First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Prmted in the United States of America
A P P E N D I X L In qua plura referuntur Decreta S. Rituum Congregationis.
Ad III. Petendum est indultum ab Apostolica Sede in casu.
positis Dubiis rescribere rata est, videlicet :
atus i. Sept. 1883 et Superiori anno
sit duplex Officium de Ssmo No- mine Mariae.
190 S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S
S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S 191
426 RESPONSIO AD ANIMADVERSIONES
4o2 A Q U É N . S E U M A S S I L I E N .
L U C E O R I E N . Z Y Ï O M I R I E N . 479
L A U R E T A N A E T R E C I N E T E N . 621
L A U R E T AN A ET R E C I N E T E N . 627
738 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 39
740 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 741
742 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 743
744 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 745
746 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
678 BOIANEN.
P. Iosue di Mella rescriptum perpetuae saecularizationis cum facultate assequendi beneficia quaecumque, etiam parochialia. Verum id nequaquam suffragari P. di Mella videtur, eo quod ap. rescriptum nunquam executioni fuit commissum. Fertur enim, nam exemplar huius indulti ad acta delatum non est, illud non in forma gratiosa, ut aiunt, fuisse concessum, sed commissaria, quatenus nempe committebatur Vicario capi- tulari boianensi, ut veris existentibus narratis, indulgere! oratori, ut, habitu regulari dimisso, posset extra claustra manere quoad vixerit, et sub Ordinarii obedientia vivere, dummodo tamen orator sufficienti patrimonio esset provisus: addebatur vero nullius valoris fore rescriptum, nisi intra ter- minum 6 mensium a die commissionis computandorum a prae- fato Ordinario boianensi executio obtenta fuisset. Rescriptum autem nunquam fuisse rite executioni mandatum, datis Ii- teris ad Emum Archiepiscopum beneventanum, agnovit Epi- scopus boianensis: nec patrimonii sacri constitutionem ali- quando factam fuisse ullatenus apparet, quum iudici Metro- politano, acta hoc probantia petenti, nihil afferri potuerit. Idem quoque confirmat factum ab Emo Metropolita narratum, et in facti specie relatum, de doloso ac falso documento in appellationis Curia exhibito, ad evincendam apostolici rescri- pti executionem. Atqui notum est, impetrata aliqua gratia conditiones omnes, praesertim vero resolutivas, esse adamus- sim observandas.
Quin eidem P. di Mella prosit licentia, quam se a supe- rioribus sui Ordinis habuisse asserit extra claustra perpetuo manendi. Ad summum enim id hoc importaret, nempe ipsum frui posse beneficio facultatum specialium quae a S. Poeni- tentiaria regularibus concessae fuere, sub die 18 Aug. 1867 r ratione dispersionis religiosorum ; in quibus sub n. 16 haec habentur: « Concedit pariter regularibus solemniter professis r ut capellanias, aut unum dumtaxat beneficium ecclesiasticum etiam residentiale vel cum cura animarum, de consensu et ad nutum Ordinarii loci, ac annuentibus superioribus suis r in administrationem assequi et retinere legitime possint,,