Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
0897B (Vers. 12.) Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu: quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. Sed et vae eis cum recessero ab eis. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. LXX: Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum in partu, et in parturitionibus et conceptu: quia etiam si enutrierint filios suos, sine filiis erunt in hominibus: quia et vae eis est: caro mea ex eis. Ephraim, sicut vidi, in captionem praebuit filios suos: et Ephraim, ut educeret ad interfectionem filios suos. Multum in hoc loco inter se discordant interpretes. In eo enim loco, in quo nos diximus, vae eis cum recessero ab eis, Septuaginta et Theodotion transtulerunt, vae eis, caro mea ex eis: 0897C quaerensque causam cur sit tanta varietas, hanc mihi videor reperisse: Caro mea, lingua Hebraea dicitur Basari (): rursum si dicamus, recessio mea, sive, declinatio mea, dicitur Basori (). Septuaginta igitur et Theodotion pro eo, quod est recessio mea, et declinatio mea, verterunt, caro mea. Rursum ubi nos posuimus: Ephraim, ut vidi, Tyrus erat, 100 Septuaginta interpretati sunt, θήραν, id est, venationem, sive capturam: Aquila et Symmachus et Theodotion, petram durissimam, id est, silicem, quae lingua Hebraica appellatur Sur (); quod si legamus Sor, Tyrus dicitur. Putantes autem Septuaginta interpretes ob litterarum similitudinem Res et Daleth, non esse Res, sed Daleth, legerunt Sud, id est, venationem, sive capturam, unde et Bethsaida () 0897D domus dicitur venatorum. Diversitatem interpretum diximus: revertamur ad sensum. Ephraim, id est, decem tribus, quasi avis avolavit in captivitatem, et de suo recessit loco. Avem autem appellavit, ut velocem in Babylonem transitum demonstraret. Sin autem legerimus, quasi avis avolavit gloria eorum, hoc dicimus, quod Dei ab eis recesserit et avolaverit auxilium. Quodque sequitur, a partu, et ab utero, et a conceptu, dupliciter intelligi potest, ut gloria quae avolavit ab Ephraim, etiam a partu, et ab utero, et a conceptu eorum recedat, hoc est, deserat filios eorum, et posteros derelinquat. Aut certe dicimus, 0898A omnem gloriam Israel habuit in multitudine, et in eo se majorem arbitratus est Juda fratre suo, quia ipse decem tribubus, ille duabus praefuit. Unde Dominus loquitur, quod etiam si enutrierint filios, et liberorum multitudinem congregaverint, tradentur neci: et nunc eis verum incumbat vae, cum ab eis recesserit Deus. Et consequenter exponit, qualis quondam fuerit Ephraim, qui tunc desertus est: tam pulcher, inquit, erat, et sic Dei vallabatur auxilio, ut Tyrus quae mari cingitur, vel certe, ut scopulus durissimus, qui fixus in terra, omnes contemnit procellas, et de turbinibus ventisque non curat. Ipse autem, id est, Ephraim, sive Tyrus, quae erat fundata in maris pulchritudine (( Al. plenitudine)), educet ad captivitatem filios suos. Multi hoc capitulum ad 0898B Azaelis tempora referunt, qui obsedit Samariam, et longo tempore afflixit fame, ut levius arbitrarentur obsessi gladio perire, quam inedia (IV Reg. VI, VII, et VIII) . Nos autem dicamus juxta tropologiam, Ephraim, id est, haereticos, quasi avem de Ecclesia recessisse, et omnem habere gloriam in partu, et in utero, et in conceptu, si multos genuerint filios, quos Dominus comminatur, etiamsi enutriti fuerint, et 101 puniendos, non ab alio quolibet, sed ab ipso Domino, quoniam filios fornicationis generarint, et verum illis sit vae, cum Deus recesserit ab eis. Simulque replicat qualis fuerit Ephraim: quando, inquit, in Ecclesia erat, ita saeculi hujus tentationibus, quasi Tyrus maris flactibus tundebatur, et tamen nihil adversi poterat sustinere, quia habebat fundamentum 0898C Christi, super quo aedificata domus, everti non potest (Matth. VII) . Nunc autem filios suos educit ad interfectorem: hoc est, ad diabolum. Et pulchre dixit, educit, id est, de Ecclesia facit exire foras. Possumus filios Ephraim, cogitationes pessimas dicere, et contraria dogmata veritati, quae interficit Dominus spiritu oris sui, et eos tales liberos habere non patitur, et aeterno interitui derelinquit. Quod autem in Septuaginta legimus, Caro mea ex eis: Ephraim, quomodo vidi, in venationem praebuit filios suos, ita intelligimus: Si Christus caput est corporis, id est, Ecclesiae, omnes nos Christi et Ecclesiae membra sumus. Qui ergo de Ecclesia recesserit, Christi corpus lacerat: igitur et Ephraim caro fuit et membrum Domini Salvatoris. Sed in venationem 0898D praebuit filios suos, in venationem autem eorum, de quibus scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) . Et eduxit de Ecclesia liberos suos, ad occisionem, sive ad vulnerandum: ut vulnerentur ab his qui mittunt ardentes sagittas, ut percutiant pariter et exurant.