Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Quinta. De eo quod quatuor ultiones pessimae, id est, gladius, fames, bestiae malae, et pestilentia inducuntur super terram peccatricem: et de parabola qua dicitur: Fili hominis, quid fiet ligno vitis (Cap. XIV et XV)?
0729D
925 Fames, quae propter peccatricem inducitur terram, juxta possibilitatem nostrarum virium discussa est, et post famem de bestiis pessimis diximus, quas immittet Deus super peccatores. Quatuor enim ultiones in principio proposuimus, e quibus reliquae duae sunt de romphaea, et de morte. Et in prima quidem filiorum et 926 filiarum nomen 0730A tantum est: in secunda vero et tertia, quam nunc conamur exponere, filiorum et filiarum nomen annexum est, id est, in romphaea, qua corruunt, qui caede ejus digna fecerunt. Quis est ergo iste gladius, id est, romphaea, quam nos formidare debemus, nequando mittatur super terram nostram, super terram 927 quam figuraliter exposuimus, ut et nobis necesse sit transire per gladium duplex aliquid habentem in poena? Habitus quippe ipsius gladii dividit et secat eum, in quem infertur: si vero ad acumen aciei ejus etiam tactus ipse poenalis est, dupliciter torquetur, qui hoc gladio puniendus est. Scriptum est enim: Statuit igneam rompheam, et Cherubim custodire viam ligni vitae (Gen. III) . Et quomodo si gladius acutus et caedens inferatur in corpus, 0730B duplicem tribuit cruciatum adustionis et caedis: sic et romphaea, quae ad custodiam Paradisi statuta memoratur, quam nunc ob expositionem gladii praesentis assumpsimus, duplicia infert tormenta, dum adurit et dividit. Ut autem necessarium aliquid, ex quibus Deus sensum nostrum illuminat, in loco praesenti interponamus, accipe exemplum. Aiunt studiosi medicinalis disciplinae, ad quasdam corporum curationes necessariam esse non solum sectionem ferri, verum etiam adustionem. Nam ad eos, qui canceris veterno computrescunt, candentem sive novaculae laminam, sive quodcumque acutissimi ferri genus adhibent, ut per ignem radices canceris evellantur, per incisionem autem putrida caro truncetur, et via pateat medicaminibus injiciendis. 0730C Quis, putas, nostrum canceris, ut ita dicam, habet simile peccatum, ut non ei sufficiat, aut simplex acumen ferri, aut sola ignis adustio, sed utraque adhibeantur, quo uratur, et secetur? Audi Salvatorem rationem ignis et ferri in duobus locis significantem. In alio loco ait: Non veni mittere pacem super terram, sed gladium (Matt. X) . In alio vero: Ignem veni mittere super terram, et utinam jam ardeat (Luc. XII) . Igitur defert utrumque Salvator, gladium et ignem, et baptizat, quae non potuerunt Spiritus sancti purificatione purgari. Sacramenta divina sunt ineffabilia, et soli Deo cognita: plus tamen in gratiarum donatione, quam in tormentorum varietatibus constituta. Neque enim medici ex disciplina artis suae rationabiliter eos, quibus 0730D medentur, secant, urunt, dantque poculum amarissimi temperamenti, 928 multaque alia, prout causa postulat, faciunt: Deus autem universitatis Dominus, sine rationabili quadam sapientia, et sine dispensatione digna majestatis suae poenas tantum infert peccatoribus. Neque enim, ut existimant, ad hoc tantum adhibet supplicia, ut torqueat, sed quasi pater scit vulnera omnium nostrum: scit qua 0731A ex causa, quod ulcus natum sit, quae putredo infelicis animae, ex quo ducatur exordio, qualis species doloris, ex quo peccato veniat: scit et formas, modos, et numeros peccatorum; qui semel, bis, terque peccaverit; qui in una specie delictorum saepe ruit, qui in diversis vitiorum speciebus singulis tantum vocibus erraverit. Haec omnia nos juxta sapientiam Dei quaerere (( Sup. debemus)), secundum illud, quod scriptum est: Scrutans corda et renes Deus, et supplicia, quae ab eo irrogantur, sic intelligere, quasi digna Deo, et convenientia dispensationi ejus, nos vult non tantummodo cruciari. Omnia quippe ad hoc condidit, ut essent; et salutares fecit generationes mundi, et non est in eis medicamentum perditionis; sed quia quod ille voluit nos 0731B contemnendo non fecimus, et ille quod cupierat, non exercuit in nobis, disputatio nos coegit, ut aliquid de poenarum specie diceremus, quae inferuntur ad terram. Debemus autem nosse, quia non statim ubi fames fuerit, sequatur et mors. Potest quippe fieri, ut aliquis famem sustinens perseveret in vita, licet inedia, et squalore, et macie discrucietur. Potest fieri, ut, immissis bestiis malis, statim non omnes pereant, fugae auxilio reservati. Potest evenire ut, cedente romphaea, cesset interitus. Modo vulnerantur quidam, et secantur, et, ut ita dicam, crebris ictibus confunduntur, nec tamen pereunt. Idcirco nunc poena novissima in enumeratione poenarum mortis infertur. Istiusmodi quiddam et sacratissimus Apostolus sentiens loquebatur: Novissimus 0731C inimicus destruetur mors (I Cor. V) . Audebo dicere, sed novissimus inimicus destruetur mors. Fuit quidam ante mortem inimicus, id est 929 romphaea: fuit quidam ante mortem inimicus, bestiae pessimae: fuit quidam ante bestias pessimas inimicus, fames. Haec omnia inimica sunt religionis inimicis. Si enim non vis amicus fieri Deo invitanti te ad reconciliationem, et dicenti per Apostolum: Obsecro vos per Christum reconciliari Deo (II Cor. V) , quid de Deo causaris, cum in causis sub inimicorum imperio esse voluisti? An ignoras idcirco Deum in Aegypto immisisse furorem et iram, et angustiam, immissionem per Angelos pessimos, quia inimici illius erant, et ab ejus adversario regebantur? Procul autem absint a nobis quatuor istarum supplicia 0731D poenarum, fames, bestiae pessimae, gladius, mors. Quidquid enim horum fuerit illatum, ad eos venit qui inimici Dei sunt: amicos ejus praeterit, neque ausum est eos contingere, qui de ejus necessitudine gloriantur. Et quomodo de igne bene creditum est, Scripturis testantibus, quia transeant per eum justi, et non comburantur: Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit: sic et in his suppliciis inveniatur aliquis Daniel, Noe, et Job, et nihil poenarum sustinebit. Haec specialiter per singula supplicia exposuimus, quae in extrema parte in unum propheta consocians ait: Haec dicit Adonai Dominus: Si autem 0732A quatuor vindictas meas pessimas, romphaeam, et famem, et bestias pessimas, et mortem immisero. Quo? non super terram, sed super Jerusalem. Terra enim si puniatur, sufficit ei una correptio. Si autem corripiatur Jerusalem, super quam invocatum est nomen Dei (II Petr. II) , quatuor ei cruciatus pariter inferuntur. Multo nobis utilius fuerat divino non credidisse sermoni, quam post credulitatem adhuc rursum ad peccata converti, quae ante commisimus. Considera enim quomodo Scriptura super terram singillatim supplicia dicat inferri, et non apponat quam terram: quando vero ad Jerusalem veniat: Si autem et quatuor vindictas meas pessimas, romphaeam, et famem, et bestias pessimas, et mortem immisero in Jerusalem; nos indicans Jerusalem, qui peccantes quidem 0732B nos Jerusalem sumus, quae destruitur; in praeceptis vero permanentes, Jerusalem dicitur, quae salvatur. Omnes lamentationes, quas legimus in Jerusalem. omnes querimoniae, quibus eam plangit Deus, 930 ad nos pertinent, qui gustavimus sermonem Dei, et postea mandatis ejus contraria fecimus. Non plectitur Salomonis jura contemnens, non sic punitur Lycurgi scita destituens. Aliud supplicium est ejus, qui legem Dei per Moysem traditam conculcat, et despicit: maxima omnium est ejus poena, qui praecepta filii Dei pro nihilo duxerit. Irritam enim quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur (Hebr. X) ; quanto magis putatis deteriora supplicia mereri illum, qui Filium Dei conculcaverit! Ait ergo, quos enumeravimus, Filium 0732C Dei non conculverunt, sed tantum legem Dei ingressi sunt: maximeque hi, qui ante adventum Domini fuerunt. Sed neque hi, qui crucifixerunt Salvatorem meum, rei sunt ingentis poenae, sicut hi, quibus ait Apostolus: Filium Dei conculcans, spiritui gratiae contumeliam faciens (Ibid.) : et si quid aliud significat in eo loco in quo eorum peccata replicat, qui post fidem in Deum peccaverunt. Haec propter quatuor ultiones pessimas, quae inducuntur super Jerusalem. Et omnes quidem, qui didicimus divinas Scripturas, sive bene, sive male vivamus, Jerusalem sumus. Si male vivimus, illa Jerusalem, quae cruciatibus punitur, et sustinet quatuor ultiones: si bene, illa Jerusalem, quae in Dei sinu requiescit. Et est magna distantia, ut in reliqua terra, 0732D sic et in ipsa Jerusalem. Omnes enim, qui in Ecclesia peccatores sunt, qui sermonem Dei gustaverunt, et transgrediuntur eum, merentur quidem supplicia; verum pro modo graduum unusquisque torquebitur. Majorem poenam habet, qui Ecclesiae praesidet, et delinquit. An non magis misericordiam promeretur ad comparationem fidelis Catechumenus? Non magis venia dignus est laicus, si ad diaconum conferatur? Et rursum comparatione presbyteri diaconus veniam plus meretur? Quae autem sequantur, me tacente, cognoscitis. Idcirco formidans judicium Dei, et ante oculos mihi proponens illum judicii ordinem, qui in 0733A Scripturis continetur, recordor dicti illius: Pondus ultra te ne leves. Sed et illud: Noli quaerere fieri judex, ne non valeas auferre iniquitates. Quid mihi prodest quia prior sedeo in cathedra resupinus, honorem 931 majoris accipio, nec possum habere dignitate mea opera condigna? Nonne majori poena cruciabor, quia honor justi mihi ab omnibus defertur, cum peccator sim (Eccl. VII) ? Necessarium fuit diligentius retractantem ea, quae de quatuor terrae ultionibus dicebantur, id addere, quod Jerusalem quippe erat in tribu Benjamin: et sacerdotes templi, et Levitae, qui Dei ministeriis serviebant, et caeteri ordines, quos scripturarum sermo comprehendit, in ea morabantur. Haec accipit quatuor ultiones pessimas, quae non sunt similes in his qui in ea habitant. 0733B Neque enim eodem modo, et ad populum, et ad Levitas comminatio dirigitur. Israelites enim peccans in Israeliticum delictum corruit. Qui autem major est ab Israelita, quanto nobilior fuerit in ordine idem Levites, et sacerdos, tanto majora supplicia sustinebit. Si autem princeps sacerdotum peccaverit, dicit ad eum Heli consacerdos suus: Si delinquens peccaverit vir in virum, orabunt pro eo: si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II) ? Haec in expositionem ejus sermonis, quo comminabantur et singulae specialiter in peccatricem terram ultionis, et pariter congregatae in infelicem Jerusalem. Videamus autem et sequentia Scripturae. Quae cum in parabola audierit propheta, nos tantum sensum debemus exponere, ipsum testimonii ordinem 0733C derelinquentes et auditorem mittentes ad librum: Lignum vitis ut in fructu est honorabilius lignis omnibus, maxime his quae in saltu fructificant: sic ad caetera opera inutillus omnibus lignis est (Ezech. XV) . Et vascula quaedam possunt fieri, et in diversa opera necessarii usus ad ministrandum; de palmitibus autem vitis non solum vas aliquod, et in opus utile quid fieri non potest, sed neque paxillus quidem est utilis. Ait ergo sermo divinus, quia ut palmes vitis honorabilior fit caeteris lignis, si afferat fructus: sic ab omnibus inferior judicetur, si id non habeat, unde praecellit; atque in hunc modum eos, qui imbuti sunt eloquiis Dei, honorabiliores esse omnibus, et quocumque modo in vineae positos dignitate, cum afferant fructus, botros salutis, de qua scriptum est: Ego vero 0733D te plantavi vineam fructiferam totam veram (Jer. II) . Et alibi: Vinea Domini domus Israel est (Isai. V) . Et rursum: 932 Vineam de Aegypto transtulisti (Ps. LXXIX) , et reliqua. Si autem non attulerint fructus, intantum ut a Deo dici possit: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? tunc multo deteriores inveniri ab his lignis, quae licet viliora sint, tamen suos afferunt fructus. Quomodo enim praecellunt ligna silvarum vineas inferaces, eodem modo, intra quamdam dispensationem sapientiae divinae, ex lignis vilioribus aliqua domui necessaria fabricantur. Neque vero turberis, putans nos extra Scripturas affirmare quod dicimus futurum esse, ut de lignis silvae aliquid utile fiat, id est, de me ipso si non attulero 0734A proprios naturae meae fructus. Siquidem et Apostolus imaginem quamdam eorum vasorum, quae sunt in humana conversatione, assumit dicens: In magna autem domo, non sunt tantum ((Al. autem)) vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia (nota quia vasa lignea nuncupaverit); et alia quidem in honorem, alia vero in contumeliam (II Tim. II) . Ista vasa lignea, quae esse in magna domo Apostolus praedicat, non sunt facta de vitibus, non de palmitibus vinearum, sed ex aliis lignis, quae vilioris ordinis in nemoribus fructificaverunt. Quantum ergo malum est, et quale discrimen, ut ligna quondam vilia inveniantur in magna patrisfamilias domo, et palmes vitis meae inutilis in domo sit, et in ignem projiciatur? Hoc enim scriptum est, quia annuam putationem ejus consumat 0734B ignis. Haec in Ezechielem. Salvator vero hujus parabolae sensum in Evangelio ita perstrinxit, dicens: Ego sum vitis, vos palmites, Pater meus agricola: omnem palmitem, qui in me manet, et fructus affert, Pater meus putat, ut fructus majores afferat: palmitem, qui manet in me, et fructum non affert, Pater meus excidit et in ignem mittit (Joan. XV) . Vides vicinitatem utrorumque sermonum? Vides quomodo Pater excidat, et in ignem jaciat? Nos insensati, quasi negligenda quidem Scriptura sit, nolentes ea discere, quae nobis incutiant metum, sed ea audire cupientes, quae prurientibus auribus incutiunt voluptatem, libenter audivimus quae nos subvertant, quae decipiant. Qui dicit proximo suo, ignoscit nobis peccata nostra Deus, siquidem et in talibus sacramentis ludimus, 0734C vicissim nobis pollicentes, mappam mittet Deus. Et quia bonus est, et omnium peccata dissolvit, 933 oportebat nos sedere, et sollicito corde dicere: Si heri peccavimus, hodie poenitentiam agamus. Verum huic palmiti (animal quippe est) qui dicit: Potens est Deus, et bonus agricola, qui non me excidat, et in ignem mittat: respondebit agricola: Sed si talis est palmes, ut frustra sit in vite, numquid poterit relinqui? Nonne si dimittatur impediet vitem, ne pro sicco palmite, virides et fructuum feraces afferat palmites? Quomodo enim boni agricolae est excidere, et amputare (( Al. computare)) quae sicca sunt, et tradere in escam ignis infructuosos ramos: sic boni Dei est, de omnibus vitibus infructuosos 934 palmites amputare, et igni tradere in perditionem. 0734D Verum nos ipsi nos ludimus, et decepti pariter ac decipientes volumus magis errare cum plurimis, quam ab errore converti: cum magis id quaerere debeamus, quod aedificet, quod timorem Dei augeat, quod ad poenitentiam revocet, quod in confessionem sceleris adducat, quod nos faciat diebus ac noctibus cogitare, quomodo Domino placeamus, ut fiamus in vera vite Christo Jesu fructiferi palmites, et radici ejus adhaerentes: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.