Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
0691D
877. Non omnis qui captivus est propter peccata sustinet captivitatem. Nam cum omnis multitudo Judaeorum causa peccati derelicta fuerit a Deo, et captivitatem sustinens comprehensa sit a Nabuchodonosor, 0692D atque ejecta de terra sancta, in Babyloniam usque perducta sit: pauci tamen justi, qui erant in populo non ob culpam suam sustinuerunt captivitatem, sed ob id ne peccatores, qui fuerant jugo captivitatis oppressi, omnino subsidium non haberent. Fingamus quippe, peccatoribus in Babyloniam abductis, justos in antiquis finibus resedisse: fiebat 0693A ut numquam peccatores remedium consequerentur. Disposuit igitur clemens et benignus, et hominum amator Deus inter supplicia quibus peccatores punit, etiam visitationis suae miscere pietatem, nec immoderata poena miseros premere. Semper talis est Deus noster, excruciat nocentes, sed quasi pius pater tormentis clementiam sociat. Si autem vis agnoscere vera esse, quae dicimus, vide quid acciderit in Aegypto a fame. Si voluisset interficere tantum Aegyptios, et punire cruciatos in septennali fame, fecisset utique quod voluerat, et neque Joseph in Aegyptum descendisset, neque Pharao vidisset somnium de his, quae Aegypto fuerant eventura, nec regi fuisset ostensum a principe vinariorum, esse quemdam, qui possit regi somnium interpretari. 0693B Nunc vero, ut cernis, Deus flagellat quasi pater, parcit autem 878 non solum Israel, verum et Aegyptiis, cum alieni sint ab eo, propter propriam mansuetudinem. Et manifestum est quia boni Dei opus super eos exerceatur, dum Joseph descendit in Aegyptum, dum Pharao somniis admonetur, dum princeps vini interpretem indicat, dum interpres disserit vasa, atque ita ubertatis tempore, frugibus congregatis, posterioris famis penuria vincitur. E quibus omnibus perspicuum est non esse immoderatam iram, quae ab haereticis in Creatore reprehenditur. Poteramus quidem multas historias retexere ad haec probanda quae dixi, sed ne videar a proposito recedere, compendium facio sermonis. Propositum quippe mihi est explanare de eo, quod propter peccata 0693C sua captivus abductus sit populus Israel. Et ne forte aliquis arbitretur peccatores a Deo traditos, ab eo ulterius non gubernari, et semel in captivitatem redactos, ultra dispensationem ejus, et misericordiam non mereri, praesentem locum diligentius consideremus. Daniel non peccavit, Ananias, Azarias, Misael a peccato immunes fuerunt, et tamen captivi effecti sunt, ut ibi positi captivum populum consolarentur, et per exhortationem vocis suae poenitentes in Jerusalem restituerent castigatos pro tempore. Septuaginta quippe annis servitutis supplicia pependerunt, ac sic deinde in sedes proprias reversi sunt, quia sanctus prophetarum sermo dejectos animos sublevaverat. Verum non solum ii quatuor 879 in captivitate prophetae exstiterunt, 0693D sed et Ezechiel unus ex eis fuit, et Zacharias filius Barachiae captivitatis tempore sub Dario rege cecinit. Invenimus etiam Aggaeum multosque alios prophetarum iisdem prophetasse temporibus, ex quibus indicatur, Deum non tantummodo punire peccantes, verum et misericordiam miscere suppliciis. Quod si dubitas, audi voces tormenta patientium, quomodo sacratim, et in cruciatibus suis clementiam Dei eloquantur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis et in mensura. Non ait indifferenter, in lacrymis; sed, in lacrymis et in mensura. Misericordia quippe Dei in pondere. Si non esset utile conversioni peccantium 0694A adhibere tormenta peccantibus, nunquam misericors et benignus Deus poenis scelera puniret: sed quasi indulgentissimus pater ob hoc corripit filium, ut erudiat: quasi providentissimus magister ita severitate frontis lascivum discipulum castigat, ne amari se sentiens pereat. Vide Salomonem sapientissimum omnium, quid de Dei correptionibus suspicetur: Fili, noli esse pusillanimis in disciplina Dei, neque deficias correptus ab eo (Eccl. VII) . Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit. Nullus est enim, inquit Apostolus, filius, qui cum peccaverit, non flagelletur a patre. Et ad hoc mirabiliter addidit dicens: In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus (Hebr. XII) . Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra 0694B disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes , adulterini, et non filii estis. Sed sit (( Al. si)) forsitan aliquis, qui ipso nomine irae offensus criminetur eam in Deo. Cui respondebimus, non tam iram esse iram Dei, quam necessariam dispensationem. Audi quod sit opus irae Dei, ut arguat, ut corrigat, ut emendet: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI) . Qui haec loquitur scit Dei furorem non esse inutilem ad sanitatem, sed ad hoc adhiberi ut curet aegrotantes, ut emendet eos, qui sermonem ejus audire contempserunt. Idcirco nec deprecatur ne talibus remediis emendetur, ne cum poenali medela recipiat pristinam sanitatem, quasi si servus jam inter flagella positus, 880 Dominum precetur, repromittens ei se imperata facturum, 0694C et dicat: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Omnia quae Dei sunt, bona sunt, et meremur corripi. Ausculta quid dicat: Arguam eos in auditu angustiae eorum. Ideo audivimus ea, quae de tribulatione sunt, ut emendemur. In maledictis quoque Levitici scriptum est: Si post ista non obedierint, neque conversi fuerint ad me, apponam eis plagas septem super peccata eorum. Si autem post haec conversi non fuerint, emendabo eos (Levit. XXXVI) . Omnia Dei, quae videntur amara esse, in eruditionem et remedia proficiunt. Medicus est Deus, pater est Deus, dominus est, non asper, sed lenis est dominus. Si veneris ad eos, qui puniti sunt secundum eloquia Scripturarum, compone Scripturas Scripturis, ut et te Apostolus docet, et videbis ibi dulcissima 0694D esse, ubi amarissima existimantur. Scriptum est in propheta: Non vindicat bis in idipsum in judicio (Num. I) . Vindicavit semel in judicio per diluvium (Gen. VII, 19) , vindicavit semel in judicio super Sodomam et Gomorrham, vindicavit semel in judicio super Aegyptum, et sexcenta millia Israelitarum (Exod. XIV) . Noli existimare quod haec ultio poena tantum fuerit peccatoribus, quasi post mortem, et supplicia iterum a supplicio excipiendi sint. Puniti sunt in praesenti, ne in futuro jugiter punirentur. Cerne pauperem in Evangelio, squalore et penuria premitur, et postea in Abrahae sinu requiescit. 0695A Recepit mala sua in vita sua (Luc. XVI) . Unde scis an receperint, qui in diluvio sunt necati, mala sua in vita? Unde nosti utrumne restituta sint Sodomae et Gomorrhae mala sua in vita sua? Audi testimonium Scripturarum. Vis Testamenti veteris testimonium discere? vis novi edocere? Restituetur Sodoma in antiquum: et adhuc dubitas an bonus sit Dominus puniens Sodomitas? Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, dicit Dominus miserans Sodomitas (Mar. VI) . Benignus ergo est Deus, clemens est Deus. Solem suum vere oriri facit super bonos et malos: et pluit vere super justos et injustos: non solum hunc, quem oculis cernimus solem, sed et illum solem, qui oculis mentis aspicitur. Ego malus eram, et ortus est 0695B 881 mihi sol justitiae. Ego malus eram et venit super me pluvia justitiae (Matth. V) . Bonitas Dei est etiam in his, quae amara existimantur. Igitur in civitate constitutus est Prophetes, et cerne quae videat, ne dolores sentiat captivitatis (Ezech. I) . Deorsum videt labores, sed sursum elevans oculos, apertos suspicit coelos, cernit sibi reserata coelestia, videt similitudinem gloriae Dei, videt quatuor animalia, de quibus multus sermo, et difficilis interpretatio est. Cernit aurigam quatuor animalium. Cernit rotas se invicem continentes. Auriga quatuor animalia non totus est igneus, sed pubetenus a pedibus, et exinde usque ad summum electri fulgore rutilat. Non enim solum tormenta habet Deus; sunt in eo etiam refrigeria. Punit peccatores; sed per ea mysteria, 0695C quae deorsum sunt. Neque enim Propheta ignem vidit in capite, aut in his membris, quae a lumborum confinio ad summa consurgunt. Igneus est Dominus; sed a renibus usque ad pedes, ut demonstret eos, qui in generatione versantur, igne indigere. Renis quippe coitus significatio est. Adhuc in lumbis Abraham patris erat Levi, quando ei occurrit Melchisedec (Hebr. VII.) Et in psalmo dicitur: De fructu lumbi tui ponam super sedem meam (Ps. CXXXII) . Igneus est a renibus usque ad deorsum Dominus. Generationis enim et libidinis opera gehennae suppliciis corripiuntur. Igneus est Deus; sed non totus est igneus: superiora ejus electrum sunt. Electrum non solum argento, verum et auro pretiosius est. Electrum autem pro exemplo fulgoris Scriptura posuit, 0696A non quod Deus vere electrum sit. Et quomodo non est tale electrum Deus, quale videbatur: sic non est talis ignis, qualis a renibus usque ad pedum finem apparuit. Ignis iste consumit, et non est appositum quid consumat, ut tu quaerens reperias, quid sit illud, quod a Dei igne consumitur. 882 Deus noster ignis consumens est (Deut. IV) . Quid consumit ignis iste? Non ligna, quae cernimus, non sensibile fenum, non stipulam, quae videtur: sed si superaedificaveris fundamento Jesu Christi opera peccati ligna, opera peccati fenum, opera peccati inferiora stipulam, venit ignis, et universa ista examinat (I Cor. III) . Quis est iste ignis, quem Lex praedicat, et Evangelium non tacet? Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Quis est, Apostole, ignis iste, qui 0696B probat opera nostra? Quis est ignis iste sic sapiens, ut custodiat aurum meum ut argentum meum splendidius ostendat, ut illaesum relinquat eum, qui in me est lapidem pretiosum, ut mala tantum consumat quae feci, quae superaedificavi ligna, fenum, stipulam? Quis est iste ignis? Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut accendatur (Luc. XII) . Jesus Christus dicit, quam volo ut jam accendatur. Bonus enim est, et novit quia si ignis iste fuerit accensus, malitia consumetur. Scriptum est in Prophetis: sanctificavit eum in igne ardenti, et voravit tanquam fenum silvam (Zach. XIII) . Et rursum: Emittit Dominus Sabaoth in tuum honorem contumeliam, et in tuam gloriam ignis ardens accenditur, id est, ut tu glorificeris emittitur ignis in opera peccatorum tuorum. Vis 0696C adhuc a Propheta discere, quia tormenta boni Dei sint ad utilitatem eorum, qui ea sustinent, constituta? Ausculta eumdem prophetam dicentem: Habes carbones ignis, sedebis super eos: ii erunt tibi adjutorio (Esai. LVII) . Haec oportebat abscondere, et in medium non proferre, sed haeretici nos impellunt, ut celanda efferamus in publicum, quia tecta sunt utiliter apud eos, qui adhuc parvuli juxta animae aetatem sunt, qui metu indigent magistrorum, minis et terroribus corripiendi sunt, et possint consequi bonitatem, ut per amara remedia a vulneribus peccatorum aliquando desistant. 883 Semper enim sacramenta Dei propter parvulos auditores velaminibus quibusdam operiuntur. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti 0697A timentibus te. Legis et Prophetarum Deus abscondit multitudinem bonitatis suae non diligentibus, sed timentibus se. Parvuli quippe sunt, nec possunt cum emolumento suo discere quod amentur a Patre, ne dissolvantur, ne despiciant bonitatem Dei. Quapropter cum audieris de populi captivitate, credere quidem vere accidisse eam juxta historiae fidem, sed in signum rei alterius praecessisse, et subsequens significasse mysterium. Nam et tu, qui vocaris fidelis, qui conspicis pacem, Christus quippe pax nostra est, in Jerusalem commoraris. Si autem peccaveris derelinquet te visitatio Dei, et traderis captivus Nabuchodonosor, et traditus duceris in Babylonem. Cum enim confusa fuerit anima tua a vitiis, et perturbationibus, abduceris in Babylonem, quoniam 0697B Babylon confusio interpretatur. Etsi rursum poenitentiam egeris, et per conversionem veri cordis misericordiam Dei impetraveris, mittitur tibi Esdras, qui te reducat, et aedificare faciat Jerusalem. Esdras quippe interpretatur adjutor, et mittitur tibi verbum juvans, ut revertaris in patriam tuam. Sacramentum est et id quod in aenigmate et a Daniele dicitur, et ab Apostolo abscondente pariter et revelante narratur: In Adam omnes morimur, et in Christo omnes vivificamur (I Cor. XV) . Fuit quippe Adam in paradiso, sed serpens captivitatis ejus causa exstitit, et fecit, ut ejiceretur sive de Jerusalem, sive de paradiso, et veniret in locum hunc lacrymarum. Serpens hostis est contrarius veritati. Contrarius autem non a principio creatus est, neque 0697C statim super pectus, et ventrem suum ambulavit, neque fuit ab initio maledictus. Sicuti Adam et Eva non statim ut facti sunt, non peccaverunt: ita et serpens fuit aliquando non serpens, cum in paradiso deliciarum moraretur. Unde postea corruens ob peccata meruit audire: Tu signaculum similitudinis, corona decoris in paradiso Dei natus es, donec inventa est iniquitas in te, ambulasti immaculatus in omnibus 884 viis tuis (Ezech. XXVIII) . De quo etiam Job memorat, quia in conspectu omnipotentis Dei superbierit: Cecidit quippe de coelo lucifer, qui mane oriebatur, contritus est super terram (Job XI) . Vide consonantiam prophetici Evangelicique sermonis. Prophetes dicit: Cecidit de coelo lucifer, 0698A qui mane oriebatur, contritus est super terram (Isa. XIV) . Jesus loquitur: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. XVIII) . In quo differt dicere fulgur aut luciferum de coelo ruentem? Quod ad rem pertinet, omnis consonantia de cadente est. Deus quippe mortem non fecit, nec malitiam operatus est. Liberum arbitrium et homini, et Angelo ad universa permisit. Hic jam intelligendum est, quomodo per arbitrii libertatem, alii ad bonorum conscenderint summitatem, alii corruerint in malitiae profundum. Tu vero, homo, quare non vis arbitrio te tuo derelictum? Quare aegre fers niti, laborare, contendere, et per bona opera teipsum causam tuae fieri salutis? An magis te delectabit dormientem, et in otio constitutum aeterna prosperitate 0698B requiescere? Pater meus, inquit Dominus Jesus Christus, usquemodo operatur, et ego operor (Joan. XV) ; et tibi displicet operari qui ad opera natus es? Non vis opus tuum fieri justitiam, sapientiam, castitatem? Non vis tuum opus esse fortitudinem, aliasque virtutes? Igitur in captivitatem ducuntur, qui propter peccata sua servitutis meruere supplicia. Et venit Jesus Christus praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Luc. IV) . Iste clamat eis, qui sunt in vinculis: Egredimini, et iis, qui versantur in tenebris: Videte. Et nos fuimus in vinculis peccatorum, et nos aliquando versabamur in tenebris, adversum rectores tenebrarum mundi istius concertantes: venit Jesus omnium prophetarum vocibus praedicatus, dicens ligatis: Exite: et constitutis in 0698C tenebris: Aspicite. Si autem vis audire Ezechielem filium hominis in captivitate praedicantem, et iste typus erat Christi: Ideo factum est, ait, in trigesimo anno in quarto mense, in quinta mensis, et ego eram in medio captivitatis secus flumen Chobar, et aperti sunt coeli. Secus fluvium ergo Chobar Ezechiel cum triginta esset annorum apertos vidit coelos. Et Dominus 885 Jesus Christus incipiens erat quasi triginta annorum secus fluvium Jordanem, et aperti sunt coeli (Joan. I; Luc. III) . Et per omnem prophetiam Ezechieli dicitur: Fili hominis. Quis autem filius hominis, ut Dominus meus Jesus Christus. Respondeant mihi haeretici, qui nativitatem illius ut phantasma eludunt, quare Christus filius hominis appellatur? 0699A Ego affirmo filium hominis eum fuisse. Nam qui passiones assumpsit humanas, necesse est ut ante passionem susceperit nativitatem. Neque enim potuit humanos affectus, verba, consuetudines, crucem, mortem recipere, si non reciperet humanitatis exordium. Et consequens erat, nativitatem ejus auferentes, auferrent etiam passionem, et simpliciter dicere: Non est crucifixus Jesus. Nunc vero crucem confiteris, et non erubescis. Judaeis scandalum praedicas crucifixum, et gentibus stultitiam (I Cor. I) , et minus scandalum passione vel morte, erubescis nativitatem ejus confiteri. Nimirum minus scandali est, Jesum natum fuisse, quam mortuum, aut si scandalum Christiana fides non veretur, cur times dicere minora, qui (( Al. quia)) majora ausus es confiteri? 0699B Praesertim cum nativitas illius non ex semine viri, et mulieris somno convenienti esse credatur, sed juxta prophetae eloquium dicentis: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII) . Hoc quod dicitur, Emmanuel, non unum nomen sonat, sed rem significat. Adveniente quippe Jesu, dicimus, nobiscum Dominus. Non frustra ergo in trigesimo anno prophetat Ezechiel. Nam et nomen ejus figura Christi est. Interpretatur quippe Ezechiel, imperium Dei: imperium autem Dei nullus est nisi Christus Jesus. 886 Filius quoque Buzi scribitur, quod interpretatur, contemptus. Si venias ad haereticos, et audias eos spernentes, et pro nihilo ducentes Creatorem, et insuper etiam criminantes, videbis juxta illos contemptissimi 0699C Creatoris Filium Dominum nostrum Jesum Christum. Quod si quis reluctatur, et non vult haec, quae exposuimus, quasi prophetiam recipere, quaeram ab eo cur scriptum est, in trigesimo anno vitae Ezechielis apertos fuisse coelos, et vidisse eum eas visiones, quae in libro ejus continentur. Quid mihi prodest annorum numerus, nisi hoc ut discam, trigesimo anno et Salvatori, et prophetae coelos fuisse reseratos, et spiritalibus spiritalia comparans, cognoscam universa, quae scripta sunt, ejusdem esse Dei sermones? Quippe verba sapientium ut stimuli, et quasi clavi in altum confixi quia compugentibus dati sunt a pastore uno (Eccl. XII) . Ego et hoc quod dicitur, in quarto mense, quinta mensis, juxta possibilitatem sensus mei investigans, precor a Deo, ut 0699D idipsum possim intelligere, quod Scripturarum ejus congruit voluntati. Novus annus imminet jam Judaeis, et primus mensis apud eos a novi anni numeratur exordio. Agitur autem pascha de numero novi anni. Principium mensium iste vobis erit in mensibus anni (Exod. XII) . Ab hoc anno numera mihi quartum mensem, et intellige baptizatum Jesum in quarto mense novi anni. Eo enim mense, qui apud Romanos 0700A Januarius nuncupatur, baptismum Domini factum esse cognoscimus, qui est mensis quartus ab anno novo juxta supputationem Hebraeorum. Et quia de quatuor elementis mundi subsistens corpus assumpserat, recipiens etiam sensus humanos, ideo forsitan et in quarto mense, et 887 in quinto die mensis est intuitus visionem. Et ego eram in medio captivitatis. Videtur mihi ironicῶs dictum: Et ego eram in medio captivitatis. Et ego, quasi si dicat juxta historiam quidem propheta, et ego qui non tenebar in peccatis populi, eram in medio captivitatis: juxta allegoriam autem Christus, et ego veni in locum captivitatis, veni ad eos fines, ubi servi, ubi captivi detinebantur. Habes istiusmodi Salvatoris nostri voces in Prophetis, indignantis, quia non faciamus homines 0700B digna dispensatione ejus, et maxime nos, qui in eum putamur credere. Dicit quippe ad Patrem suum: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. XXIX) . Invenio quoque et aliam istiusmodi vocem, quae ex Salvatoris nostri persona dicitur per prophetam quaerentem animas plenas justitiae, plenas sensuum divinorum, plenas sanctorum fructuum, et quaerentem veritatis veros botros, sed invenientem plurimos peccatores, et inferaces bonorum, et idcirco dicentem: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, ad quam non supersit botrus ad manducandum primitiva. Heu mihi (Mich. VII) . Quod dicitur, heu mihi, non est primogeniti 0700C totius creaturae, non est divinitatis vox, sed humanae animae, quam suscepit, unde infert: Heu mihi, anima mea, quia periit revertens a terra: et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat. Haec idcirco memorata sunt, quia ait prophetes: Et ego eram in medio captivitatis juxta flumen Chobar: quod interpretatur gravitudo. Gravis autem est hujus saeculi fluvius, sicut et alibi sacrate dicitur. Et juxta simplices quoque historiam explicat: juxta eos vero, qui spiritaliter Scripturas audiunt, de anima significat, quae in vitae istius inciderit turbines. Super flumina Babylonis ibi sedimus, et flevimus, dum recordaremur Sion: in salicibus, in medio ejus suspendimus organa nostra, quia illic interrogaverunt 0700D nos, qui captivos duxerunt 888 nos, verba canticorum (Ps. CXXXVI) . Ista sunt flumina Babylonis, juxta quae sedentes, et reminiscentes patriae coelestis, lugent atque deplorant, ubi suspendunt organa sua, in salicibus Legis et mysteriorum Dei. Scriptum est in quodam libro, quia salignam omnes credentes accipiant coronam. Et in Isaia dicitur: Orietur quasi in medio aquae fenum, et salix super aquam 0701A fluentem (Isai. XLIV) . Et in solemnitate Dei, quando tabernacula ejus componuntur, salignos ramos in tabernaculorum fixione constituunt. Secus fluvium Chobar. Secus flumen istud gravissimum saeculi. Et aperti sunt coeli. Clausi erant coeli, et ad adventum Christi aperti sunt, ut reseratis illis, veniret super eum Spiritus sanctus in specie columbae. Neque enim poterat ad nos commeare, nisi primum ad suae naturae consortem descendisset. Ascendit Jesus in altum, captivam duxit captivitatem, accepit dona in hominibus. Qui descendit, ipse est, qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Et ipse dedit alios apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros in perfectionem sanctorum (Eph. IV) . Aperti sunt coeli. Non sufficit unum coelum aperiri, 0701B aperiuntur plurimi, ut descendant non ab uno, sed ab omnibus coelis Angeli ad eos, qui salvandi sunt. Angeli qui ascendebant et descendebant super filium hominis, et accesserunt ad eum, et ministrabant ei. Descenderunt autem Angeli, quia prior descenderat Christus, metuentes descendere priusquam Dominus virtutum omnium rerumque praeciperet; quando autem viderunt principem militiae coelestis in terrestribus locis commorari, tunc per apertam viam ingressi sunt sequentes Dominum suum, et parentes voluntati ejus. Qui distribuit eos custodes credentium nomini suo. Tu heri sub daemonio eras, hodie sub Angelo. Nolite, inquit Dominus, contemnere unum de minimis istis, qui sunt in Ecclesia. Amen enim dico vobis, quia Angeli eorum per omnia 0701C vident faciem Patris, qui est in coelis (Matth. XVIII) . Obsequuntur saluti tuae Angeli, concessi sunt ad 889 ministerium filii Dei, et dicunt inter se: Si ille descendit, et descendit in corpus, si mortali indutus est carne, et sustinuit crucem, et pro hominibus mortuus est, quid nos quiescimus? quid parcimus nobis? Eia omnes Angeli descendamus e coelo. Ideo et multitudo militiae coelestis erat laudantium, et glorificantium Deum, quando natus est Christus. Omnia Angelis plena sunt: veni, Angele, suscipe sermone conversum ab errore pristino, a doctrina daemoniorum, ab iniquitate in altum loquente, et suscipiens eum quasi medicus bonus, confove atque institue: parvulus est, hodie nascitur senex repuerascens; et suscipe tribuens ei baptismum secundae 0701D regenerationis, et advoca tibi alios socios ministerii tui ut cuncti pariter eos, qui aliquando decepti sunt, erudiatis ad fidem. Gaudium enim est majus in coelis super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam supra nonaginta novem justos, quibus non est opus poenitentia (Luc. XV) . Exsultat omnis creatura, collaetatur, et applaudit his qui salvandi sunt. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (Rom. VIII) . Et licet nolint ii, qui Scripturas 0702A Apostolicas interpolaverunt, istiusmodi sermones inesse libris eorum, quibus possit Creator Christus approbari, exspectat tamen omnis creatura filios Dei, quando liberentur a delicto, quando auferantur (( Al. auferentur)) de Zabuli manu, quando regenerentur a Christo. Verum jam tempus est, ut de praesenti loco aliqua tangamus. Vidit Propheta non visionem, sed visiones Dei. Quare non vidit unam, sed plurimas visiones? Audi Dominum pollicentem atque dicentem: Ego visiones multiplicavi (Osee XII) . Quinta mensis Hic annus quintus captivitatis regis Joachim: trigesimo anno aetatis Ezechielis, et quinto captivitatis Joachim, Propheta mittitur ad Judaeos. Non despexit clementissimus pater, nec longo tempore incommonitum populum dereliquit. 0702B Quintus est annus. Quantum temporis intercessit? Quinque anni interfluxerunt ex quo captivi serviunt. Statim descendit Spiritus sanctus, aperuit coelos, ut hi qui captivitatis jugo premebantur viderent ea quae videbantur a propheta. Dicente quippe eo; et aperti sunt coeli, quodammodo et ipsi intuebantur oculis cordis, quae ille etiam oculis carnis aspexerat: 890 Et factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzii sacerdotem. Sermo Domini, qui in principio erat apud Deum Patrem, Deus Verbum, sermo qui credentes efficit Deos. Si enim dixit illos deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solvi Scriptura, ad quoscumque sermo Dei factus est, facti sunt dii. Ezechiel quoque Deus fuit, quia factus est sermo Dei ad eum: Ego dixi: Dii estis, et 0702C filii altissimi omnes. Vos vero ut homines moriemini, et quasi unus ex principibus cadetis (Ps. LXXXII) . Ubi habetis in novo Testamento istiusmodi repromissionem? Si oportet instrumenta distinguere, et dicere inter se dissidentes deos, quod quidem nefas est etiam suspicari, sed juxta abusionem dicimus, audacter profecto dicam, multo majorem in veteri Testamento ostendi humanitatem, quam in novo: Ego dixi, Dii estis et filii altissimi omnes. Non ait, quidam dii estis, et quidam non estis: verum omnes dii estis. Si autem peccaveritis, ausculta quid sequitur: Vos vero ut homines moriemini. Non est haec culpa vocantis ad salutem, non ipse causa mortis, qui invitat ad divinitatem, et ad coelestis naturae adoptionem, sed in nostro peccato, et in nostro scelere consistit 0702D quod dicitur: Vos autem ut homines moriemini, et quasi unus de principibus cadetis. Multi principes erant et unus ex eis corruit, de quo et in Genesi scribitur: Ecce Adam factus est, non, quasi nos, sed quasi unus ex nobis (Gen. III) . Ergo quando peccavit Adam, tunc factus est quasi unus. Et factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi. Etiamsi de Salvatore haec dicta volueris intelligere, ne timeas, habet et sic allegoria intellectum suum: venit sermo Domini ad 0703A eum, qui de Virgine nascebatur, id est, hominem, sermo semper in Patre manens, ut fierent utraque unum, et consociaretur homo, quem ob sacramentum et salutem universae humanitatis indueret, divinitati ejus et naturae unigeniti Dei. Factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem in terra Chaldaeorum. Chaldaei de coelestibus disputant: Chaldaei nativitates hominum ratiocinantur. In terra Chaldaeorum, quasi si dicat, eorum qui asserunt fatum, eorum qui causas universitatis astrorum circuitu vendicant. Iste ergo nunc error, et 891 ista mentis perversitas figuraliter in Chaldaeorum terra significatur. In terra Chaldaeorum secus flumen Chobar. Et facta est illic super me manus Domini. Et sermo Domini factus est ad prophetam et 0703B manus, ut et factis ornaretur et verbis. Et vidi visiones. Aliqua perstringam, et licet pro angustia temporis ea, quae dixi, possint sufficere, tamen etiam de toto corpore visionis summa quaeque libabo. Et vidi, et ecce spiritus surgens veniebat ab Aquilone. Diligenter considera rerum numerum quae dicuntur: Spiritus surgens, sive auferens veniebat ab Aquilone, ecce una res. Et nubes magna erat in eo: ecce duae. Et splendor in circuitu ejus: ecce tres. Et ignis refulgens: ecce quatuor. Et in medio ejus sicut visio electri in medio ignis: ecce quinque. Et lumen in eo: ecce sex. Post haec similitudo quatuor animalium, et visio eorum, et narratio visionis: ecce septem. Et in medio animalium, quasi carbones ignis: ecce octo. Quis potest ista minutatim exponere? Quis ita est 0703C capax spiritus Dei, ut haec Sacramenta dilucidet? Oportebat accusatores Creatoris, et Dei prophetarum primum intelligere quae dicuntur a prophetis, et postea criminari. Qui enim vere accusat, ea debet accusare, quae novit. Si vero haeretici ne prope quidem sunt intellectui divino, quomodo rationabiliter accusant, quos eos nescire convincimus? Discant, quis in hac visione sit sensus. Primum apparet spiritus auferens; secundo nubes magna in spiritu auferente; tertio splendor in circuitu spiritus auferentis; quarto ignis refulgens; quinto in medio ejus sicut visio electri, haud dubium quin in medio ignis; sexto splendor in eodem electro. Confiteor libenter a sapiente, et fideli viro dictam sententiam, quam saepe suscipio. De Deo et vera dicere periculum 0703D est. Neque enim ea tantum periculosa sunt quae falsa de eo dicuntur: sed etiam quae vera sunt, et non opportune proferuntur, dicenti periculum generant. Margarita vera est, sed si perverse, discrimen ejus est, quod dicit pedibus eorum. Et ut juxta nos aliquod ponamus exemplum, collectiones istae non solum in Aelia, non tantum Romae, non in Alexandria, sed in omni semel orbe 892 similitudinem referunt sagenae, quae ex omni genere piscium capit. Non possunt universa bona esse quae incidunt in eam. Ait quippe Salvator: Cum extraxerint, et secus littus sederint, eligent bona quidem in vasa sua, 0704A mala vero foras projicient. Oportet ergo in sagena totius Ecclesiae esse et bona et mala. Si jam universa munda sunt, quid derelinquimus judicio Dei? Et juxta aliam parabolam, et frumentum et paleae in area continentur, cum frumentum tantum in Christi horrea congregandum sit, et discernantur paleae ab eo, cujus ventilabrum in manu ejus, et mundabit aream suam, et congregabit frumentum in horreum, paleas vero consumet in igne inextinguibili (Luc. III) . Neque enim assero aream totum esse mundum, sed aream intelligo esse coetum populi Christiani. Quomodo unaquaeque area circumscribitur, et est plena frumento, vel paleis, nec totum frumentum est, nec totum rursum palea: sic in Ecclesiis terrestribus alius est frumentum, alius est palea. Verum ubi 0704B non sua causa, nec per voluntatem paleae sunt (neque enim ex proprio arbitrio frumentum est) hic vero in tua potestate positum est ut sis palea, vel frumentum. Haec nos docere debent, ut si aliquando aliquis in congregationibus nostris viderit peccatorem, non scandalizetur, neque dicat: Ecce peccator in coetu sancto est. Si hoc licet, si hoc conceditur, quare et ego non peccem? Dum in praesenti saeculo sumus, id est in area et in sagena, et boni et mali in ea continentur. Quando autem venerit Christus fiet discretio, et implebitur illud quod ab Apostolo dicitur: Omnes nos oportet assistere ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui, quae gessit sive bona sive mala (II Cor. IV) . Haec in prooemio de interpretationibus visionum aestuans animus est 0704C locutus, et ambigens quae sileat, quae proferat, quae leviter tacta dimittat, quae ex iis manifestius, quae obscurius exponenda sint, si tamen poterimus implere quod cupimus. Primum ergo videtur spiritus auferens: id quod paulo ante diximus, quia Dominus noster ignis consumens sit, etiam nunc repetimus, et dicimus huic testimonio congruere. 893 Quomodo ponitur spiritus auferens? Deus spiritus est (Joan. IV) , et spiritus auferens cernitur. Quid a me aufert, et ab anima mea, ut merito auferens praedicetur? Utique mala: et tunc sentio bonitatem ejus, si a me pessima quaeque sustulerit. Neque vero putandum est finem esse beatitudinis, si a malis liberemur, initium felicitatis est carere peccato; et in Jeremia scribitur (omnia quippe quae in Prophetis 0704D scripta sunt clementissimo Deo vendico): Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te super gentes et regna eradicare, et suffodere, et disperdere, et aedificare, et plantare (Jer. I) . Benignus est Deus, dans sermones ad eradicandum. Verum quid est quod eradicari debeat, et subverti? Si qua plantatio in animo mala est: si qua secta nequam, hanc eradicat, hanc subvertit sermo propheticus. Utinam autem contingat ut mihi talis sermo donetur, qui eradicet haereticorum semina, et doctrinam ex Zabuli fonte manantem, qui de ejus anima, qui nunc primum Ecclesiam ingreditur, idololatriae auferat plantationem. 0705A Dedi sermones meos in os tuum. Ecce constitui te eradicare, et suffodere: scilicet ut si qua aedificatio pessima est, destruatur. Quam vellem et ego suffodere, quidquid Marcion in auribus deceptorum aedificavit, eradicare, et subvertere, et disperdere, ut Jacob disperdidit idola. Usque ad hodiernum diem est disperdere et aedificare. Haeretici disperdere et subvertere tantum audierunt, in aedificationis autem plantationisque sermone surdas aures averterunt. Neque enim volunt inspicere, quia tristia quaeque prima dicuntur, et secunda quae laeta sunt. Quare nunc ista memoramus? Videlicet ut manifestetur Dei sermo subvertere mala, et aedificare optima, eradicare vitia, quasi agricola bonus, ut in purgato campo uberrima virtutum messis oriatur. Haec propter spiritum 0705B auferentem. Vidit enim primum spiritum auferentem, deinde nebulam magnam in eo. Quando purgatus fueris ab auferente spiritu, tantum ut auferatur omne malum a te, et omne quod in tua anima nequitiae versatur, tunc incipies etiam magna nebula frui, quae in spiritu auferente consistit. Quae nebula proxima est ei nebulae, quam in Evangelio legimus, de qua venit vox: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III) . 894 Spiritus vero auferens, deinde nebula magna in eo, postea splendidissimum lumen in circuitu ejus. Ablatum est a te malum. Data est tibi nebula magna, ut pluat imbrem super vineam tuam. Secundum illud, quod alibi dicitur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V) , super pessimam videlicet vineam. Si autem hoc de mala 0705C jubetur, haud dubium est quin econtrario si bona vinea fueris, pluat super te nebula. Et splendor in circuitu ejus. Deinde: Ignis fulgens, et in medio ejus quasi visio electri. Dupliciter aufert a nobis mala Deus, spiritu et igni. Si boni et intenti ad praecepta Dei simus, et sermonibus illius erudiamur, spiritu mala nostra aufert, secundum illud, quod scriptum est: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis. Si vero spiritus mala non abstulerit a nobis, purgatione ignis indigemus (Rom. VIII) . Idcirco diligenter observa conjunctiones singulas. Prima conjunctio est spiritus et nebulae, secunda ignis et luminis, tertia electri et splendoris, ac singula, quae quasi tristitia videntur, jucundiorum vicinitate pensantur. Sive enim spiritus oritur, statim sequitur nebula: sive 0705D ignis apparet, adjunctum est ei lumen: sive electrum praecedit, splendor in circuitu ejus est. Oportet quippe nos quasi aurum in fornace, et electrum vehementissimo igne conflari. Et in hoc propheta, quem nunc exponimus, habes sedentem Dominum in medio Jerusalem, et conflantem eos, qui mixti sunt argento et stanno, et aeramento, et plumbo, querula voce causantem de his, qui habent in se commixtionem materiae vilioris. Argentum, inquit, commixtum facti estis, et tamquam granumde uva reprobum argentum facti estis (Ezech. XVI) . Quando enim creaturae Dei, quae ab initio bona est, superinducimus de malis nostris vitia ac passiones: tunc argento et auro aes, stannum plumbumque miscemus, et necessarius est 0706A ignis ad purgandum. Ideoque sollicite providendum est, ut cum venerimus ad ignem istum, securi transeamus per eum, ad instar auri argentique, et lapidis pretiosi, quae sine foco adultera sunt, vel qui sine foco adulteri sunt: non tam uramur incendio, quam probemur. Ecce spiritus auferens veniebat ab Aquilone. Et hoc quod ab Aquilone veniebat spiritus auferens, et postea redit, habet 895 rationem. Ab Aquilone quippe exardescunt mala super habitantes terram. Aquilo violentissimus ventus, quem alio nomine Dextrum vocamus, qui in quatuor cardinibus coeli, de quibus venti spirare dicuntur, frigidior est atque vehementior. Nec non et illud quod de ordine castrorum apud Israel in Numeris scribitur (Num. I) , hujus rei obtinet figuram. Novissima enim castra ad Aquilonem 0706B ponuntur Dan; prima castra Juda ad Orientem, deinde pone eum Ruben, postea secundum mare Effrem, in extremo, ut diximus, ad Aquilonem Dan. Et olla, quae succensa describitur, a facie Aquilonis accenditur. Aquilo quippe figuraliter dicitur contraria fortitudo, id est, Zabulus, qui est vere durissimus ventus. Venit enim ab Aquilone spiritus auferens, et nubes magna in eo: vitia ab eo esse exposuimus. Et splendor in circuitu ejus, et ignis fulgens. Potuit dicere, ignis exurens, verum piguit Scripturam tristitiam nominare, et opus ejus ascribere, ideoque pro penali vi splendorem tantum apposuit. Et in medio ejus, quasi similitudo quatuor animalium. Ista visio eorum. Similitudo hominis in illis. Et quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et crura eorum recta, 0706C et pennati pedes eorum. Vides qualia sint quae regantur a Deo, ut ibi: Qui sedes super Cherubim appare. Cherubim interpretatur, plenitudo scientiae, et quicumque scientia plenus est, efficitur Cherubim, quem regit Deus. Quid sibi autem volunt quatuor facies? Quae salvanda sunt genuflectunt Domino Jesu, et ab Apostolo tripliciter nominantur, ut in nomine Jesu omne genuflectatur coelestium terrestrium et infernorum (Phil. II) . Quae autem genuflectunt Domino Jesu, subjecta sunt ei. Et quae subjecta sunt dicunt: Nonne Deo subjecta est anima mea? Apud ipsum enim salutare meum (Ps. LXI) . Et: Oportet eum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus (I Cor. XV) . Quid est ergo quartum? Coelestia, terrestria, et inferna tria tantum sunt. 896 Nempe illud: Laudate Dominum, 0706D coeli coelorum, et aqua, quae super coelos est, laudet nomen Domini (Psal. CXLVIII) . Omnia ista reguntur a Deo, et ducuntur a majestate ejus. Quocumque spiritus ibat, ibant et animalia. Haec ipsa animalia habent similitudinem super se hominis, cum sint quatuor facierum. Nec dictum est in principio, quia facierum quatuor sint, sed quia inter quatuor facies eminet, et principatum tenet facies humana, describitur, et quae dicitur facies humana, et facies leonis a dextris quatuor partium, et facies vituli a sinistris quatuor, et facies aquilae a quatuor partibus. Videamus ergo an tripartitam animam significet, de qua etiam aliorum opinionibus disputandum est, ut animae tripartitae alia quarta fortitudo praesideat. Quae est 0707A tripartitio animae? Per hominem rationale ejus indicatur, per leonem iracundia, per vitulum concupiscentia. Spiritus vero qui praesidet ad auxiliandum, non est a dextris, ut homo, vel leo: non est a sinistris, ut vitulus; sed super omnes tres facies consistit. Aquila quippe in alio loco nuncupatur, ut per aquilam, spiritum praesidentem animae significet. Spiritum autem hominis dico, qui in eo est. Atque ita omnia ducuntur nutu Dei, coelestia, terrestria et inferna, et ea quae super coelos sunt: et efficimur nos omnes Cherubim, quae sub pedibus Dei sunt, quibus conjunctae sunt rotae, et subsequimur ea. Non sub rota, neque sub saeculi ditione rebusque versamur, cum jam per passionem Christi sumus a mundi negotiis liberati. Et rota in medio rotae. Si consideres 0707B quomodo per contrarios eventus salvatur universitas rerum, sive in his, qui putantur errare, sive in his, qui ab errore dicuntur alieni, videbis quomodo rota in medio rotae sit. Haec autem regit omnia, et quocumque vult torquet totius universitatis Deus in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.