Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Sexta. De eo quod dicitur: Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas; usque: Effudisti fornicationem tuam in omni transitu (Cap. XVI).
933 Consideranti mihi constantiam prophetarum, 0735A miraculum subit, quomodo vere credentes Deo magis quam hominibus contempserint mortem, pericula, contumelias et omnia quae passi sunt ab eis: qui arguebantur, dum voluntati Dei in prophetatione deserviunt. Admirabar quondam Isaiam antequam compararem Ezechieli, et obstupescebam quomodo diceret: Audite sermonem Domini, principes Sodomorum; attendite legem Dei, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus (Isa. I) . Dicebat enim haec, cum posset dicere, vel tacere. Neque enim (ut quidam suspicantur) mente excidebant prophetae, et ex necessitate spiritus loquebantur. Si alii, inquit Apostolus, revelatum fuerit sedenti, prior taceat (I Cor. XIV) . Ex quo ostenditur potestatem habere eum, qui loquatur, 0735B cum velit dicere, et cum velit tacere. Et ad Balaam dicitur: Verumtamen verbum, quod immitto in os tuum, hoc observa loqui (Num. XXII) : quasi potestatem habente eo, ut accepto verbo Dei, diceret seu taceret. Quid est ergo, quod in Ezechiele admiror? Quia cum ei fuisset imperatum, ut testaretur, et notas faceret Jerusalem iniquitates ejus, non posuit ante oculos ejus periculum, quod ex praedicatione erat secuturum; sed ut Dei tantum praecepta servaret, locutus est quaecumque 934 mandavit. Esto, sit mysterium, sit revelatio sacratae intelligentiae de Jerusalem, et his quaecumque super eam dicuntur; attamen prophetans, et fornicationis illam arguit, quia divaricaverit pedes suos omni transeunti, et maledica voce testatur, increpans scelerum 0735C civitatem. Sed quia confidebat Dei se facere voluntatem, paratus et mori et videre, loquebatur intrepidus. Videamus ergo ipsam prophetiam, et primo quidem, quomodo in potestate sit positum prophetae, utrum dicat an non, consideremus. Factus est sermo Domini ad eum, dicens: Fili hominis, testificare Jerusalem iniquitates ejus, et dices: Haec dicit Dominus, non in necessitate aspirationis, sed in voluntate dicentis Dominus posuit, ut testificaretur ad Jerusalem iniquitates ejus, et ait: Dices. Quid dices? Haec quae sequuntur. In propheta erat audiente, dices: utrum diceret necne, quomodo fuit positum in Jona. In potestate quippe ejus erat audientis: Dic, adhuc tres dies, et Ninives subvertetur (Jon. III) , si velit dicere, vel tacere. Et quia in arbitrio ejus 0735D positum erat, et noluit dicere, vide quanta eum sunt consecuta postea: periclitata est navis propter eum, forte repertus est latens, cetus devoravit abjectum. Hi ergo prophetae, quicumque post Jonam fuerunt, considerantes forsitan ea, quae venerunt ei, sive aliis prophetis: 935 videbant quoniam ex omni parte angustiae eis imminebant: secundum saeculum persecutio, si dicerent vera: secundum Dominum offensa, si timentes homines, proferrent falsa pro veris. Idcirco testificatus est Ezechiel, et notas fecit Jerusalem iniquitates ejus, et dixit: Haec dicit Dominus: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea. Quae civitatum sic fuit elevata, et altum sapuit in mundo, 0736A ut civitas Dei? Et tamen haec ipsa sibi magna promittens, quasi proxima Dei, et civitas ejus, quia peccavit, arguitur a Spiritu sancto, ut degener, et extranea. Pater enim ejus Amorrhaeus, jam non Deus. Quamdiu non peccavit, pater ejus erat Deus: quando vero peccavit, pater ejus Amorrhaeus factus est. Quamdiu non peccavit, pater ejus Spiritus sanctus fuit: quando peccavit, mater ejus Cethaea facta est. Quamdiu non peccavit, radicem habuit Abraham, et Isaac, et Jacob: quando peccavit, radix ejus Chananaea facta est. Saepe miratus sum id, quod dictum est a Daniele ad presbyterum peccatorem, cui pro peccato nomen imponens, Semen, inquit, Chanaan, et non Juda. Magnus quidem Daniel constantissime presbyterum peccatorem semen Chanaam 0736B appellans et non Juda (Dan. III) . Major vero comparatione ejus Ezechiel, non uni presbytero, neque duobus hominibus nativitatem objiciens contumeliosam, sed, Radix, inquiens, tua, et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Quia Jerusalem multa peccata commisit, ideo increpans illam propheta, non uno neque duobus, sed tribus nominibus insignivit. Septem in Genesi gentes enumerantur a Deo in uno loco, quem tradidit filiis Israel. Septem autem hae sunt, In terram, inquit, Chananaeorum, et Amorrhaeorum, et Cethaeorum, et Pheresaeorum, et Evaeorum, et Gergesaeorum, et Jebusaeorum. Si possibile fuisset et septem istas congregare, ut per eas ignobilitatem peccatricis Jerusalem exprobraret, fecisset utique 0736C propheta. Nunc vero quid fecit? Amorrhaeum elegit ex septem, et Chananaeum, et ait habere communionem peccatricem Jerusalem, quippe ad Chananaeum, juxta radicem, et nativitatem, proprie ad Amorrhaeum secundum 936 patrem, proprie ad Cethaeam secundum matrem. Si in Jerusalem tanta dicuntur, de qua tam grandia, et tam mira conscripta sunt, quae ei sunt repromissa, quid futurum est misero mihi, si peccavero? Quis mihi erit pater, aut quae mihi erit mater? Tantae talisque Jerusalem radix, et generatio de terra Chananaeorum, pater ejus Amorrhaeus, et mater Cethaea nuncupatur. Ego si peccavero, qui in Christo Jesu credo, et tanto me magistro tradidi, quis mihi futurus est pater? Non utique Amorrhaeus, sed nequior quidam pater. Quis 0736D est iste? Quivis, qui peccatum facit, ex diabolo natus est: Et iterum: Vos ex patre diabolo estis (I Joan.) . Si igitur Jerusalem dicitur de radice, et nativitate terrae Chananaeae, quid dicetur ad nos? Inveniuntur et nobis patres, qui nos generant in peccatis. Ut enim si bonus fuero, et in optimo actu constitutus, dicit mihi Jesus: Fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matt. IX) ; dicit mihi Paulus discipulus Jesus: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui: ita si factus fuero peccator, generans me in peccatis diabolus, et assumens sibi eam vocem, qua pater Deus ad Salvatorem locutus est, dicit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. IV) . Et alii autem plures patres mei erunt, ad quos iturus sum. 0737A Unusquisque ad suos proficiscitur patres. Si quis est ab Abraham, dicitur ad eum: Tu autem vade ad patres tuos, cum pace educatus in senectute bona. Si quis vero egreditur de saeculo non cum pace, sed cum peccatorum bello, et senectute non bona, inveteratus dierum malorum, utique dicitur ad eum: Tu autem vade ad patres tuos cum bello nutritus in senectute mala (Gen. XV) . Docemur a Deo sub aliis nominibus, quid facere debeamus. In qua die nata es, non alligaverunt manus tuas, sive non est excisus umbilicus tuus. In Hebraeo quippe sic habetur: non est excisus umbilicus tuus. Allegorice inducit Jerusalem quasi puellam ab infantia genitam. Quae autem de Jerusalem dicuntur, sciamus ad omnes homines, qui in Ecclesia sunt, pertinere. Primum 0737B ejus tempus tale est, secundum quale describitur: procul autem absit a nobis ut tertium tempus tale habeamus, quale dicitur ad Jerusalem. Omnes enim qui primum fuimus peccatores, Jerusalem vocamur a Deo, et habemus ea quae prima dicuntur. 937 Secunda autem si post visitationem et notitiam Dei perseveravimus in peccatis, ad nos pertinent. Tertia vero mala quae penitus detestamur, secundum ordinem prosequemur. Nunc ut ad primum redeam, scriptum est quasi de Jerusalem: In qua die nata es, non est excisus umbilicus tuus. Adjutorio Dei indigemus, ut possimus umbilicum non praecisum peccatricis Jerusalem invenire, aut certe praecisum umbilicum ejus, quae non peccavit, exponere. Sive igitur Jerusalem, sive cujuscumque alterius 0737C de alia Scriptura quaero umbilicum, ut spiritualibus spiritualia comparans, inveniam quomodo non sit praecisus umbilicus Jerusalem. Scriptum est in Job de dracone: Virtus ejus in umbilico, et fortitudo ejus super umbilicum ventris (Job XL) . Scio ex his, quae mihi gratia divina largita est, cum praesentem locum exponerem, me dixisse, quod draco sit fortitudo contraria. Iste est enim draco, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, decipiens orbem terrarum universum. Istius fortitudo in umbilico est. Nec dubium: nam principium malorum omnium in lumbo versatur. Et ideo adhuc in lumbo patris constitutus, qui nasciturus erat, refertur, quia in lumbos semina humana collecta sunt. Fortitudo ergo contraria ubicumque sunt semina, ibi insidiarum 0737D suarum vim conatur ostendere. Adversum masculos virtus ejus in lumbis est; adversum feminas virtus ejus in umbilico ventris est. Et vide quomodo honeste viri mulierisque genitalia obtectis nominibus Scriptura nuncupaverit, ne per ea vocabula, quae in promptu sunt, turpitudinem significaret. Si intellectum est exemplum, quod protulimus de Job, intellige mihi quia ut in viro praeputium circumciditur, 0738A sic in femina