Homilia Quarta. De eo, quod scriptum est:
Terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendens manum meam super eam, usque ad id, quod dicitur:
Et si fuerint tres viri in medio ejus, Noe, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Cap. XIV).
913 Sermo Domini, qui factus est ad prophetam, de peccatrice terra loquitur, quomodo propter delicta sua variis sit excruciata
suppliciis, fame, bestiis malis, gladio, morte, morte autem repentina, quae aut ex corrupti aeris vitio sit creata, aut ex
quocumque acciderit eventu, et dicitur:
Quod si etiam
0720A
quatuor ultiones meas misero in terram peccatricem, fuerint autem isti tres viri Noe, Daniel, et Job in terra peccatrice,
ipsi soli salvi erunt.
In comminatione prima, in qua poenam famis a poenis caeteris aperuit, filiorum et filiarum nomina tacuit. In eo vero sermone,
in quo bestias malas minatus est terrae, ait:
Si filii et filiae eorum salvi fient, sed ipsi soli salvabuntur. Terra autem, et cum paululum reticuisset, adjecit:
Et erit in introitu. Rursum in comminatione gladii:
Non liberabunt, ait,
filios, aut filias. Et in morte similiter est locutus:
Non derelinquentur filii aut filiae eorum, sed ipsi soli Noe, et Daniel, et Job liberabunt animas suas. Ingens igitur nobis cura expositionis incumbit, et ob id diligenter debemus attendere, et obsecramus auditores, ut quasi
ad aliquod
0720B grande spectaculum confluentes faciem mentis intendant, ne obscuritas, relaxatis sensibus, elabatur. Non dixit in praesenti,
si peccaverint civitatis aut loci alicujus accolae, sed si terra peccaverit. Et scio, quia simplicior quisque cum audierit,
si terra peccaverit, statim ad proclivem feratur intelligentiam, ut terram dicat nominatam pro his, qui morantur in terra:
verum sequentia Scripturae istam statim eximent expositionem. 914 Cum enim peccaverit terra, et in sua peccata corruerit,
extenditur manus non super habitantes terram, sed super ipsam terram: prima correptione conteritur, ut videlicet ab ea firmamentum
panis auferatur, quasi poena sit terrae si fames in ea obtineat, ut fruges semini denegentur. Nam quomodo homo peccator sine
0720C prole, et sterilis inter maledictos punitur, juxta id quod in quodam loco scriptum est (ex contrariis enim contraria intelliguntur)
et de justo dicitur, non erit sine prole, neque sterilis in vobis, et peccatores sine liberis, et posteritate sui aeterna
infertilitate damnantur, ut in domo Abimelech factum est (Gen. XX) , et earum quarum clausit Deus vulvam propter peccatum,
quod in Isaac commissum est: sic et terra quodammodo sine prole et sterilis relinquitur, fame missa in eam. Putas, verum est,
quod asserere sermo praeludit non de habitatoribus terrae, sed de ipsa terra dicitur? Possum paulisper ad altiora conscendens
Scripturarum testimoniis approbare quomodo peccator terra dicatur. Dicitur enim ad Adam:
Terra es, et in terram ibis (Gen. III) . Possumus
0720D dicere, quia et nunc delinquens terra peccator sit. Sed econtrario latissimam Scripturae silvam recensens, coarctor ad suspicandum,
quia animalis sit terra ista quam cernimus. Si enim hoc, quod scriptum est:
Qui aspicit super terra, et facit eam tremere (Ps. CIII) , juxta id quod scriptum est volumus accipere, intelligimus ad aspectum Dei terrae motus concitari: non quos
Judaei suspicantur. Nam illi asserunt tremorem terrae commotionem 915 ejus esse, quod longe a veritate diversum est. Et
nos quippe solliciti et trementes propter peccata nostra in terra sumus, nec tamen tremor noster corpus concutit ad tremendum:
sicuti et in alio loco dicitur:
Super quem respiciam, ait Dominus,
nisi super
0721A
humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. ult.) ? Ex quo manifestum est mansuete et humiliter Deo servientem ad sermones ejus mente potius tremere, quam corpore.
Et haec quidem in medio dicta sunt satisfactione ejus testimonii, quod intulimus:
Qui aspicit terram, et facit eam tremere. Accipe autem alia dicta de terra:
Offenditur terra ab his, qui insident in ea. Quomodo offenditur terra, et quando aversatur ab his, qui in se commorantur? Quando fuerint peccatores. Accipe aliud exemplum:
Complacebit sibi terra in sabbatis suis. Econtrario enim quaedam terrae sabbata nuncupantur, in quibus sibi complaceat et laetetur. Necdum dico:
Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei (Isai. I) . Neque aliud:
Audi, coelum, et auribus percipe,
0721B
terra. Sed nec Jeremiae prophetiam:
Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jerem. XXII) . Multa nos latent propter paupertatem memoriae, propter ingenii tarditatem. Multa sunt quae condidit Deus
rationabilia, et sunt capacia, non solum principatus et potestates, et rectores tenebrarum istarum, verum etiam et in meliore
parte thronos, dominationes, et caetera, quae in nostro intellectu Apostolus reliquit dicens:
Et super omne nomen,
quod nominatur non solum in saeculo isto, verum et in futuro (Ephes. I) . Aer quoque animalibus plenus est, secundum ejusdem Apostoli testimonium praedicantis:
In quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis et aeris spiritus, qui nunc operatur
0721C
in filiis diffidentiae. Est ergo terra, et universa 916 animalia, et per partes animalium varietates. Quando enim offenditur terra, et rursum complacet
sibi in sabbatis suis, non omnis offenditur, non omnis exsultat. Quodammodo enim erudita est cum habitatoribus suis, et didicit
sabbata sive in umbra, sive in veritate juxta naturae suae agere qualitatem. Unde sacratiore quadam intelligentia sabbatismus
exercetur post septem annos terrae sanctae, donec complaceat Deo in ea habitare. Si vero peccatores in ea fuerint, jam non
ultra per septimanas annorum, sed per septuaginta terra sabbatum gerit. Habemus sermonem de septuaginta annis tam apud Jeremiam
(Jerem. XXV) , quam apud Danielem (Dan. IX) sanctis litteris consignatum, et futurum est ut in die
0721D judicii non solum homo, sed etiam
0721D Nempe sideribus ipsis atque elementis Origenes bene vel male agendi potestatem affinxerat. Vid. Huetium, Origenianor. lib.
II, quaest. 10.
universa conditio judicetur.
Omnis quippe
creatura congemiscit,
0722A
et condolet (Rom. VIII) . Si omnis creatura congemiscit et condolet, est autem creaturarum pars terra, et coelum, et caetera quaeque,
quae sub coelo sunt, et quae super coelos, et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum
Dei; quis scit et de terra, an secundum naturam suam in aliquo peccato teneatur obnoxia? Si enim animal est, si rationabilis
est, si indiget auditione sermonis prophetici dicentis:
Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei: Et:
Audi, coelum, et auribus percipe, terra: cur non dicamus, ut inter homines est homo audiens et faciens verba, quae jussus est facere, et alius est qui audit, et non
implet, quod praecipitur, sicut et Angelus praevaricator?
Angelos enim non custodientes principatum
0722B
suum, sed deserentes proprium habitaculum suum in judicio magnae diei vinculis sempiternis sub tenebris servabit (Judae I) . Quando ergo Angeli
0721D Solemnis hic error est Adamantii, Angelos vel nobis gubernandis delegatos, vel Ecclesiarum regimini adhibitos, pro hominum
sibi commendatorum bene gestis mercedem, aut pro peccatis damnationem, et culpam recepturos. Errori ansam dedisse apparet
prave intellectus locus in Apocalypsi, ubi Asianarum Ecclesiarum Angeli, qui non alii quam episcopi sunt iisdem Ecclesiis
praefecti, laudibus, aut reprehensionibus, pro meritis excipiuntur. Sicut et ille I Cor. VI, 3:
Nescitis quoniam Angelos judicabimus: et ex Petri altera II, 4:
Angelis peccantibus non pepercit, atque his similes in Scripturis alii.
0722D Excusare autem illum nititur S. Thomas, p. I, qu. 113, art. 7, et Genebrardus in Collectaneis, quasi id sibi voluerit, Angelos
duci in judicium pro peccatis hominum,
non quasi reos, sed quasi testes, ad convincendum homines de eorum ignavia. At vero Angelis omnibus, ut Huetius notat, primam gratiam morte sua promeruisse Christum, et iis qui in integritate perseverarunt,
beneficium illud sanguine suo impetrasse, per Ecclesiam credere licet. Quod quidem Cyrillus, lib. IX de Adorat., Augustinus
lib. I de Consensu Evangelistarum cap. 35, aliique Patres videntur censuisse. Vide eumdem Huetium, Origenianor. lib. secundo
quaest. 5, num. 14, et 21 et seqq.
praevaricantur, et alii sunt, qui Dei praecepta custodiunt, et judicium praestolantur non solum hominum, verum etiam Dei,
917 ut frequenter diximus tam de his, quae in Apocalypsi conscripta sunt, quam et ex aliis innumerabilibus; quare, inquam,
non terrae et aeris judicium sit futurum? Si autem non putas huic disputationi consentiendum, per quam asserimus omnem creaturam
judicandam, audi et aliud testimonium de terra. Interrogat Deus Cain, qui occiderit Abel fratrem suum: et post multos sermones
quos in Genesi legimus, ad extremum de terra dicit:
Maledicta terra quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris
0722C
tui de manu tua (Gen. IV) . Ego nec illud praetereo:
Maledicta terra in operibus tuis: et econtrario si quando benedicitur. Legimus et maledictam, et benedictam Dei vocibus terram. Vides ergo, quia merito dicitur:
Congemiscit omnis creatura. Et ut ad praecedens revertar exemplum, offenditur terra in insidentibus sibi. Puto quia terra nos ut mater sustinens, et
laetetur super bonis filiis, et doleat super peccatoribus. Ita quippe patri filius insipiens dolor est, et ei matri, quae
genuit eum. Et non solum huic patri et matri, de quorum semine orimur, sed et illi matri, quae vere mater nostra est. Accepitque
Deus humum de terra, et plasmavit hominem. Igitur terra mater nostra est: laetatur quando filium justum sustinet. Laetabatur
terra ferens Abraham, Isaac et Jacob.
0722D Laetabatur terra in adventu Domini nostri Jesu Christi, dignam se cernens filii Dei sustentatu. Quid
0723A necesse est dicere de Apostolis, et prophetis, cum de Domini adventu scriptum sit:
Omnis terra clamat cum laetitia? Confitentur et miserabiles Judaei haec de Christi praesentia praedicari, sed stulte ignorant personam cui videant impleta
quae dicta sunt. Quando enim terra Britanniae ante adventum Christi unius Dei consensit religionem? Quando terra Maurorum,
quando totus semel orbis? Nunc vero propter Ecclesias, quae mundi limites tenent, universa terra cum laetitia clamat ad Dominum
Israel, et capax est bonorum secundum fines suos.
Statuitque fines gentium juxta numerum filiorum Israel, et facta est pax Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis
ejus Israel
(Deut. XXXII) . Capax est, inquam, ut animal juxta partium qualitates, et bonorum actuum, et
0723B malorum in quibus 918 aut laudem mereatur, aut poenam. Cum igitur dicitur:
Terra, quae peccaverit mihi, ut delinquant delictum, mysterium quoddam significatur. Aliter quippe de habitatoribus, aliter de ea dicitur, quae inhabitatur:
Coelum et terra pertransibunt (Matt. XXIV) . Cur coelum praetergreditur, cur terra pertransit, nisi quia transitus sui quaedam digna fecerunt? Et alio
loco:
Corrupta est, ait,
omnis terra (Gen. VI) . Quando corrupta est? ante diluvium, non quod per inundationem diluvii sit corrupta. Ait ergo:
Terra quae peccaverit mihi, ut delinquat delictum, extendam manum meam, et conteram ejus firmamentum panis. Extendens Deus manum suam super peccatricem terram, famem immittit in eam. Possum et aliter interpretari, quia terra aliquando
0723C delinquat. Terra quippe est anima nostra, ut in parabola Evangelii significatur (Matt. XIII) . Anima petra, anima terra
bona et fertilis per multam patientiam. Ista igitur terra saepe peccat, saepe non peccat. Et siquidem peccaverit, extendit
manum super eam, et conterit omne firmamentum panis ejus. Ne conteras, Omnipotens Deus, firmamentum panis ab ista terra nostra,
quin potius largire nobis semen tuum, ut faciat in nobis fructum centuplum.
Et emittam in eam famem, et tollam de ea hominem et pecus. Quomodo possum tam reconditas res in publicum proferre? unde mihi ut exponere valeam, cur fames, cur fertilitas, cur abundantia,
cur egestas terrae accidant?
O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Utrum propter homines et animarum malitiam immittatur
0723D fames? an propter Angelos, quibus sunt commissa terrena, si peccaverint, accidant ea quae videmus accidere? Si autem sunt
quidam coelestis dispensationis ministri, qui fructibus praesunt, forte et propter illos infertilitas terrae eveniet.
Plurima enim
operum ejus in absconsis sunt. Non possumus magnitudinem sapientiae effari. Arenam maris et pluviae stillas, et dies saeculi
quis dinumerabit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum sapientiae quis investigabit
(Eccl. I) ? Varie ergo mittitur fames super peccatricem terram.
Et auferam, inquit,
ex ea hominem et pecus. Aliud est terra, aliud homo.
0724A Non habitatores terrae, ut quidam putant, nunc pro terra 919
0723 Expunximus hic alteram negandi particulam perperam intrusam.
nominat. Si enim habitatores terrae per terram accipi velit, superfluum fuerat dicere:
Auferam ex ea hominem et pecus. Gaudet enim terra quando plena est accolis: moeret cum id quod dicitur, acciderit:
Auferam ab ea hominem et pecus. De quibus si Dominus, vobis orantibus, ministraverit sensum (si tamen sensus Domini capaces fuerimus effecti), volumus pauca
disserere. Quomodo poena matris est in exsilium destinatae privari filiis, aut certe filios suos ad aliam videre provinciam
destinari: sic quodammodo mater nostra terra flagellatur pro peccatis suis a Deo, quando aufertur ab ea homo et pecus: laetatur
quando homines habet, magis autem quando habet homines optimos, et in Dei studiis viventes,
0724B sicut supra exposuimus. Dicitur ergo,
quando terra peccaverit, quasi dicatur, si quando peccaverit mater, auferam de domo ejus filium: sic et nunc auferam de ea hominem. Laetatur quippe
terra non super bestiis et feris rabidis, sed super pecudibus, quia placida et mansueta animalia diligit. Et auferam de ea
hominem et pecus.
Et si fuerint isti tres viri, de medio ejus. Quomodo potest in terra peccatrice trium istorum pariter numerus commorari? Quomodo tam diversis temporibus, viventium potest
inter se vita conjungi? In praesenti legimus in peccatrice terra eos pariter consistere, id est, Noe, qui in diluvio fuit,
et Danielem, qui in captivitate Babylonis commoratus est, et Job, qui temporibus patriarcharum et Moysi vixisse perhibetur.
0724C Hoc enim tempus invenimus vitae Job. Quid ergo possumus dicere? Meminisse debemus (ut saepe jam diximus) quia ut homo hominem
generat, et Israel generat Israel. Israel quippe cum esset Jacob, generavit Israel populum. Et invenimus in Scripturis, Israel
nomen tam in uno homine quam in universo populo dici. Sic non solum Israel Israel, verum et Ruben generat Ruben, et Simeon
generat Simeonem, et Levi Levi, et Judas Judam, et reliqui omnes, qui in tribu Juda sunt ab illius stirpe venientes, Judas
nuncupantur: et replicatae sunt Scripturae in tribu Juda hominibus Juda. Ea quae in 920 benedictionibus Jacob, per Moysen
de Ruben et Simeon et Levi et Juda dicuntur (Gen. XLIX) , et caeteris non sic conveniunt patriarchis, ut his qui cognomines
eorum propter familiae
0724D radicem exstiterunt.
Benjamin lupus rapax ad matutinum comedit, et ad vesperam dabit escam. Benjamin ille numquam fuit lupus rapax. Benjamin ille numquam in vesperam dedit escam; sed is, qui natus est ex tribu Benjamin,
Hebraeus ex Hebraeis juxta legem Pharisaeus, circumcisus octavo die, Benjamin praedicabatur lupus rapax ad matutinum comedens,
quando juvenis fuit, et in vesperam dans escam, quando credens spiritalem praebuit cibum a se Ecclesiis institutis. Igitur
Benjamin Benjamin generat. Quomodo ergo homo ex homine, Benjamin ex Benjamin, sic Juda ex Juda, Ruben ex Ruben nascitur, Ruben
quippe vivat et
0725A non moriatur, et sit multus in numero. Intantum non erat de patriarcha sermo, sed de populo, qui de patriarcha descensurus
erat. Cur haec dicta sunt? videlicet ut praesentem locum exponerem de Noe, et Daniele, et Job. Quomodo enim Israel Israel
genenerat, et Job Job, et Ruben Ruben, reliqui reliquos; sic Noe Noe. Et dicam quia de filiis Noe, Sem Noe fuerit. Cham vero
non fuerit Noe: neque enim habuit similitudinem patris sui. Et ut non omnes, qui ex Abraham filii Abraham, licet sint de semine
ejus, non sunt filii ipsius, quoniam peccatores sunt: sic hi qui habent similitudinem factorum Danielis, Daniel sunt; qui
imitantur patientiam Job, Job fiunt. Noli ergo dicere: Beatus Noe, quoniam dignus effectus est, ut in diluvio solus eligeretur
a Domino, et
0725B caeteris inundatione pereuntibus, cum suis servaretur incolumis: sed considera, quia si et tu feceris ea, quae fecit Noe,
eris Noe. Audi Salvatorem dicentem:
Si essetis filii Abrahae, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII) . Igitur si quis filius est Abraham, facit gesta Abraham: si quis filius est Noe, facit opus Noe: si quis filius
est Danielis, facit id quod fecit Daniel. Si quis sequitur per quod gloriosus effectus est, ut puta omnis qui substantiam
suam perdit; et sustinens patienter tam jacturas rerum 921 familiarium, quam mortes filiorum, dicit:
Dominus dedit, Dominus abstulit; ut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula (Job. I) : qui incenditur corporis malis, et flagellatur vario malorum suorum dolore, et nihilominus in
0725C ipsis suppliciis glorificat Dominum; qui potest respondere divina, et inter cruciatus propheticam vocem emittere, qualem
emisit Job, imitator est Job. Atque ita in hunc modum et Noe, et Daniel, et Job in eodem possunt tempore reperiri. Quia autem
nunc Ezechiel non de his dixerit, quos in Scripturis lectitamus, videlicet quos aut translatio, aut mors de praesenti vita
subtraxerit, de alio quoque loco approbare conabimur. Daniel qui traditus est Eunuchorum principi cum Anania, Azaria, Misaele,
0725C Hebraeorum haec proprie sententia est, quam et studiose promovent, ut hac de causa Danielem e prophetarum numero excludant,
juxta Moysen, qui eunuchos a coetibus Israelitarum jussit exsulare. R. Eliezer, in Pirke cap. 52: «Isti autem fuerunt Daniel.
0725D Chanania, Michael, et Azaria, qui facti sunt eunuchi in palatio regis Babel, neque generarunt filios.» Origenes paulo inferius
ex ipso Danielis libro constare hoc ait: «Quid respondebis mihi de Daniele? Et hic ante captivitatem in patria floruit nobilitate,
et deinceps in Babylonem translatus eunuchus effectus est, ut manifeste ex libro ipsius intelligi potest.» Quod rursum luculentissime
exponit ex Hebraeorum traditionibus in Comment. in Matth. Sed et Hieronymus noster coacinit lib. I in Jovinianum: «Superfluum
autem est de Daniele dicere, cum Hebraei usque hodie autument, et illum et tres pueros fuisse eunuchos, ex illa Dei sententia,
quam Isaias loquitur ad Ezechiam:
Et de filiis his, qui nascentur ex te, tollent et facient eunuchos in domo regis. Rursusque in Daniele
0726C legimus:
Et dixit rex Asphanez principi eunuchorum, ut introduceret de filiis captivitatis Israel, et de semine regio, et de phorthommim
pueros, in quibus non esset macula, pulchros facie, et intelligentes sapientia.
Et
0726D argumentatur, si de semine regio electi sunt Daniel et tres pueri; de semine autem regio eunuchos fore Scriptura praedixit,
hos esse, qui eunuchi facti sunt.» Quin etiam in Commentar. in Danielem I, 5: «Unde et arbitrantur Hebraei, Danielem, Ananiam
et Azariam fuisse eunuchos: impleta illa prophetia, quae ad Ezechiam per Isaiam Prophetam dicitur:
Et de semine tuo
tollent et facient eunuchos in domo regis.» Aliorum quoque Patrum haec videtur fuisse sententia, ex laudato Isaiae vaticinio derivata. Sanctus tamen Epiphanius in vita
Danielis, eum pro eunucho habitum ob morum tantummodo castitatem atque integritatem putat: in quam sententiam plerique alii
postmodum concessere. Josephus non ipsum de nomine Danielem, sed aliquot ex his, quos sibi pueros Nabuchodonosor selegerat,
ejus fuisse jussu exsectos tradit.
eunuchus fuit, et est in praesenti dictum:
Noe et Daniel et Job, filios et filias non liberabunt (Dan. I) , et reliqua. Fingamus
0726A quippe filios habuerit Noe, quomodo filii Danielis, docebuntur, quem eunuchum fuisse Judaei tradunt? Verum quia fertilis
et sancta fuit anima illius, et propheticis divinisque sermonibus multos liberos procreavit, idcirco dicitur:
Si fuerint in tempore illo, vel
isto, ut Noe et Daniel et Job, et ipsi soli salvabuntur. Et nos ergo possumus fieri Daniel, et ut non enumerem omnes sanctos, possum esse Paulus, si fuero imitator ejus dicentis:
Imitatores mei estote (I Cor. XI) ; si cauterium, quo signatus est Paulus, habuero; si eamdem figuram, qua ille figuratus est in Christo, possedero,
per quam, ut bonus pater, aiebat:
Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV) . Si vero ex dissimilitudine signaculi 922 coarguor, quia aliam formam habuerit Paulus
0726B quam ego in anima habeam, me ipsum decipio dicens: Filius meus es tu, semen Pauli. Noli mirari quod filius Apostoli fias.
Habeto virtutes, et eris filius Christi.
Filioli, inquit,
adhuc pusillum vobiscum sum (Joan. XIII) . Cum autem fueris Christi, eris et omnipotentis Patris, quia unum sunt, unitaeque naturae. Ad hoc laborat
justus, in hoc studium suum omne convertit, ut Danielis et Job, et Noe, et Abrahae filius ostendatur ad adoptionem Dei, et
jam non vocetur hominum nominibus, sed vocabulis filiorum Dei.
Si ergo
fuerint tres viri isti. Non indiget Spiritus sanctus, ut etiam nunc Noe et Danielem, et Job ostendat:
Tres viri isti in medio ejus. Dicit mihi eruditus auditor: Tres in praesenti nominantur, sermo vero tuus plurimos affirmat, et Daniel et Job, et Noe. Cui
0726C sic respondebimus: Omnis multitudo similium unus est, et non plures, qui similes sunt. Non plura corpora, sed unum corpus
omnes sumus, juxta id quod scriptum est:
Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte. Et Salvator noster venit quaerere et salvare quod perierat (I Cor. XII) , in sacramento nonaginta novem ovium non errantium, et unius perditae.
Venit quippe
filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Quomodo enim unum corpus plura sunt corpora, et una ovis plures sunt oves, quae perierant, hoc pacto omnes Noe, Daniel, et
Job in unum Noe, Job et Danielem rediguntur.
Ipsi in justitia sua salvabuntur, dicit Dominus
0727A
Adonai. Prius
0727D Eumdem errorem errasse videtur Hieronymus, sive ex Origene properanti calamo descripsisse in Commentariis in Ezechiel. lib.
IX, cap. 28: «Ubicumque, ait, juxta LXX, secundo ponitur
Dominus, Dominus, primum nomen tetragrammaton est, quod proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur: Secundum commune, quod saepe in hominibus
invenitur.» Diximus vero in eum locum, cum plane constet, in Ezechielis, de qua sermo est, prophetia, perpetuam econtrario
consuetudinem obtinere, ut primum commune, alterum Dei proprium sit nomen, videri non S. Doctoris, sed scribarum veterum hunc
fuisse lapsum, qui numericas notas 1 et 2 temere ibi commutarint;
0728D nam alibi, sive cap. 6, rectissime contrarium docet. At Origenis testimonio quam recte isthaec aptari possit medicina, non
video, neque enim hic tantum expressis verbis, sed et inferius, homilia 12, satis luculenter idem asserendo fallitur.
nomen Dei quatuor litterarum est, quod interpretatur naturaliter Deus. 923 Ergo emittitur propter peccata terrae fames.
Terra vero secundum omnes sensus quos supra diximus, et quoscumque intelligentiae auditorum relinquimus, ut ex nostris dictis
ipsi sibi alias intelligentias reperirent. Videamus autem et aliud opus irae divinae emittentis in terram peccatricem bestias
pessimas. Aiunt etiam Judaei, si quando lupi homines devoraverint, impetum facientes in domos, et caeterae bestiae, ut historia
refert, leones quondam in humanum genus immissos, et alio tempore ursos, istiusmodi devorationes ex Dei indignatione descendere.
Et hunc interim sensum, ut sequamur litteram ab altiori intellectu recedentes, nunc sequi videmus prophetam. Qui
0727B autem spiritalis est, judicans omnia, et a nullo dijudicatur, confidenter dicit multas esse bestias, quas emittit Deus in
peccatricem terram, si tamen terra nostra peccaverit:
Adversarius noster diabolus ut leo rugiens ambulat quaerens quem devoret (I Pet. V) . Illa quoque historia, quae Scripturas diligenter observantibus in planum se praebet intellectum, istiusmodi
habet significationem: quando duo ursi ad parvulos missi sunt, qui contumelias faciebant prophetae, dicentes:
Ascende, calve; ascende, calve. Ursi namque illi in signum erant aliarum bestiarum, quae vere ferae, vere sunt rabidae, quae mittuntur in hanc peccatricem
terram. Procul autem absit a nobis, ut bestiae ad nos pro Dei ultione mittantur, quin potius in oratione dicamus:
Ne tradideris bestiis animam
0727C
confitentem tibi. Ego novi perseverantes in fide justos feris traditos, et laceratos ab eis consummasse martyrium, nec tamen beatos esse desisse.
Non enim bestiis fuerant traditi spiritalibus et invisibilibus, quae lacerant animas peccatorum, et dentes suos in impiorum
corda defigunt. Quemadmodum enim si pastor ex ore leonum evellat duo crura ovis, vel extremum auriculae, ita evellentur filii
Israel. Traditur ergo aliquando terra bestiis, ad eversionem, ut auferatur ab ea homo et pecus (Amos III) . Et observa diligenter
differentias comminationum. In prima comminatione famis ait:
Ipsi soli salvabuntur, 924
Noe, Daniel et Job. In secunda vero, ubi bestias immissurum se esse testatur, filii et filiae nuncupatae sunt:
Verumtamen ipsi soli salvi erunt, dicit Adonai
0727D
Dominus. Qui locus dupliciter intelligitur. Ac primum secundum communem sensum exponamus ob nonnullorum insipientiam, qui sensum animi
sui,
0728A Dei esse asserunt veritatem, et frequenter dicunt: Futurum est ut unusquisque nostrum precibus suis eripiat quoscumque voluerit
de gehenna: et iniquitatem introducunt ad Dominum, non videntes, quod justitia justi super eum erit, et iniquitas iniqui super
eum, et unusquisque in proprio peccato morietur, et in propria justitia vivet. Nihil mihi conducit martyr Pater, si non bene
vixero, et ornavero generis mei nobilitatem, hoc est testimonium ejus, et confessionem, qua illustratus est in Christo. Nihil
prodest Judaeis dicentibus:
Nos de fornicatione nati non sumus, unum patrem habemus Dominum (Joan. VIII) , et post modicum:
Abraham pater noster est. Quaecumque dixerint, quaecumque sibi assumere voluerint, si non habuerint fidem Abraham, incassum gloriantur. Neque
0728B enim ideo salvabuntur, quia sunt filii Abraham. Quoniam ergo quidam non recte opinantur, necessario interposuimus etiam
sensum litterae dicentis:
Filios et filias non liberabunt Noe, Daniel et Job, sed ipsi soli salvi erunt. Nemo nostrum confidat in justo patre, in matre sancta, in fratribus castis. Beatus homo, qui spem habet in semetipso, et
in via recta. Ad eos autem qui in sanctis fiduciam habent, non incongrue proferimus exemplum:
Maledictus homo, qui spem habet in homine (Jer. XVII) . Et illud:
Nolite confidere in hominibus. Sed et aliud:
Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Ps. CXLV, CXVIII) . Quod si necesse est in aliquo sperare, omnibus derelictis, speremus in Domino dicentes:
Si constiterint adversum me castra, nontimebit cor meum.
0728C Cum haec se ita habeant, etiam alia nobis quaestio oboritur, quam diligenter debemus excutere, ut Scripturarum veritas elucescat:
Quare cum tanti sint justi, nunc tantummodo tres nominantur, Noe, Daniel et Job? 925 Audivi quondam a quodam Hebraeo hunc
locum exponente atque dicente, ideo hos nominatos, quia unusquisque eorum tria tempora viderit, laetum, triste, et rursum
laetum. Vide Noe ante diluvium, considera mundum integrum, et eumdem, post, Noe in totius orbis naufragio solum cum filiis
suis et animalibus in arca servatum: considera quomodo post diluvium egressus sit, et plantaverit vineam, quodammodo secundi
rursus orbis creator existens. Talis est justus: vidit
0728D Redolet hic locus sententiam illam Origenis, quae in ejus scriptis tam saepe occurrit, finem impositum iri damnatorum poenis;
tum plenam omnium ἀποκατάστασιν, et perfectam felicitatem futuram, cum Deus erit omnia in omnibus. Dicemus hac de re paulo
fusius infra ad homiliae 10 perquam similem locum.
mundum ante diluvium, id est ante consummationem: vidit mundum in diluvio,
0728D in corruptione et in interitu peccatorum, quae in die sunt eventura judicii: rursum videbit mundum in resurrectione omnium
peccatorum. Dicit
0729A mihi aliquis: Concedo de Noe, ut tria tempora viderit, quid respondebis mihi de Daniele? Et hic ante captivitatem in patriae
floruit nobilitate, et deinceps, in Babylonem translatus, eunuchus effectus est, ut manifeste ex libro ipsius intelligi potest:
vidit et reversionem in Jerusalem. Ut autem probetur, quod ante captivitatem in Jerusalem fuerit, et post captivitatem eunuchus
effectus sit, assumamus id quod ad Ezechiam dictum est:
Accipient de filiis tuis, et facient spadones in domo regis (Isai. XXXIX) . Deinde post septuaginta annos invenitur deprecans Deum, ut completo jam tempore captivitatis, rursum ingrediatur
Jerusalem. Habemus orationem ejus in volumine proprio conscriptam (Dan. IX) , nec tamen 926 possumus invenire ubi sit
0729B mortuus. Vidit ergo tria tempora, ante captivitatem, in captivitate, et post captivitatem. Talis justus est. Videamus autem,
an et Job tria tempora habuerit. Fuit quidem locuples: erant quippe ei oves septem millia, cameli tria millia, juga boum quingenta,
et supellex multa valde, filii septem, et filiae tres. Deinde accepit potestatem diabolus adversus eum. Vide tempora commutata.
Dives in liberis pater, repente orbus efficitur: dives in censu Dominus, ad ultimam deducitur egestatem: ecce duo tempora.
Post haec apparet ei Dominus, et loquitur ei de nube, et ipse Job ea, quae sunt in libro ejus scripta, respondit (Job. I)
. Igitur in primo tempore Dei laudibus praedicatur; in secundo tentationi traditur, et saevissimo ulcere percussus a pedibus
usque ad caput
0729C tristia et dura perpetitur. Ad extremum factae sunt ei oves quatuordecim millia, cameli sex millia, juga boum mille, asinae
pascentes mille, et nascuntur ei filii septem et filiae (Job. ult) . Atque ita et in Job tria tempora deprehendimus, quae
in justis hominibus reperimus. Tria vident justi tempora; praesens, et commutationis, quando judicaturus est Deus, et futurum
post resurrectionem mortuorum, id est, vitae coelestis perpetuitatem in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula
saeculorum. Amen.