Homilia Nona. Super Ezechielem de eo quod dicitur:
Mater vestra Cethaea et pater Amorrhaeus, usque:
Et manum egeno et pauperi non porrigebat (Cap. XVI).
0753B 959 Qui legit in principio prophetiae Jerusalem, quomodo increpata sit, quasi habens radicem, et generationem de terra Chanaam,
patrem Amorrhaeum, matremque Cethaeam: is si legerit etiam haec, quae nunc interpretari nitimur, putabit eadem repeti, et
unum sermonem dupliciter praedicari. Sed qui diligens lector est, et ad curam ejus divinae Scripturae significantia pertinet,
et confert praeterita praesentibus, et verbum verbo componit, videbit differentiam non fortuitam. Ibi quippe,
radix, inquit,
tua et generatio tua de terra Chanaam, quod in praesenti non dicitur:
Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea, quod nunc non significatur. Et iterum ibi primum ponitur, pater tuus Amorrhaeus: secundum, mater tua Cethaea; hic vero: mater
vestra
0753C Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. Ibi quasi ad unam sermo fit: hic quasi ad plurimas. Nec enim (ut superius dixerat)
ait, mater tua, sed mater vestra. Quando ergo diffunditur peccatum, et longius malitia procedit, et peccatores sua inter se
peccata discerpunt, tunc non peccator unus, verum in uno sunt plurimi; sicut in exordio, quando erat principium delinquendi,
necdum erant tantae, quantae nunc sunt multitudines. Unde utile mihi videtur a praesenti sermone paululum recedentem, naturam
considerare peccati atque virtutum. Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi
autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una. Et, ut manifestius dicam, principium
0753D malorum omnium est multitudo: principium autem bonorum coangustatio, et a turbis in singularitatem redactio: ut puta nos
omnes, si salvandi sumus, ad unionem, ut perfecti efficiamur in eodem sensu, et in eadem sententia, et simus unum corpus et
unus spiritus. Si vero tales simus, ut non nos unitas 960
0754A circumscribat; sed et de nobis dici possit:
Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I) ; et adhuc a malitia scindimur, atque dividimur, non sumus futuri ubi sunt illi, qui rediguntur in unionem. Nam
ut pater et filius unum sunt, sic qui unum spiritum habent, in unionem coarctantur. Ait quippe Salvator:
Ego et Pater unum sumus. Et:
Pater sancte, rogo, ut sicut ego, et tu unum sumus, ita et isti in vobis ((Al.
nobis)) unum sint (Joan. XVII) . Et in Apostolo legitur:
Donec occurramus omnes in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis in unitatem Christi (Eph. IV) . Et rursum:
Donec perveniamus omnes in unitatem corporis et spiritus Christi. Ex quo significatur, quia virtus ex plurimis unum faciat, et necesse nobis sit unum per
0754B eam fieri, et fugere multitudinem. Et haec quidem dicta sunt, quia in praeterita lectione conscriptum est: Pater tuus, et
mater tua, et radix generationis tuae; in praesenti vero: Mater vestra, et pater vester. Ibi non didicimus, licet fuerit sermo
de patre Amorrhaeo et de matre Cethaea, sorores habere Jerusalem: hic vero addit:
Mater, inquiens,
vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus, et soror vestra senior Samaria, haec et filia ejus, quae habitat a sinistris tuis,
et soror tua junior, quae habitat a dextris, Sodoma.
Quomodo virtus me facit filium Abrahae, si secundum eam vixero: opera quippe Abrahae faciens, filius est Abraham: sic vitia
faciunt me filium diaboli.
Omnis enim qui facit peccatum, ex diabolo natus est (Joan. III) . Virtus me facit etiam fratrem
0754C habere Christum, ut cum bonus ac bene moratus fuero, dicat Patri suo:
Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te (Psal. XXII) . Et loquitur ad eam, quae nuntiare poterat verba ejus:
Vade, et dic fratribus meis. Quomodo autem virtus fratrem mihi facit Dominum Jesum, ita malitia plurimos fratres acquirit, et hos peccatores: et haec
ipsa tunc mihi fratres generat, cum 961 creverit. Siquidem quando exordium erat peccatricis Jerusalem, necdum habebat sororem
Samariam, necdum ei erat germana Sodoma: cum vero processit in scelere, ut praeteritus sermo monstravit, effecta est media
duarum sororum, senioris Samariae, et junioris Sodomae. Quae sunt istae duae sorores peccatricis Jerusalem? Schisma et separatio
0754D populi fecerunt Samariam. Siquidem eo tempore cum decem tribus cesserunt dicentes:
Non est nobis pars in David, nec sors in filio Jesse (III Reg. XII) , tunc duae vaccae aureae constitutae sunt a Jeroboam, et facta est Samaria scissio: quae magis post captivitatem
decem tribuum crevit, quando
0753D Paria habet Tom. XXVI in Joannem, quae sic Latine sonant:
Hebraei Somer dicunt custodem, sicque tradunt Samaritanos primum appellatos fuisse, quod missi fuerint ab Assyriorum rege
ad custodiam terrae Israel, post captivitatem Israelis, qui diversus erat a Juda,
etc. Ipse etiam Hieronymus cum alibi, tum praecipue ex Eusebio in Chronico:
Sennacherib, rex Chaldaeorum, ad custodiendam regionem Judaeam, accolas misit Assyrios qui, aemulatores Judaeae
0754D
legis facti, Samaritae nuncupati sunt. Et constat tamen, non ad custodiendam, sed ad replendam Judaeam, et non Assyriorum tantum, sed diversarum quoque nationum
colonias missas. Quamobrem et Origenes, et qui eum secuti plerique deinceps sunt, falso petunt a
custodiendo Samaritani nominis etymologiam. Coarguit vero illos et locus III Reg. XVI, 24,
Emitque (Amri rex Israel)
montem Samariae a Somer duobus talentis argenti, et aedificavit eum, et
0755D
vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine
0756D
Somer Domini montis, Samariam.
custodes ab
0755A Assyriis ad Israelis terram missi sunt, qui vocantur Samaritani.
Somer enim
custos interpretatur lingua Hebraeorum. Ergo (ut dicere coeperam) necdum soror mea est Samaria, quamdiu a peccatis longe sum: quando
vero peccavero, crescunt mihi duae sorores, senior Samaria, et junior Sodoma. Quae cujus figuram habeat, consideremus. Quicumque
promittunt verba divina, et non sicut pollicentur, habent in se praedicationis veritatem, hi in Scripturis figuraliter Samaria
nominantur. Vae, inquit, spernentibus Sion, et fidentibus in monte Samariae (Amos VI) : vindemiasti principatus gentium.
Quasi dixerit: Vae his qui spernunt Ecclesiam, et confidunt super arrogantia et verbis tumentibus haereticorum. Hoc enim est
spernere Sion, et confidere in monte Samariae. Si
0755B ergo peccamus et nos Ecclesiastici, non sunt a nobis alieni haeretici in dogmatum pravitate. Male enim credit, quicumque
peccat. Si conversationem malam habemus, Sodoma soror nostra est. Gentiles quippe sunt Sodoma. Atque ita fratres sumus haereticorum
atque gentilium, quando delinquimus; quia Samaria accipitur in haeresi, et Sodoma in gentilitate. Habitat autem a sinistris
peccatricis Jerusalem Samaria, a dextris Sodoma. Honorabilius quippe apud eam peccatum est quod facto committitur, et ideo
a dextris ejus 962 Sodoma est. Rursumque nec Samaria longe est, quia a sinistris ejus commoratur, et increpatur, quia ambulaverit
cum filiabus et sororibus suis in omnibus iniquitatibus, et intantum ambulaverit, ut comparatio delictorum ejus illarum
0755C iniquitates fecerit justitiam. Unde oportet agnoscere iniquitates Sodomorum, ut edoctus custodiam me ab eis, nec capiar
ignoratione, quae sunt iniquitates Sodomorum.
Verumtamen iniquitates Sodomae sororis tuae. Quae iniquitas? Superbia.
In saturitate panum et in abundantia affluebant ipsa, et filiae ejus, et manum pauperis indigentis non suspiciebant. Quod inaequalia sint peccata Scripturis utentibus nulli dubium est. Alia quippe magna, alia minora ab his esse dicuntur.
Cum autem sunt inaequalia, hoc est, parva, vel maxima, forsitan aliquis inquirat, quod inter universa peccata sit majus, et
proclive suscipitur, omnium peccatorum esse majus, sive fornicationem, sive immunditiam, sive quodcumque libidinis inquinamentum.
Sunt quidem et
0755D ista vere abominabilia atque polluta, sed non talia quale hoc, quod nunc ab Scriptura quasi majus omnium condemnatur, a
quo nos observare debemus. Quod ergo est peccatum majus omnibus peccatis? utique illud propter quod, et diabolus corruit.
Quod est hoc peccatum in quo tanta sublimitas cecidit, ut elatus in judicium incidat diaboli? Ait Apostolus:
Inflatio, superbia, arrogantia peccatum diaboli est (II Tim. III) : et ob haec delicta ad terras migravit de coelo. Unde,
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et quid superbit terra et cinis, ut homo arrogantia sublevetur, oblitus quid erit, et quam
0756A fragili vasculo contineatur, et quibus stercoribus immersus sit, et qualia semper purgamenta de sua carne projiciat? Quid
enim ait Scriptura?
Quid superbit terra et cinis (Eccl. X) ? et in vita ejus projecit interanea ejus? Superbia peccatis omnibus major est, et ipsius diaboli principale
963 peccatum. Si quando Scriptura diaboli peccata describit, invenies ea de superbiae fonte manantia. Ait quippe:
Viribus faciam, et sapientia intellectus auferam fines gentium, et fortitudine eorum depascar, et commovebo civitates, quae
inhabitantur, et orbem terrarum universum
comprehendam, ut nidum, et quasi confracta ova auferam (Isai. X) . Vide sermones ejus, quomodo superbi sint, quomodo arrogantes, et universa pro nihilo ducant. Tales sunt omnes
jactatione et superbia
0756B inflati. Materia superbiae, divitiae, dignitas, gloria saecularis. Frequenter causa superbiae est ei, qui ignorat habere
Ecclesiasticam dignitatem, sacerdotalis ordo, et Leviticus gradus. Quanti presbyteri constituti obliti sunt humilitatis: quali
idcirco fuerint ordinati, ut humiles esse desisterent. Quin potius humilitatem sequi debuerant, quia dignitatem fuerant consecuti,
dicente Scriptura:
Quanto magnus fueris, tanto humilia te ipsum. Et dilectum Synagogae te facit, nobilius submitte caput tuum: ducem te instituerunt, noli elevari, noli fieri ex eis, quasi
unus ex ipsis. Oportet humilem, oportet esse dejectum, oportet fugere superbiam malorum omnium caput. Considera Evangelium
quasi condemnatione Pharisaei superbia et jactatio feriatur. Stabat Pharisaeus
0756C et talia intra se orabat:
Deus, gratias ago tibi, quia non sum ut caeteri homines, raptores, iniqui, adulteri, et ut iste Publicanus: jejuno bis in
sabbato
(Luc. XVI) . At vero Publicanus, humiliter et mansuete longius stans, non erat ausus neque oculos levare, et dicebat:
Propitius esto, Deus, mihi peccatori. Et descendit in domum suam Publicanus justificatus. Non simpliciter justificatus, sed justificatus comparatione Pharisaei.
Observandus quippe est diligentissime omnis Scripturae sermo, ordo, junctura. Aliud est justificari, aliud ex alio justificari.
Simile est Publicanum a Pharisaeo justificatum fuisse illi, quod Sodoma et Samaria ex comparatione peccatricis Jerusalem justificatae
sunt. Et necesse est nos id scire, quia unusquisque nostrum in die judicii ab alio justificetur, et ab alio condemnetur.
0756D Etiam cum fuerimus justificati ex alio, justitia illa non tam laudis, quam criminis loco ponitur. Ut puta, si inventus fuero
Sodomitica habere peccata, et alius protrahetur 964 in medium, qui duplicia scelera commiserit, justificor quidem, sed justificor
non ut justus, verum ut ex comparatione ejus, qui plura commisit, judicor justus, cum a justitia longe sim. Vae illi homini,
qui a multis peccatoribus justificatur: ut econtrario multum beatus, qui comparatione justorum justus ostenditur. Invenimus
in Scripturae laudibus positum, bonis esse meliorem: ut puta, nullus sic fecit rectum ante faciem
0757A Domini, ut ille, et ille, nullus sic pascha celebravit ut Josias. Ex quo ostenditur comparationem fieri justorum, et illum
vere esse justum, qui sic justificari mereatur. Utinam et ego collatus sapientibus sapiens reperiar, et justis judicer justus!
Nolo quippe justificari ab iniquis, quia talis justitia criminosa est. Haec anticipans locutus sum quia in his quae lecta
sunt, dicitur:
Justificasti sorores tuas in omnibus iniquitatibus tuis, quas fecisti (II Par. XXV) . Justificatae sunt enim Samaria et Sodoma ex iniquitatibus Jerusalem.
In omnibus iniquitatibus tuis, quas fecisti illas super te. Idcirco diligentius attendamus, ut possimus agnoscere, omnes nos in die judicii a pejoribus nostris justificandos, et rursum
a nobis alios justificari. Unus solus est qui justificatur ab omnibus,
0757B et ipse nullum justificat. Ut puta, Sodoma justificatur ab Jerusalem, quia ab se sceleratiora commisit: et forte Jerusalem
ab alia aliqua, quae se pejor est, civitate. Sic est quidam justificandus ab Antichristo, qui ad illum comparatur, et illius
iniquitate ac sceleribus minor reperitur. Pessimus vero daemon est, et (ut aiunt) miser, qui ab illo justificatur: forte et
pater illius ab eo non justificatur, multo illo sceleratior repertus. Dominus vero meus Jesus Christus justificatur juxta
dispensationem carnis, quam ob nostram salutem circumtulit, ab Abraham, ab Isaac, ab Jacob, et a reliquis prophetis. Quando
enim omnibus justis, et prophetis, ac beatis, quibusque in comparationem missis invenitur contrarium huic, quod dicitur de
Sodoma et
0757C Jerusalem, magis glorifico Salvatorem nostrum. Quod autem dico istiusmodi est, et Deo largiente, orantibus vobis, praebebo
de Scripturis explanationem. Fecit Sodoma peccatum: Samaria quoque peccavit, iniquitatibus obruta est Jerusalem, 965 sed
minora peccata a majoribus justificantur sub exemplo, quo Sodoma justificatur a sorore sua Jerusalem. Quomodo igitur iniquitas
justificat, sic condemnat aliquando justitia. Verum, quaeso, exspecta paulisper, donec docearis quemadmodum dicatur condemnare
justitia. Iniquitas mea justitia est comparatione majoris iniquitatis. Sic et justitia mea ex comparatione multiplicis justitiae
iniquitas reputatur. Propterea
non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII) . Fuerit licet
0757D justus Abraham, et justus Moyses, justus unusquisque illustrium virorum: sed ad comparationem Christi non sunt justi. Lux
eorum cum ejus luce composita tenebrae reperiuntur. Et quomodo lumen lucernae ad solis radios obscuratur, et velut alia quaedam
caeca materies contenebrescit: sic, licet fulgeat justorum omnium lumen ante homines, non tamen fulget ante Christum. Luceat
quippe lumen vestrum, non simpliciter dictum est, sed luceat ante homines (Matth. V) . Ante Christum non potest lumen fulgere
justorum. Ut splendor lunae, et micantia coeli sidera, priusquam sol oriatur in stationibus suis rutilant, orto vero sole,
absconduntur: sic lumen Ecclesiae, ut lumen lunae, priusquam oriatur lumen illud
0758A verum Solis justitiae resplendet, et clarum est ante homines: cum autem Christus venerit ante eum, contenebrescit. Dicitur
et alibi:
Lux in tenebris lucet (Joan. I) . Quae est ista lux, quae lucet in tenebris? Justorum lux in tenebris lucet. In quibus tenebris? ubi est nobis
certamen adversus rectores tenebrarum istarum (Eph. VI) . Haec qui diligentius longiusque discusserit, non poterit inflari,
videns lumen suum ad comparationem majoris luminis tenebras reputari. Quid est justitia mea, etiamsi Paulus Apostolus fiam?
quid castitas, etiamsi Joseph? quid fortitudo, etiamsi Judas Machabaeus exsistam? quid alia virtus sapientiae, etiamsi Salomon
appaream, ad comparationem Dei, et ad eorum qui meliores sunt? Ergo, ut dicere coeperamus, iniquitas
0758B justificat, et justitia aliorum comparatione condemnat. Idcirco:
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L) , dicitur ad Deum. Si me vult salvare Deus non affert in judicium lumen suum: si vult esse incolumem, non defert
lumen 966 Christi sui: alioquin puniet me; defert vero lumen minorum, comparans mihi inferiores quosque. Quanto amplius
majores mihi melioresque contulerit, tanto plus justus ero, si illi a me reperti fuerint minores. Similiter est illud intelligere,
quod ab Apostolo dicitur:
Alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim a stella differt in claritate: sic resurrectio
mortuorum
(I Cor. XV, 41) . Verbi gratia: fulgens et illud sidus non in conspectu lucidioris stellae, sed obscurioris micat. Quis
0758C nostrum potest ad instar fulgere lunae? Quis lucidioris siderum coruscare lumine? Secundum id quod scriptum est in Daniele:
Fulgebunt sicut stella in saecula (Dan. XII) . Et haec quidem necessario disputamus, ut procul a superbia recedamus: Sodomiticum quippe peccatum est superbi
iniquitas. Haec Sodomorum sororis tuae superbia unde nascatur, et quas habeat radices, adjungit:
In saturitate panum, et in abundantia affluebant (Gen. XIII) . Si soli litterae attendas, multa abundantia antiquitus in Sodomis fuit. Erat quippe terra eorum ut paradisus
Dei, et ut terra Aegypti. Si autem a carnali intellectu ad spiritalem conscenderis, ut videas quomodo superbia Sodomorum in
saturitate panum et in abundantia fluxerit, utilitatem capies et ad vitae officium, et ad alia quaedam
0758D majora majoribus corrigenda. Proponamus primum id, quod ante multos dies lectum est, divitem vestitum bysso et purpura,
quotidie deliciis luxuriaque laetantem, et Lazarum vulnerum tabe et vermium pedore confectum, quaerentem, solatium famis suae,
micas, quae de mensa ejus decidebant (Luc. XVI) . Opportune autem nunc in hunc locum exemplum istud incidit, ut perspicuum
fiat quae iniquitas divitis fuerit. Locuples erat, abundabat deliciis. Non enim accusavit eum Scriptura, quasi divitias in
iniquitate possederit: non eum criminatus est sermo divinus, quod meretricibus dedit: non homicidam, aut aliud quodcumque
scelerum facientem. Sed si consideres hoc, quod in praesenti
0759A scriptum est, et illud quod in Evangelio dicitur, videbis quia et illius maximum peccatum inter universa peccata superbia
fuerit: in saturitate panum et in abundantia affluens non habuit miserationis affectum ad eum, qui ante portas suas 967
confectus ulceribus jacebat: sed in tantam superbiam elatus est, despiciens paupertatem: ut non computaret neque inferorum
supplicia, neque communia humanitatis jura, quia oporteret hominem humana sapere, et in alienis calamitatibus pro simili conditione
sui quodammodo misereri. Est igitur et dives ille Sodomita. Si enim talia erant peccata Sodomae, ut in saturitate panum et
in abundantia fuerit, talis autem est et dives, qui in Evangelio describitur, nulli dubium quin dives ille Sodomita sit. Quomodo
autem
0759B Sodoma, et filiae Sodomorum superbae fuerunt, tales sunt arrogantes animae et filiae Sodomorum, quaecumque nesciunt dictum:
Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII) . Hoc erat ei et filiabus ejus. Dehinc sequitur aliud Sodomae delictum, quod debemus dicere, ne in simili crimine
reperiamur:
Et manum pauperis et egentis non suscipiebat. Considera diligenter enumerationem peccatorum Sodomae. Ego ipse si juxta vires meas manum pauperis et egentis non adjuvero,
Sodomiticum habeo peccatum. Sequitur alia accusatio:
Et superbe gloriabatur. Et jactatio gloriae Sodomiticum crimen est. Sunt autem quaedam Aegyptia peccata, quaedam Sodomitica: sunt alia Babylonica,
alia Assyria, alia Moabitica, et alia Ammantica,
0759C
Quis sapiens, et intelligit ista? aut quis intelligens, et agnoscet ea (Ose. XXIV, 10) ? Quotiescumque legimus ea, quae de Sodomorum subversione conscripta sunt, non dicamus, miserabiles Sodomitae,
quorum ulterius fructus terra non affert: miserabiles multumque plangendi, qui tam lugubria et tam dira perpessi sunt; quin
potius convertamus hunc in corda nostra sermonem, scrutemur renes et cogitationes nostras, et tunc videbimus eos quos plangimus,
in nobis intrinsecus contineri, et quia Sodomitica, et Aegyptia, et Assyria, et alia universa peccata, quae castigans Scriptura
enumerat, versentur in nobis. Polliciti supra sumus majus aliquid de Scriptura dicturos. Sodomae in saturitate panis, et in
abundantia, atque deliciis, et istius modi peccatis delinquenti
0759D lex loquitur:
Attende tibi, ne comedens et bibens repletus, et domos bonas aedificans, ovibus tuis et bobus tuis multiplicatus tibi, argento
et auro
968
multiplicatus obliviscaris Dominum Deum. Et in alio loco:
Manducavit et bibit, et saturatus est et incrassatus, recalcitravit dilectus (Deut. XXXII) . Similia his Salomon in Proverbiis ait:
Constitute ((Al.
constituite)) mihi autem necessaria et sufficientia, ut non repletus mendax fiam, et dicam: Quis me videt? aut egens furer,
et jurabo nomen Dei.
Simpliciterque dicendum, quia nihil sic in arrogantiam elevet, ut divitiae et saturitas, et cibus opum plurimarum, dignitas
quoque et potestas. Est autem etiam ad altiora transgressum videre, quia superbiam frequenter nutriam
0760A si divinum sermonem intellexero, si sapientior caeteris fuero. Scientia quippe inflat (I Cor. VIII) : non ego dico, sed
Apostolus. Et ideo vereor, ne et ipse sustollar. Dantur et charismata ad id, quod expedit. Si ad hoc dantur, quod expedit,
quis est ille cui non expedit? Et cur non expediat, audi. Inferior sufficit inflationem, et quamdam placitionem sui, dum se
putat inter caeteros eminere. Saepe igitur saturitas panum, et abundantia materia est arrogantiae. Saepe autem et de spiritualibus
donis superbiae crimen exoritur, et non est utrobique discrimen. Tantus vir Apostolus Paulus necessarium habuit colaphum angeli
Satanae ut eum colaphizaret, ne elevaretur multum (II Cor. XII) : quia orans et deprecans Deum, impetravit pro multis saepe,
quod petiit:
0760B cum autem etiam pro hoc petiisset, nec esset quod petierat consecutus, dictum est ei:
Sufficit tibi gratia mea, virtus enim in infirmitate perficitur. Oportet itaque timere eum, qui adhuc in genere humano, et in hac praesenti luce versatur, non solum ea, quae bona putantur
in saeculo, sed etiam quae vere bona sunt: quia magna non possumus sustinere. Exhibeo ad probationem praesentis sententiae
historiam David, in qua conscribitur in Uriam eum commisisse peccatum. Ante Uriam nullum delictum reperitur in David: beatus
homo erat, et sine querela in conspectu Dei. Quia vero conscius sibi vitae immaculatae locutus est quod non debuerat, dicens:
Exaudi, Domine, justitiam meam, intende deprecationi meae, auribus percipe orationem meam non in labiis
0760C
dolosis: de vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitates: probasti cor meum, et visitasti nocte, igne me
examinasti, et non est inventa in me iniquitas
(Ps. XVI) : 969 et haec dixit, quia visitatio Dei propter conscientiam, et vitae beatitudinem eidem praesentaretur, tentatus
est, et nudatus auxilio, ut videret quid humana possit infirmitas. Recedente quippe praesidio Dei, ille castissimus, ille
admirabilis in pudicitia, qui audierat:
Si mundi sunt pueri maxime a muliere (I Reg.) : et acceperat Eucharistiam quasi mundus, non potuit perseverare, sed in eo repertus est crimine, in quo sibi quasi
continens applaudebat. Si quis ergo conscius puritatis suae seipsum glorificaverit, non habens memoriam illius dicti:
Quid autem habes quod non accepisti? si
0760D
autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV) ? 970 relinquitur, et derelictus discit experimento, quia in his bonis quorum sibi conscius erat, non tam
ipse sui exstitit causa quam Deus, qui virtutum omnium fons est. Ex quibus apparet et saturitatem panum, et dona spiritalia
ei qui ea non potest sustinere, generare superbiam. Idcirco fugiamus a Sodoma et peccatis ejus: fugiamus a Samaria et criminibus,
quibus castigatur misera Jerusalem, ut in universis Deo nobis fortitudinem ministrante, humilitatem et justitiam consequamur
in Christo Jesu: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.