Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Septima. De eo quod dicitur: Sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta usque: Et ne sic satiata es (Cap. XVI).
945 Catalogus peccatorum Jerusalem, utcumque fuerit intellectus, aedificat audientem. Quomodo enim, si in domo sua quempiam de familia Dominus corripiat, et peccata ejus exponat, alius qui nuper emptus est servus, videns patris familiae disciplinam, quae culpet, quaeve collaudet, instruitur ad non facienda ea quae priores fecere conservi, et ad hoc omni labore festinat, ut ea faciat, per quae alii honorem, 0744A et libertatem a Domino promeruerunt: ita et nos audientes, in quibus culpet Deus sive Jerusalem, sive universam Judaeam, sive unam quamlibet ex tribubus specialiter delinquentem, non parum utilitatis accipimus, ne et in haec corruamus, in quae caeteri corruerunt. Est autem principium hodiernae lectionis, quia vestes a Deo acceperit Jerusalem, et fecerit ex his sibi sutilia quaedam simulacra, et fornicata sit super eis. De quibus juxta possibilitatem meam in priori sermone disserui, docens istos, qui Scripturas lacerant, et a verbis verba disrumpunt consuentes ea, et commentitia dogmata componentes, servire idolis, quae earum vestibus induerunt. Non in tabernaculum meum intrabis, foris es, et foris manebis. Scit Scriptura, sanctos intus, peccatores foris 0744B esse. Igitur Jerusalem, quia talia 946 peccata commisit, ut non mereatur intrare repromissiones Dei, et dicatur ad eam: Et non intrabis: caveamus ne forte et nobis dicatur, et non intrabis. Neque fiet. Non est completum hoc, quod dicitur: neque fiet, et ideo subaudiendum extrinsecus, ut sensus possit expleri. Ea quae tibi repromissa sunt bona, et acceptura eras, non fient. Sequitur aliud delictum: Et accepisti vasa glorificationis tuae de argento tuo, et de auro tuo, ex quibus dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas. Secundum communem sensum sic intelligi potest: Vasa glorificationis, de quibus Moyses scripsit in Numeris, thuribula, phialas, candelabrum aureum, arcam ab intus et a foris deauratam (Num. VIII) , et caetera cepisti, et conflasti ea, et fecisti effigies 0744C masculinas, et fornicata es in eis. Secundum allegoriam vero ita explanabitur: Vasa aurea et argentea, id est, thuribula, phialas et caetera istiusmodi habemus in sacris litteris; quando ergo torquemus sensus Scripturae in alterum sensum, qui est contrarius veritati, verba divina conflamus, et res Dei in alias mutamus effigies. Quae facientes incidimus in peccatum, quod nunc commiserat Jerusalem. Vasa glorificationis nostrae sunt lex et prophetae; super his exsultamus, in his efferimur. Quos cum aliter exponimus 947, quam se veritas habet, convertimus vasa glorificationis nostrae de argento rationabili, et de auro sensibili, quod nobis dedit Deus; et facimus nobis imagines masculinas, et fornicamur in eis. Sequitur: Accepisti vestimenta varia et operuisti 0744D illa. Varia vestis est: et hinc unus de Scripturis locus, quo induimur, assumentes viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, longanimitatis, ad sufferendum invicem. Has varias vestes, et pulchros amictus, quos nobis largitus est Deus, si laceramus, atque conscindimus, et circumdamus falsae doctrinae ad deceptionem hominum, non dubium est, quin variis vestibus operiamus idola. Intelliges autem hoc quod dicitur, si ipsam rem manifestius describamus. Vide mihi aliquem Marcionistam, sive discipulum Valentini, aut certe cujuslibet haeresis defensorem, et considera, quomodo idola sua, id est, figmenta quae ipse composuit, mansuetudine et castitate vestiat, ut in aures audientium 0745A facilius ex vitae bonitate ornatus sermo subrepat. Et cum hoc fecerit, intellige eum assumpsisse vestem variam morum, et conversationis optimae, et idolis subjecisse, quae ipse construxit. Ac juxta mei quidem animi sensum multo nocentior est haereticus bonae vitae, et plus in doctrina sua habet auctoritatis eo, qui doctrinam conversatione maculet. Qui enim vitae pessimae est, non facile homines ad falsum dogma sollicitat, nec potest per umbram sanctitatis audientium decipere simplicitatem. Qui vero sermone perversus est, et disciplinis saluti contrarius, mores autem compositos et ornatos habet, nihil facit aliud, nisi accipit indumenta varia instituti boni et conversationis quietae, et circumdat ea idolis suis, ut magis decipiat audientes. Idcirco sollicite caveamus 0745B haereticos, qui conversationis optimae sunt, quorum forte vitam non tam Deus quam diabolus instruxit. Nam quomodo quasdam illecebras escarum aucupes proponunt, ut facilius aves capiant per oblectamentum gulae, sic (ut audacius dicam) est quaedam castitas diaboli, id est, decipula humanae animae, ut per istius modi castitatem, et mansuetudinem, et justitiam, possit facilius capere, et falsis sermonibus irretire. Diversis diabolus pugnat 948 insidiis, ut miserum perdat hominem, et bonam malis tribuit vitam ad decipiendos videntes, et malam bonis inurit conscientiam. Mihi ipsi, qui in Ecclesia praedico, laqueos saepe tendit, ut totam Ecclesiam ex mea conversatione confundat. Et ideo plus hi, qui sunt in medio, oppugnantur ab inimico, ut per ruinam unius 0745C hominis, quae celari non potest, omnibus scandalum fiat, et impediatur fides per conversationem pessimam clericorum. Omnia, ut diximus, diabolus operatur, et ea quae videntur esse bona, nec sunt, et ea quae per naturam suam mala sunt, omnia adversum humanam commentatur animam. Unde qui curam habet vitae suae, neque mansuetudine haereticorum capitur, ad consentiendum doctrinae eorum, neque meis delictis, qui videor in Ecclesia praedicare, scandalizabitur; sed ipsum dogma considerans, et pertractans Ecclesiae fidem, a me quidem aversabitur, doctrinam vero suspiciet, secundum praeceptum Domini qui ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia quaecumque vobis dicunt, audite et facite: juxta opera autem illorum nolite facere: dicunt quippe, et non faciunt (Matth. XXIII) . Iste sermo de me est, qui bona doceo, et contraria gero, et sum sedens super cathedram Moysi quasi Scriba et Pharisaeus. Praeceptum, tibi est, o popule, si non habueris accusationem doctrinae pessimae et alienorum ab Ecclesia dogmatum, conspexeris vero meam culpabilem vitam, atque peccata, ut non habeas juxta dicentis vitam tuam instituere, sed ea facere quae loquor. Nullum imitemur, et si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Jesus. Descripti sunt actus apostolorum, et prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus: illud exemplar firmum est, illud propositum solidum, quod qui sequi cupit, securus ingreditur: si vero 0746A quaerimus nobis culpabiles, ad aemulandum, ut cum dicamus: Ille docet, et his quae docet, facit ipse contraria, adversum praeceptum Domini facimus, qui mandavit doctrinas magistrorum magis considerari debere, quam vitas. Haec dicimus de eo, quod scriptum est: Accepisti vestem tuam versicolorem, et operuisti illa, id est vasa glorificationis, quae in idola commutasti. Sequitur: 949 Et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem eorum (Apoc. VIII) . Scriptura docente, didicimus, quia sanctorum oratio sit incensum. Ait enim: Incensum autem orationes sanctorum sunt. Si ergo instituti ad orationem cum illam Deo debeamus offerre, id est, Deo Legis et Prophetarum, Deo Abraham, Deo Isaac, Deo Jacob, et Patri Jesu 0746B Christi offerimus, quae ipsi confinximus, intantum ut incensum Dei proponamus idolis, facimus id quod dicitur in praesenti: Oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem eorum. Verum iste de incenso sit intellectus. Quid respondebimus de oleo? Oleum est, quo vir sanctus ungitur, oleum Christi, oleum sanctae doctrinae. Cum ergo accepit aliquis hoc oleum, quo ungitur sanctus, id est Scripturam sanctam instituentem quomodo oporteat baptizari: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: et pauca commutans unxerit quempiam, et quodammodo dixerit: Jam non es catechumenus, consecutus es lavacrum secundae generationis: talis homo accipit oleum Dei, et incensum, et ponit illud ante faciem idolorum. Et panes meos, quos dedi tibi, simila, et 0746C melle, et oleo cibavi te. Ecce panes nostri simila mundissima in Scripturis, et mella apum Prophetarum. Ista omnia dedit nobis Deus, et cibavit nos de panibus Prophetarum, et de simila Legis, melle Evangelii, e quibus cibati ponimus eadem ipsa idolis. Cum enim ex dogmatis falsis volentes assumere defensionem, dixerimus, scriptum est in propheta, testatur Moyses, loquitur Apostolus, quid aliud facimus, quam accipientes panes veritatis, proponimus eos simulacris, quae ipsi finximus? Marcion fecit idolum, et proposuit ei panes Scripturarum. Valentinus, Basilides caeterique haeretici fecerunt similiter. Et posuisti illa ante faciem eorum in odorem suavitatis. Naturaliter suavissimi odoris sunt haec, quae nobis largitus est Deus. Quem odorem suavissimum 0746D ante idola ponit, qui adversum potestatem Scripturarum aut gerit, aut intelligit. Et factum est, dicit Adonai Dominus, et accepisti filios tuos, et filias tuas, quas genuisti, et immolasti illos in consumptionem. Cum genuerit peccatrix Jerusalem filios et filias, finis eorum, qui nascuntur, occisio est. Neque enim salus 950 finis est pessimorum. Idcirco scriptum est: Immolasti eos in consumptionem. Quam modica fornicata est: interfecisti natos meos, et dedisti eos. Proprie ait: Accepisti filios tuos: significanterque addidit: Occidisti natos meos. Quicumque enim nascuntur in haereticorum doctrinis, et ibi fidei suae principia sumpserunt, hi filii sunt fornicariae et peccatricis Jerusalem. Qui autem natus est in 0747A Ecclesia, et deceptus postea fuerit haeretica falsitate, iste cum Filius Dei sit, apprehensus est a peccatrice Jerusalem, et positus victima idolis ejus. Hoc supra omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas. Filios Ecclesiae accipere, immolare idolis, hoc supra omne peccatum tuum est. Et non fuisti memor diei infantiae tuae cum eras nuda, et turpiter agens. Praefatus est de nuditate et turpitudine Jerusalem. Oportuit ergo in iniquitate meminisse quomodo pennas meas expanderim super te, et assumpserim te de sanguine tuo, et laverim te. Tu vero horum omnium oblita fuisti. Haec, quae condecent nudam, et turpiter agentem, et commixtam in sanguine suo. Et factum est post omnes malitias tuas: Vae, vae tibi, dicit Adonai Dominus. Et aedificasti tibi domum 0747B meretriciam, et fecisti tibi expositionem in omni platea. Si consideres animam expositam amatoribus suis, videbis quomodo faciat domum meretriciam, et suscipiat omnes, quos praediximus amatores. Intellige vero quod dicimus, ex sequentibus, id est, qui sunt amatores Jerusalem. Anima humana multum speciosa est, et mirabilem habet pulchritudinem. Artifex quippe ejus cum eam primum conderet, ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I) . Quid hac pulchritudine et similitudine pulchrius? Quidam ergo adulteri, et sordidi amatores, decore ejus illecti, desiderant eam corrumpere et fornicari super eam. Quamobrem sapiens vir Paulus dicit: Timeo autem, ne forte ut serpens 0747C decepit Evam in nequitia sua, sic corrumpantur sensus vestri (II Cor. XI) . Sensus nostri in fornicatione carnali corrumpuntur: in spiritalibus vero stupris sensus corrumpitur, et ipsa anima vulneratur. Et contaminasti speciem tuam. Etiamsi non homo in peccatis maximis constitutus, tamen quia ingens est animae pulchritudo, minorum quoque societate turpatur. Respice virtutes animae, 951 quae ei insitae sint a Deo, vide pulchritudinem ejus, inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem, cujus sit ingenii, quomodo primum intelligat, inde intellecta dijudicet, ut incitetur ad sensus, ut menti sensa commodet, quos habet impetus, quos cogitatus de Deo. Haec possidens magnae pulchritudinis est, sed haereticorum sectis, et extranea religionis 0747D institutione corrumpitur. Et transierunt crura tua per omnem transitum, et multiplicasti fornicationem tuam. Est (( Al. et)) fornicatio a fornicatione differens: et quomodo in fornicatione carnis est aliquis non nimiae fornicationis, et tamen fornicatione pollutus, alius vero multiplicans fornicationem suam: sic et in ea fornicatione, quae animam suam sensumque commaculat, alius multitudine fornicationis obruitur, alius vero non tam a fornicatione est seductus. Idcirco qua mensura mensi fuerimus remetietur nobis. Et fornicata es in filios Aegypti confines tuos. Filii Aegypti contrariae fortitudines sunt. Nec mirum est si confines nostri Aegyptii dicantur: confines Aegypti et Jerusalem in sua civitate sunt positi, qui sunt magnis carnibus. Non quia isti Aegyptii ingentes 0748A carnes habeant (et quidem honeste videtur pudenda eorum, immutato vocabulo, significasse, id est magnis carnibus), sed quia carnei intellectus magnarum nos carnium faciant: ut econtrario est quaedam caro deficiens, de qua dicitur: Quomodo caro mea in terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi. Fornicatur igitur Jerusalem super filios Aegypti, confines suos, et magnarum carnium. Et multipliciter, inquit, fornicata es ad me exasperandum. Multas species fornicationis commisisti ad me concitandum. Quod si extendero manum meam in te, auferam legitima tua, et tradam te in animas eorum qui te oderunt, filios alienigenarum. Vides quia in animas alienigenarum traditur, quae indigna sit usu Legis et sermonum Dei. Qui te diverterunt de via tua, 0748B impie egisti, et fornicata es super filios Assur. Primum super filios Aegypti, deinde super filios Assur. Hae species peccatorum sunt. Nam et cum captivos acceperunt Assyrii filios Israel, sanctum est quidem id quod Scriptura refert, scriptum est autem propter frequentem nostram captivitatem quae a spiritalibus 952 Assyriis perpetratur: de quibus Apostolus dicit: Non est nobis certamen adversus carnem et sanguinem, sed adversum spiritalia nequitiae. Et nec sic satiata es et fornicata es, et non satiaberis. Quando quis non impletur delinquens: sed semper prioribus peccatis nova peccata conjungit, colligans ut fune longo, et sicut loro jugi vitulae iniquitates, numquam se ad meliora convertens, neque poenitentiam 0748C agens super malis suis, dicitur ad eum: Et non satiaberis, Et multiplicasti testamenta tua ad terram Chanaam. Quando Deus ad nos facit testamenta, et nos consentimus ei, beati sumus: quando vero fornicamur ad spiritalia nequitiae (Eph. VI) , tunc convertimus Dei testamenta ad terram Chanaam, pactum ( Al. factum) statuimus cum ea. Hoc autem mihi intellige et in Chaldaeis, et in caeteris gentibus, quando in quolibet aliquo peccato reprehendimur. Et testamenta ad Chaldaeos, et nec sic satiata es. Post catalogum peccatorum, ad peccatricem loquitur Jerusalem. Quid constituam in te, dicit Adonai Dominus, cum facias tu haec omnia opera mulieris fornicariae procacis? Ascendamus paulisper eloquio, quia non semper utile est de fornicationibus loqui, 0748D et procul absit, ut aliquis in Ecclesia sit, qui dehortatoriis a fornicatione indigeat sermonibus. Nam si quis necesse habeat audire: Non fornicaberis (Exod. XX) , sed illud: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III) : iste similis est his, quos Apostolus dicit: Justo Lex non est posita, sed iniquis, et non subditis, impiis, et peccatoribus. Quomodo ergo justo Lex non est posita, verum iniquis et non subditis: sic doctrina ea quae a fornicatione monet recedendum, casto non est posita, sed iniquis, et fornicatoribus, et inobedientibus. Non habemus itaque necessarium, ut discamus a fornicatione discedere, verum ad perfectiora tendamus a principiis elementorum Christi (Rom. XIII) . Etenim cum deberetis, ait, magistri esse propter tempus, rursum indigetis, 0749A ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo (Heb. V) . Omnis sermo, qui praecepit, Non fornicaberis, non adulterabis, non furaberis, non solida esca est, sed quasi lac praebetur infantibus. Athletarum cibus est de omnipotenti Deo, de mysteriis ejus, quae tecta sunt, et latenter 953 in Scripturis significata sentire. Vide quomodo ad Corinthios Paulus loquitur: Lacte vos potavi, non cibo, necdum enim poteratis, sed neque nunc potestis (I Cor. III) . Et quia lacte adhuc indigebant, et discunt quae discere parvuli solent: Bonum est homini mulierem non tangere, propter fornicationem autem (I Cor. VII) , et caetera. Rursumque instituuntur, ne immolatitia comedant. Ista omnis doctrina lac 0749B parvulorum est, et adhuc infantium in Christo. Quomodo vero Ephesiis scribitur, solidum illis praebet cibum. Non auditur quippe in Epheso fornicatio, non auditur in Epheso idololatria, et esus immolationum. Ex quibus docemur quid sit solidus cibus, et quod rationabile et sine dolo lac: moralis locus, quod sit solidus cibus mysticus intellectus. Beatum est igitur, ut festinemus ad ea, quae imperfectiora sunt principia transeuntes. Et quod moralis locus lac sit, Apostolus docet, cum jam aliqua de lacte dixisset addens: Non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis (Hebr. VI) . Tales omnes sunt qui adhuc lacte potantur: perfectus autem aliis indiget disciplinis. Haec in medio dicta sint, quia sermone conscenderam, 954 ne ab alterius expositione 0749C fornicationis statim aliam fornicationem incurrerem, quam nunc explanabo. Dicitur quippe ad Jerusalem: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis. Quid est quod ait, quod tripliciter fornicata est in filiabus suis Jerusalem? Dei indigemus auxilio, ut ipse nobis obscuritatem istius loci edisserat. Et quomodo Moses audiebat Deum, et deinde ea quae a Deo audierat, proferebat ad populum: sic nos indigemus Spiritu sancto loquente in nobis mysteria, ut orationibus nostris Scripturam possimus audire, et rursum quod audivimus, populis intimare. Quid est ergo: Tripliciter fornicata es in filiabus tuis? Si intelligas fornicationem carnis, et animae, et spiritus, et videas aliquem fornicari in his omnibus, videbis tripliciter fornicantem Jerusalem. Qui vero tripliciter 0749D castus est, iste ab Apostolo meretur audire: Deus autem pacis sanctificet nos per omnia, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (II Tim. ult.) , cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.