testatur dicens: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium tuum, cui revelatum est? Annuntiabitur coram eo sicut infans, sicut radix in terra sitienti. Non est species ei neque gloria; vidimus eum et non habebat speciem neque formam, sed species ejus inhonorata et deficiens circa filios hominum. 0668C Homo in plaga et dolore, sciens ferre infirmitatem, quia aversa est facies ejus, depretiatus est nec computatus. Hic peccata nostra fert, et pro nobis dolet; et nos existimavimus in doloribus eum esse, et in plaga et in vexatione. Ipse autem vulneratus et infirmatus est propter iniquitates nostras. Doctrina pacis nostrae super eum: livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 1 seqq.) . Igitur 847 suscepit infirmitates peccatorum nostrorum, et portavit nos, et venit ad eos qui maledicebant sibi, et virtus ejus defecit ab eis qui maledicebant e coelestibus descendentem. Simul enim et assumpsit servi formam; Verbum caro factum exinanivit se, et juxta Apostolum dicentem: Exinanivit seipsum formam servi accipiens (Philip. II, 7) , nunc 0668D quoque loquitur: Virtus mea defecit in iis qui maledicunt mihi. Videamus autem ipso nobis tribuente sensu, et sermone, si possumus et aliud quid manifestius 0669A ab eis quae dicta sunt dicere. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) . Lux vera Filius est Dei, quae illuminat (( Al. illuminavit)) omnem hominem venientem in hunc mundum. Quicumque rationalis est, particeps verae lucis efficitur. Rationalis (( Al. Rationabilis)) autem est omnis homo. Cum igitur omnes homines rationales sint, in quibusdam virtus rationalis augetur, in quibusdam minuitur. Si videris animam vitiis plenam, et perturbationibus servientem, videbis quomodo virtus Verbi deficiat in ea: si videris sanctam et justam, videbis quod (( Al. ut)) per singulos dies virtus Dei proficiat et crescat in ea: et hoc quod scribitur de Jesu, aptabis ei. Neque enim tantummodo in se Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines 0669B (Luc. II, 52) ; verum et in singulis profectum sapientiae, et aetatis, et gratiae recipientibus, proficit Jesus sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines. Sermo ergo Filius Dei qui erat Deus Verbum, qui habitat in dicente: Heu mihi, mater mea, et reliqua, juxta naturam majestatis suae loquitur: Virtus mea defecit in maledicentibus mihi. Si quis maledixerit Verbo, statim recipit vicem, et tormenta perpetitur. Virtus quippe Jesu defecit in eo, cum ratio minuitur. Si quis econtrario benedixerit et receperit Jesum, virtus ejus diversa, quam est in maledicentibus ei, passa, perpetitur, ut enim in maledicentibus defecerat; sic in benedicentibus 848 crescit: Fiat, Domine, dirigentibus eis, si non astiti tibi in tempore malorum eorum (Jer. XV, 11) . Quid est hoc quod dicitur: 0669C Fiat, Domine, qui potest ex ipso sermone consideret. His ipsis, Domine, dirigentibus, qui maledicebant mihi, virtus quae deficiebat in eis, fiat in eis, cum ad poenitentiam conversi post maledicta quibus me persequebantur, ambulare coeperint rectam viam. Fiat, Domine, dirigentibus eis, si non astiti tibi. Reddit rationem quare, iis qui maledicebant sibi, postulat directionem atque virtutem dicens: Si non astiti tibi in tempore malorum eorum. Astitit Patri propitiatio pro peccatis nostris, et deprecatus est eum in tempore malorum nostrorum: neque enim astitit post tempus afflictionis nostrae, sed cum adhuc peccatores essemus, Jesus Christus pro nobis mortuus est. Si non astiti tibi in tempore malorum eorum, et in tempore tribulationis eorum, 0670A exsurgat inimicus: ego astiti tibi pro eis (I Joan. II, 2) . Quis autem est inimicus noster, nisi zabulus, qui tribulabat nos, et jugo servitutis premebat; adversum quem astitit Patri Salvator, et de captivitate nos liberans, reddidit libertati. Haec prophetice Dominus dixerit. Potest autem de (( Forte et)) propheta eadem dixisse pro populo, et in tempore malorum eorum. Super quem respondit Deus, et loquitur ad populum, qui a Salvatore sive propheta fuerat accusatus, dicens: Ferrum et opertorium aereum virtus tua dura, indomabilis, quae molliri non quaerit, quae vix producatur (Jer. XV, 12) . Ferrum et opertorium aereum virtus tua, id est secans et dividens, et bene composita disturbans, maledicta virtus. Divitias tuas et thesauros tuos in depraedationem dabo gratis 0670B (Jer. XV, 13) . Concedit Deus, et dat eos commutationem propter omnia peccata eorum. Utrumne hos quos sibi in terra thesaurizaverint? unusquisque enim hominum thesaurizat sibi; si est peccator, in terra; si justus, in coelo, ut nos docuit (( Al. docet)) Evangelium. Aut (( Al. an)) quod dicit, 849 istiusmodi est: Ecce unus thesaurus Jeremias, alius thesaurus est Isaias; thesaurus erat et Moyses, et reliqui. Hos thesauros abstulit Deus a populo, et per Christum qui dixit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, largitus est nobis. Dabo ergo propter peccata tua thesauros tuos in depraedationem. Dedit nobis thesauros illius populi Dominus, quia primum illis credita sunt eloquia Dei, et nobis deinceps attributa. Idque quod scriptum est: 0670C Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 42) , asseruimus (( Al. asserimus)) jam esse completum. Non quod Scriptura ab cis ablata sit: habent quippe Legem et Prophetas, habent volumina divinarum litterarum: sed quod non intelligant ea. Atque ita regnum Dei ablatum est ab eis, dum Scripturae sensus aufertur. Cessavit apud eos Legis et Prophetarum interpretatio: legunt omnia, et non intelligunt. Expleta (( Al. jam)) est illa post adventum Domini prophetia: Dic populo huic: Auditione audietis, et non intelligetis, et cernentes videbitis, et non scietis, incrassatum est enim cor populi hujus (Matth. XIII, 14) . Necnon et illud quod ab Isaia dicitur: Auferet Dominus a Judaea, et ab Jerusalem validum et validam, gigantem et hominem bellatorem, 0671A et judicem, et prophetam, et arbitrum, et prudentem architectum, et sapientem auditorem (Isai. III, 1) . Haec omnia abstulit ab illis Deus, et nobis qui ex gentibus sumus, si tamen accipere voluerimus, tradidit. Et thesauros tuos in depraedationem dabo, commutationem propter omnia peccata tua in omnibus finibus tuis. Quod dicit tale est: Ista omnia propter peccata tua, quae in universos fines tuos provenerunt, tibi reddita sunt. Nullus quippe finis illius est populi, qui non peccatis ejus repletus sit: 850 nec poterat non omnis peccatis eorum finis repleri qui, quantum in se fuit, interfecere (( Al. eo interfecit)) justitiam, si est Christus justitia, interfecere sapientiam, si est Christus sapientia; interfecere veritatem, si est Christus veritas. Unde propter crudeles contra Filium 0671B Dei acclamationes haec omnia perdiderunt. Et resurgens Dominus meus Jesus Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus sibi ex mortuis victor ostensus est. Et dabo te in servitutem inimicis tuis, in terram quam nesciebas (Jer. XV, 14) . Servivit populus Judaeorum inimicis suis, et dispersus est in terram quam ignorabat. Quoniam ignis accensus est in ira mea, super vos ardebit. Post ista quae exposuimus, et comminationis verba ad populum, ille qui superius oraverat, complet orationem, et prioribus quae sequuntur, adjungit: Tu cognovisti, Domine, memor esto mei, et visita me: innocentem me fac a persequentibus me non in patientia (Ibid., 15) . Et Prophetes potest hoc dicere, persecutionem passus ab his quos increpabat, qui veritatem 0671C audire nolebant, inimicus quippe eis factus est vera dicens. Potest autem et Salvator haec dicere, usque ad crucem persecutionem passus a populo, Non in patientia. Quid est hoc quod ait: Non in patientia ? Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti; sed super hoc quod etiam adversum me erexit temeritatem suam, noli esse longanimis. Et 0672A revera non fuit patiens Deus; si enim consideres (( Al. consideras)) tempora passionis Dominicae, et ruinae Jerusalem, quando subversa est, videbis quomodo non in patientia abusus sit eis Deus. A quinto decimo quippe anno Tiberii Caesaris usque ad subversionem Templi numerantur anni quadraginta duo; quia oportuerat modicum aliquid interesse temporis 851 in poenitentiam derelinqui, propter eos qui per signa atque portenta apostolorum credituri erant. Scito quomodo accepi propter te opprobrium a contemnentibus sermones tuos. Potest fieri ut prophetes hoc dicat contemptus a populo peccatore super his quae praedicabat: ait quippe et alibi: Complevi dies meos in irrisione (Jer. XX, 7) . Opprobrium ergo patitur ab his qui sermones Dei audire contemnunt, et deprecatur 0672B ut Dei habeat auxilium dicens: Scito quomodo acceperim propter te opprobrium a contemnentibus sermones tuos. Consumma ((Al. Consummavi)) eos (Jerem. XV, 16) . Prophetes potest hoc dicere, sed magis convenit Salvatori, cujus post passionem venit consumptio Jerusalem et interfectio populi Judaeorum. Post haec quia multa passi sunt prophetae propter legationem verbi et increpationes Dei, quas ad populum proferebant, oportet auditores paucis commoneri de vita eorum, atque promissis, et nostra voluntate, ut juxta possibilitatem virium, si volumus requiem consequi cum prophetis, etiam opera eorum facere nitamur. Quod autem loquor istiusmodi est: frequenter in oratione dicam: Deus omnipotens, da nobis partem cum prophetis, da cum apostolis 0672C Christi tui, tribue ut inveniamur ad vestigia Unigeniti tui. Haec loquentes non sentimus quae petimus: re enim hoc dicimus: Fac nos sic odio haberi, ut odio habiti sunt prophetae, et da nobis verba talia super quae persecutionem patiamur: da in istas incidere calamitates quas apostoli sustinuerunt. Dicere quippe, da mihi partem cum prophetis, nolentem 0673A pati id quod prophetae, omnium injustissimum est: dicere, da mihi partem cum apostolis, nolentem ex affectu Pauli vere loqui: In laboribus plurimum, in plagis abundanter, in carceribus supra modum, et in mortibus saepe (I Cor. XI, 23) , et reliqua omnia est iniquissimum. Si itaque volumus requiescere cum Prophetis, consideremus vitas prophetarum, quomodo ex eo, quod increpabant et arguebant delinquentes, judicati condemnatique sunt : Lapidati, secti in occisione gladii occubuerunt, circumeuntes in melotis et in caprinis pellibus, in egestate, in tribulatione et miseria, in solitudinibus errantes (Job XII, 37) . Eo tempore quo erant synagogae plurimae in Israel, nihilominus illi in desertis, et 852 montibus, et speluncis, et cavernis petrarum 0673B latitabant. Quid ergo est? Si quis vult imitari vitas prophetarum, increpet, arguatque peccatores, statim odium merebitur, statim ei detrahetur, statim patietur insidias. Quod etiam nunc in Ecclesiis saepe videmus accidere. Peccaverit quodlibet quispiam: is qui praesidet populo, et regit Ecclesiasticam disciplinam, ejicit eum de congregatione sanctorum: illico ille circuit civitatem, lacerat eum qui, quantum in se fuit, Ecclesiam vindicavit. Verum nos non praebeamus his aurem, qui propter excommunicationem sui tam praepositos, quam omnem Ecclesiae conventum vesano ore dilacerant. Beati vero apostoli omni admiratione digni innumerabilibus propter veritatem injuriis affecti loquebantur: Propterea complaceo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, 0673C in persecutionibus et angustiis pro Christo (II Cor. XII, 10) . Hoc tantum laborare convenit, ut pro nulla alia re nisi pro Christo sustineamus contumeliam, et necessitatis causa sit Christus. Id optemus ut maledicta perpessi, pro veritate nos maledici sciamus, qui eam defendimus, et Scripturarum voluntate omni cum fiducia eam praedicamus. Igitur, quantum possumus, ad vitam prophetarum et apostolorum conversationem imitandam nos extendamus, molestias et pericula non vitantes. Athleta enim si difficultatem certaminis fugerit, cum laetitia non coronatur, et laudis gloriam non consequitur. Et erit sermo tuus mihi in laetitiam. Non ait, Est: sed, Erit; siquidem in praesenti tempore carceres, exsilia, contumelias, ac labores mihi tribuit, sed horum omnium 0673D finis erit laetitia. Et erit sermo tuus mihi in laetitiam, et gaudium cordis mei, quia invocatum est nomen tuum super me, Domine pater omnipotens (Jer. XV, 17) . Etiamsi Christus hoc dicit, non abhorret ab intellectu: nomen quippe Patris invocatum est super 0674A eum. Non sedi in concilio ludentium. Si quando videbat prophetes non sollicitorum concilium, sed ludentium, fugiebat illud. Unde oportet nosse differentias conciliorum, solliciti atque ludentis. Si hoc concilium nostrum sollicitum est, si omnia cum Ecclesiastica diligentia quaerit, si sermo cum disciplina, si vita sollicita est, si negotia cum 853 cautela, concilium est, non ludentium, sed sollicitorum. Si autem dereliquerit studium religionis, et vacaverit lusibus mundi istius, qui veniunt a pravitate, fit concilium ludentium. Ait itaque prophetes: Non, sedi in concilio ludentium, sed timebam a facie manus tuae. Cum duo mihi essent proposita, sedere in concilio ludentium, et offendere majestatem tuam, aut certe surgere de eo, et ea facere quae 0674B tibi placita erant, magis elegi surgere de congregatione ludentium, ut amicus tuus essem, quam contraria faciens, inter eos, qui hostes sunt, computari. Non sedi in concilio ludentium, sed timebam a facie manus tuae. Et Salvator noster non sedit in concilio ludentium, sed surrexisse se docens ait: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII) . Reliquit enim sermo divinus concilium Judaeorum, et aliud sibi concilium ex gentibus congregavit. Solus sedebam. Et ipse tantum sine expositione sermo aedificat audientes, quando est multitudo peccantium, nec sustinet secum justum pie (( Al. juste pium)) vivere, non indecens est fugere congregationem eorum, et imitari prophetam loquentem: solus sedebam: imitari Eliam miserabiliter conquerentem: Domine, prophetas 0674C tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam accipere illam (III Reg. XIX, 14) . Si autem voluerimus sacratius aliquid accipere in eo quod dicitur: Solus sedebam, forsitan inveniemus dignam interpretationem Spiritu sancto. Quando vitam multitudinis imitamur, nec conversatio nostra a populo melior, nec, contempto judice Deo, ab hominum malitiis separatur, non possumus dicere: Solus sedebam; sedemus quippe cum plurimis. Quando autem vita nostra fuerit istiusmodi, ut nullus nobis sensu, sermone, gestis coaequetur; tunc possumus dicere: Solus sedebam. Licet ei qui non est presbyter, aut episcopus, aut diaconus, aut alia qualibet decoratus Ecclesiae dignitate, bene 854 viventi dicere: Solus sedebam, 0674D quia amaritudine plenus sum (Matth. VII, 14) . Si arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, expedit tibi ab omni dulcedine recedenti, ut amaritudine in praesenti saeculo complearis. An ignoras quoniam solemnitas Dei adjunctis amaritudinibus celebratur? 0675A Ait quippe sermo divinus: Cum habueritis diem festum, azyma super amaritudinem manducabitis (Exod. XII, 8) . Simul autem considerandum puto quid velit haec jussio, quae praecepit agentem pascha Dei azyma cum amaritudinibus manducare. Et de azymis quid est mea interpretatio, Apostolus Paulus exposuit. De amaritudine vero quod sequitur, necesse est ut aliquid Apostolicae disputationi simile reddatur. De azymis itaque Apostolus ita dicit: Festa celebremus non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8) . De amaritudinibus necesse est ut talis ratio reddatur, quae doceat sic eas celebrandas, quomodo azyma comedantur. Habeto sinceritatem et veritatem, et amaritudines te sequentur, 0675B et manducabis azyma cum sinceritate et veritate. Quia Paulus istius modi azyma comedebat, sequebatur eum amaritudo dicentem: Inimicus vobis factus sum vera dicens (Galat. IV, 16) . Manducabat amaritudines in dolore, in labore, in vigiliis frequenter, in fame et siti (II Cor. XI, 27) , extra caetera quae pro totius mundi salute pandebat, et quae eum faciebant praesidem veritatis azyma cum amaritudinibus manducare. Et Lex quidem haec dicit: Azyma cum amaritudinibus comedite et implemini, sicut et alio loco dicitur de quibusdam: Manducate et implete vos. Propheta vero non ait: Amaritudinem comedi; sed: Amaritudine repletus sum: hoc est, in me tantum saeculi persecutionum pondus incubuit (( Al. incumbit)), ut plenus amaritudine fierem. Quare qui 0675C me contristant, confortantur in me? Multa passus est Jeremias ab his qui veritatem audire nolebant, et erant illo in hoc saeculo fortiores, quoniam 855 non est regnum Dei de saeculo isto, sed de alia quadam viventium regione, ut Salvator ait: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri mei laborarent ut non traderer Judaeis (Joan. XVIII, 36) . Confortantur ergo adversus eum in saeculo isto. Et quod justus debilior sit a persequentibus se, vide martyrum passiones. Judex in altis tribunalibus sedet ad ructum, et ad delicias sententias promens: Christianus in quo Christus habitat, judicatur plenus amaritudine, et ad mortem usque subjectus, confortatis inimicis suis adversum se. Plaga mea firma est. Qui confortantur in me, vulnera inferunt mihi: et plaga mea 0675D firma est. Sive de cruce Domini praedicatum, sive de justis, sive specialiter de Jeremia volueris accipere, non abhorrebit a sensu. Plaga mea firma est, unde sanabor? Et Salvator potest dicere, Unde sanabor? resurrectionem suam post clavorum annuntians 0676A vulnera: et justus qui post plagas recipit sanitatem. Facta est mihi (subauditur plaga) sicut aqua mendax non habens fidem (Jer. XV, 18, 19) . Si quidem plaga mea non manet, 856 sed super me transit. Ideo haec dicit Dominus: Si conversus fueris, restituam te. Ad omnes haec loquitur Deus, quos reverti vult ad salutem. Videtur autem quiddam significare mysterii in eo quod ait: restituam te; nemo quippe restitui potest, nisi in eum locum unde ante discesserat, ut puta si membrum corporis mei fuerit a compage disjunctum, medicus illud in pristinum locum restituere conatur. Si aliquis separatur e patria, in exsilium mittitur, et postea per indulgentiam eorum qui possunt exsules solvere, redditur libertati: redit unde fuerat expulsus. Miles quoque 0676B abjectus ex ordine suo, restituitur ordini, si acceperit veniam. Ita et nunc dicitur ad mortale genus, id est ad nos homines, qui a Deo fueramus aversi: Si conversi fueritis, restituam vos. Finis quippe repromissionis restitutio est, ut in Actibus apostolorum legimus: Usque ad tempore restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum prophetarum suorum, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.