First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Prmted in the United States of America
A P P E N D I X L In qua plura referuntur Decreta S. Rituum Congregationis.
Ad III. Petendum est indultum ab Apostolica Sede in casu.
positis Dubiis rescribere rata est, videlicet :
atus i. Sept. 1883 et Superiori anno
sit duplex Officium de Ssmo No- mine Mariae.
190 S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S
S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S 191
426 RESPONSIO AD ANIMADVERSIONES
4o2 A Q U É N . S E U M A S S I L I E N .
L U C E O R I E N . Z Y Ï O M I R I E N . 479
L A U R E T A N A E T R E C I N E T E N . 621
L A U R E T AN A ET R E C I N E T E N . 627
738 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 39
740 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 741
742 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 743
744 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 745
746 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
718 PARISIEN.
coepit, a qua se cohibuit unice quia officium habebat, mu- lierem parentibus remittendi.
Et haec omnia eveniebant primis decem a matrimonio diebus. Quibus elapsis, statim Carolus, quae cogitaverat, perfecit, mulierem in parentum domo inopinato relinquens. Scio equidem coniugale domicilium, paucos post dies, ite- rum renovatum fuisse; at quo medio, quibus modis, id fue- rit a mulieris parentibus obtentum, acta processus enarrant, dum adhibita asserunt argumenta, quae de facto vocantur. Nihilo tamen minus, altero mense nondum elapso, qui mu- lierem e propria domo expellere studuerat, ipse a maritali domo fugam arripuit, ad mulierem non amplius reversurus.
En summa factorum, ex equibus evidentissime patet 1. Carolum Normand semper in sua persuasione mansisse de matrimonii dissolubili tate : 2. ipsum non aliter ad matrimo- nium contrahendum accessisse nisi animo contrahendi ad tempus et a matrimonio resiliendi quoties ipsi opportunum visum fuisset: 3. revera ipsum taliter se gessisse cum Ca- rolina Legrand, ante et post contractum matrimonium ut illam inspiceret tamquam mulierem vel secus retinendam, vel parentibus remittendam, iuxta quod suis desideriis satis- faceret.
Dico itaque, Carolum Normand matrimonium contraxisse unice ut intra lares domesticam vitam ducere posset cum amasia, cum qua esset permansurus donec ipsa et rei dome- sticae optime curam gereret, et suis libidinosis passionibus apta esset satisfacere. Et sane quod Carolus non animorum vinculum, sed unice puram et domesticam vitam in matri- monio quaereret, ipse fassus est D n o Legorsu, qui proinde rem in ecclesiastico tribunali deposuit. Quod vero mulierem ad hoc quaesiisset, quae suis posset passionibus satisfacere, sequentia, ni fallor, evidentissime, demonstrant. Et 1. cer- tum est Carolum Normand statim post matrimonium mulie- rem monuisse, maritalem rem ita esse ab ipsa gerendam, ut prolem vitare!, idque talibus verbis, quae honestum vi- rum dedecent omnino. 2. pariter certum est, quod dum ex