Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filias populi tui, quae prophetant de corde suo, usque: Obfirma faciem meam super hominem illum, et ponam illum desertum (Cap. XIII).
0712D
903 Primum de eo, quod dicitur: Obfirma faciem tuam, requirendum. Deinde si Dominus dederit, investigare debemus filias populi prophetantes de corde suo, et facientes ea, in quibus eas Dei sermo corripiat. Et quod sit alia facies praeter hanc corporis nostri faciem, licet ex multis manifestum sit, attamen et ex his, quae Apostolus memorat, indicatur: Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini 0713A speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu (II Cor. III) . Hanc faciem corporalem omnes homines habemus revelatam, nisi forte calamitatibus et angustiis premimur. Vultus autem ille, de quo sermo Apostoli est, in multis tectus est, et in paucis revelatus. Qui enim fiduciam habet in vita immaculata, in sensu sano, in fide vera, iste tantummodo non habet confessionis, fraudulentiae, peccatique velamen; sed propter puram conscientiam, 904 revelata facie gloriam Domini contemplatur. Procul autem absit a nobis, ut velatam habeamus hanc faciem. Haec pauca de facie, ut possimus intelligere quid sit, quod sequitur: Obfirma faciem tuam super filias populi tui. Ista facies, id est, principale (ἡγεμονικὸν) 0713B cordis nostri, nisi obfirmata fuerit super eo, quod intelligendum est, ut quomodo videt, sic annuntiet gentibus, illud quod aspicitur, non videtur. Impossibile quippe est, ut aliquis sine obfirmatione vultus, vagus, fluctuabundus, circumlatus omni vento doctrinae, videat quod debet, videat ut debet. Oportet enim volentem intelligere habere faciem, in eo quod intelligere nititur, obfirmatam: ob hanc semper causam prophetaturis primum jubetur, ut faciem suam obfirment; ut nostram autem et nos possimus obfirmare faciem in Evangelio, in Lege, in Prophetis, in apostolis, obfirma eam super 905 Christo, et non super saeculi negotiis. Sed cum in mundialibus curis anima nostra versetur, cum semper ardeat habendi fame, non obfirmamus 0713C faciem nostram super ea, quae imperavit Deus, sed super ea, quae Dei sunt adversa praeceptis. Quis, putas, in nobis immundus est ob obfirmationem faciei super his, quae interdicta sunt? Quis intantum sollicitus et cautus, ut diebus ac noctibus in ea obfirmet cordis sui faciem, quae jubentur? Nunc quoque si intellecturi fuimus praesentem scripturam quomodo prophetae dicatur: Obfirma faciem tuam super filias populi tui, ut videat ea quae dicturus est, debemus obfirmare intelligentiam, plenum in intentatione cordis habere tractatum, quod sit hoc, quod significetur, ut tandem ratione superati, recedamus a littera. Ac secundum communem quidem intellectum, videntur quaedam filiae populi prophetantes hoc quod sequitur admisisse peccatum. Assumentes cervicalia 0713D consuebant; consuentes non ponebant ea sub capite, sed sub cubito audientium, et velaminibus quibusdam tegebant capita universae aetatis. Haec sunt, quae prophetantibus filiabus populi reputantur quasi magna peccata. Quis autem potest in verbo consistens dicere, quia si quis cervicalia consuat, et consuta sub cubito ponat alterius, delinquat, et a Deo corripiatur? Quis potest asserere, quia si quis velamina faciat ad tegendum caput universae aetatis, impie agat? Invitis nobis ab ipsa Scriptura necessitas imponitur, ut ab apicibus litterae recedentes, verbum, et sapientiam, et voluntatem ejus requiramus ad aperienda peccata, quae clausa sunt, ad illuminanda quae caligant, ut possimus a maledicto extranei 0714A fieri, omni cubito manuum, sive manus. Qui in victu corporis occupati sunt, et ne per somnium quidem spirituales videre delicias, quas nos habere vult sermo divinus dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui; qui non noverunt voluntatem beatorum, de qua scribitur: Torrente voluptatis tuae potabis eos: requirunt quasi amatores luxuriae, et non amatores Dei, semper in corporalibus esse deliciis. Signum autem mihi videtur voluptatis carneae, sub cubito manuum cervical assutum. Quia enim in tempore discumbendi ad beneficia corporalia videmur uti consutis quibusdam, et acu pictis sub cubito 906 manuum nostrarum, forsitan sermo divinus per istius modi figuram et argumentum eos culpat magistros, qui per vaniloquentiam, 0714B et beatas quasque repromissiones, multitudinem audientium libidini, vitiis, voluptatique permittunt. Debet enim Dei verbum, et Deus homo ea proferre, quae saluti sunt audienti, quae illum hortentur ad continentiam, ad conversationem sanorum actuum, ad cuncta, quae homo studiosus laborum, et non libidinum, debet incumbere, ut possit ea consequi, quae a Deo sunt repromissa. Cum ergo aliquis aptus moribus populi, ut placeat eis, quibus aures pruriunt, loquitur quae gratanter accipiant, loquitur quae vicina sunt voluptati, talis magister consuit cervicalia sub omni cubito manus. Sequitur hoc peccatum habentem, ut faciat etiam amictus ad velandum caput omnis aetatis. Cujus autem rei figura sit etiam velamen, cautius consideremus. 0714C Qui fiduciam habet, et vere vir est, velamen non habet super caput suum, sed intecto capite orat Dominum, intecto capite prophetat: per signum corporalis rei etiam spiritalem latenter ostendens, ut quomodo non habet velamen super caput carnis suae, ita non habeat velamen super principale cordis sui. Si quis vero confusionis velamen gerit, et peccati, iste quasi muliebria velamina habet super caput suum. Itaque cum aliquis docuerit ea, quae aurem populi mulceant, et strepitum potius laudatorum, quam gemitum moveant, si blandus inimicus palpaverit potius quam secuerit vulnera, talis homo amictus contexit in capite. Cum autem in luxuriosam orationem dicentis se sermo fuderit, et in lascivum persultaverit eloquium, contexit velamen 0714D super caput omnis aetatis; non modo puerorum et juvenum, verum et senum. Quomodo enim faciat signa et portenta ad decipiendos (si fieri potest) etiam electos falsus Christus, et falsus propheta: similiter et hi, qui ad voluptatem meditata deportant, et ista semper inquirunt, quae delectent potius audientes, quam convertant a vitiis, faciunt velamina super caput non modo puerorum et juvenum, sed (si fieri potest) senum quoque et patrum, intantum ut etiam eos decipiant, qui juxta laborem animae in spiritali aetate et senio processerunt. Et 907 potuit quidem dicere propheta super filios populi tui, qui prophetant, sed quasi homines, qui velamina contexant, et cervicalia consuant sub 0715A omni cubito manus, mulieres sint, et nullus inter eos viri nomine dignus habeatur, ait propheta: In filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et ea faciunt, quae sequuntur. Effeminatae quippe sunt eorum magistrorum et animae, et voluntates, qui semper sonantia, semper canora componunt, et (ut quod verum est dicam) nihil virile, nihil forte, nihil Deo dignum est in his, qui juxta gratiam et voluntatem audientium praedicant: idcirco omnes filias potius, quam filios dixit assuentes cervicalia. Et observa proprietatem verbi, assuentes, ait, non contexentes. An ignoras quod tunica Domini tui Jesu nihil in se habeat consutile, sed ex omni parte contexta sit? Istae ergo consuunt dicta dictis fraudulenter et callide, assuentes potius quam contexentes: 0715B et faciunt cervicalia, non in quibus capita reclinent, sed in quibus cubitum: id est, ut manus eorum non sint in labore, non in opere lassescant, sed sint in requie, sint in otio, sint in his gestis, quae voluptatibus serviunt. Haec autem quae diximus, ita se habere ut a nobis intellecta sunt, sequens sermo prophetae lucidius ostendit, dicens: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego ad cervicalia vestra, in quibus vos convertitis illic animas in dissolutionem. Aperuit aenigma quod latebat, perspicue ostendens consuta cervicalia in dissolutionem animarum fieri. Quis autem potest super sermonem qui legitur, audiens Deum comminantem, quia ipse disrumpat talem subtelam, et talia cervicalia? Ait enim: Ecce ego, non jubeo, sed ipse disrumpo cervicalia 0715C consuta sub omni cubito manus. Dei opus est, omnem arguere texturam et dissolvere universam fictionem pessimam, quae nocet his, qui nolunt manibus operari, sed otiosus eis uti. Et disrumpam ea a brachiis vestris, id est, cervicalia, ne ulterius ea cubitis vestris subjecta habeatis. Et emittam 908 animas, quas vos subvertitis, animas eorum. Quae ergo subversio est consuere cervicalia, et subjicere cubitis? Sed ut sermonis sacramentum intelligas, videbis grandem subversionem esse, delicatum hominem juxta corpus efficere. Talia autem sunt verba haereticorum, ubi non est conversatio rigida. Invenies discipulos Valentini moribus dissolutos ad nihil forte, ad nihil virile tendentes, similiter et sectatores Basilidis. Docent insuper et 0715D negare inverecunde, quasi praecepto quod de eorum martyrio est. Non id docent quod ostendunt Ecclesiastici, parati tollere crucem, et sequi Salvatorem. Disrumpit ergo, qui haec comminatur sermo Filius Dei, consutiones nequissimas. Praesta mihi, Christe, ut disrumpam cervicalia in animarum consuta luxuriam. Sed quid aliud sequitur? Et velamina 0716A disrumpam. Quae se disrupturum esse testatur? non solum cervicalia, verum et velamina. Ideo autem disrupturum, ut caput nudum fiat, ut accepta fiducia, et revelata non solum facie, sed etiam capite, constanter vir ecclesiasticus possit orare. Disrumpam velamina vestra, et liberabo populum meum de manu vestra. Licet vos subvertatis animas per cervicalia, et velamina, ego ista disrumpens liberabo populum meum. Liberat autem populum Deus per conversationem austeram, et a voluptatibus recedentem. Et ultra non erunt in manibus vestris in subversionem: in manibus vestris, qui decipitis audientes, jam non erunt ista cervicalia: Et cognoscetis quia ego Dominus. Si non conscissa fuerint cervicalia, si non velamina disrumpo, non cognoscetis 0716B quia ego Dominus. Deliciae quippe et otium, et resolutio non sinunt cognosci eum, qui dicit: Ego sum Dominus. Pro eo quo evertisti cor justi inique. Quomodo in loco signorum dictum est, quia decipiant etiam electos Dei: sic evenit saepe ut justos quoque haeretici supplantent. Amant enim homines voluptatem: quia statim ut apparuerit, tranquilla est, et 909 lasciva, et delectans sensum, et provocans nos ad usum sui. Fugimus amara, licet salutaria sint, et nolumus laborare voluptatibus deliniti, nescientes quia impossibile est, eumdem amatorem esse Dei. Propter quod Apostolus ait de pessimis, quia sint amatores voluptatis magis, quam amatores Dei (II Tim. III) . Et ego non avertebam ad confortandas manus iniquorum. Ego non avertebam, sed 0716C omnia quae erant aedificationis dispensabam. Istae vero prophetissae effeminatae animae avertebant ad con fortandas manus iniqui, hoc est, ut fortior manus iniquitate fieret, ne omnino averteretur de via sua mala, et vivificaretur, id est, nullus penitus converteretur a via sua pessima, et vivificaretur. Propterea falsa non videbitis, qui docetis falsa. Jam vos non faciam ultra conatu prospero pergere, ut possitis insinuare quae dicitis: et divinationes non divinabitis amplius: Et liberabo populum meum de manu vestra. Oremus, ut et nos liberet Deus de manu talium magistrorum, qui ubicumque fuerint, ad voluptates audientium loquentes, scindunt ac dividunt Ecclesiam, quia plures sunt magis amatores voluptatum, quam amatores Dei. Et scietis, quia 0716D ego Dominus. Si convertero divinationes vestras, si fecero silere mendacia, tunc scietis quia ego Dominus. Haec prior prophetia: sequitur et alia, quae ita contexitur: Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt ante faciem meam (Ezech. XIV) . Omnia Dei sermo perstringit, et nullam speciem ordinum, qui in Ecclesia constituti sunt, dimittit 0717A intactam; verum universa percurrens, omnes sanare desiderat, veluti nunc quaedam ad presbyteros loquitur. Ea enim quae praecesserunt dicta sunt de magistris. Idcirco consideremus et de presbyteris quid dicatur, excutientes nosmetipsos, ne quis nostrum presbyter talis sit, qualis infra exponitur. Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt ante faciem meam. Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis. Videamus 910 accusationem, ut scire possimus, utrumne eam in nobis deprehendamus. An non viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam? Numquid respondens respondebo eis: Beati qui mundo sunt corde (Matth. V) . Qui enim mundum habent cor, cogitationes 0717B suas non ponunt in cordibus suis, sed magis habent in sermone Dei. Qui autem laborant in saecularibus curis, et nihil aliud requirunt nisi quomodo praesentem transigant vitam, hi cogitationes suas ponunt in cordibus suis, ut puta si videris hominem nihil aliud cogitantem nisi mundi negotia, lucra corporalia, et ciborum abundantiam: ex his quae indiguerit, in quibus sollicitus est, in quibus suspirat, futuram tantum alimoniam cum dolore conquirens, poenam cogitationum suarum posuit in corde suo. Arguens igitur quosdam presbyteros istius modi ait ad prophetam sermo divinus: Viri isti, id est, supradicti presbyteri, posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam. Nemo vestrum existimet 0717C cruciatus nobis ab alio, quam a nobis irrogari. Deus non facit poenas, sed ea quae patimur ipsi nobis praeparamus. Itaque testimonio, quo frequenter usi sumus, etiam nunc opportune utamur. Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis. Non est ignis alterius nisi vester, qui ligna, qui stipulam, qui materiam futuro incendio coacervastis. Dicit ergo de presbyteris, procul autem absit a nobis. Viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam. Sed respondens respondebo eis: Numquidnam dignum est istis me respondere, qui venerunt ad te prophetam volentes discere sermones meos? Propter hoc loquere ad eos, et dic eis: Haec dicit Adonai Dominus. Homo, homo ex domo Israel. Omnes 0717D homines nati sumus homines, sed non omnes homines homines sumus, 911 sicut saepissime notavi, id quod in Levitico scriptum est: Homo, homo filiorum Israel, aut advenarum, qui appositi sunt in nobis. Estote homines, homines scilicet, quia non omnes homines homines sunt. Ostendamus de 0718A Scripturis quomodo quidam homines non sint homines. Homo in honore positus non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, assimilatus est eis (Psal. XLIX) . Iste non est homo homo, sed homo jumentum. Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III) ? Talis non est homo homo, sed serpens homo. Equi in feminas insanientes facti sunt, unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat. Et iste non est homo homo, sed homo equus. Absit igitur a nobis, ut tales simus, qui mereamur audire, non esse nos homines homines; sed aliud quid praeter homines. Si enim boni et mansueti sumus, duplicamus hominis nomen: ut sit in nobis non simpliciter homo, sed homo homo. Considera an invenire valeamus, quid 0718B sit illud quod nomen hominis duplicet. Quando iste homo, qui est exterior, homo fuerit, eo qui est interior homo, serpente existente, non est in nobis homo homo, sed tantum homo. Quando vero interior homo juxta imaginem perseveraverit conditoris, tunc nascitur homo, et fit istiusmodi secundum exteriorem, et interiorem hominem, bis homo homo. Porro si quis in hoc vocatus, ut fiat homo homo, posuerit cogitationes suas in corde suo et poenam suam ante faciem suam, et venerit ad prophetam: Ego, inquit Dominus, respondebo ei in his quibus detinetur mens ejus. Docet nos sermo praesens, quomodo poterat singulis respondere, nec importuna admovere medicamina, sed pro qualitate morborum congrua quaeque proferre. Animadverte 0718C quod dicimus. Ad medicum decem vadunt decem habentes species infirmitatum. Non omnes eodem modo curat, sed alium isto, et alium illo, ut puta, sanat emplastro, alii aliud tribuit medicamentum, nonnullis quod cauterium nuncupatur imponit, alium amara, alium dulci temperat potione, cujusdam vero vulnera crassiore unguine delinit. Sic et sermo Dei pro qualitatibus hominum loquitur, nec passim sapientiae suae ingerit sacramenta. Ait itaque: Ego respondebo ei in his, quibus detinetur mens ejus. Ut ista videlicet curet, in quibus 912 mens ejus detinetur, ut non faciat declinare domum Israel. Quicumque se ipsum exemplum non praebet bonae vitae, sed perversus incedit, iste per suam pravitatem, dum ad haec quae non debet, inclinatur, 0718D facit quodammodo etiam Dei populum declinare secundum corda eorum, quae abalienata sunt a me. Et qui hoc facit, secundum alienatum cor a Deo, in cogitationibus suis facit. Propter quod respondetur eis, in iis, in quibus detinetur cor eorum, et dicitur: Dic ad domum Israel: Haec dicit Adonai Dominus, 0719A Convertimini, et avertite vos a studiis vestris. Quia pollicitus est locuturum se eis ea, in quibus detinetur cor eorum: ideo nunc quasi peccatoribus loquitur dicens: Convertimini, et avertite vos a studiis vestris, et avertite facies vestras. Nonne tibi videtur hoc facere? Facies vestrae obfirmatae sunt super ea, quae non debent; convertite eas, et obfirmate in haec, quae vestro sunt emolumento. Propter quod homo homo de domo Israel, et de proselytis qui adveniunt in Israel, quicumque abalienatus fuerit. Potest fieri et hominem hominem, sive creatum hominem hominem: seu perfectum sui hominem hominem effectum abalienari contingit: siquidem et justus secundum eumdem Ezechielem convertitur aliquando a justitiis suis, et peccat. Si 0719B ergo istius modi homo posuerit cogitationes suas in corde suo, et poenam iniquitatis suae ante faciem suam, et venerit ad prophetam, ut interroget eum in me: Ego, inquit Dominus, respondebo ei in ipso, in quo detinetur: et obfirmabo faciem meam in hominem illum. Considera quomodo in principio spoponderit clementer se responsurum, ac deinde quomodo, si rursus venerit, necdum curatus, prioribus verbis, obfirmabo, dixit, faciem meam super hominem illum, et ponam illum in desertum. Si enim non obedierit sermonibus commonitionis, sed in delicto perseveraverit, ponam eum in desertum, et in exterminium, et tollam eum de medio populi mei. Ne auferas nos, Deus omnipotens, de medio populi tui, verum conserva nos in populo tuo. Juste 0719C autem projicitur, qui digna facit abjectione, ut auferatur a populo Dei, et eradicetur ab eo, et tradatur Satanae. Et in praesenti quidem potest quis egrediens de populo Dei, rursum per 913 poenitentiam reverti; si vero eradicatus fuerit illo ex populo, de quo in quadam parabola dicitur venisse et recubuisse, et introisse quemdam, qui non habebat vestimentum nuptiale, dicente ad eum patrefamilias: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII) ? atque ita praecipiente ministris, ut vincientes eum manibus et pedibus, 914 mitterent in tenebras exteriores, difficillime in locum pristinum revertetur. Sed nos non eradicabimur; verum et in praesenti, et in futuro saeculo in Domino nostro Jesu Christo plantabimur, et in eo fructus 0719D uberrimos afferemus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.