Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo LXXXIX . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXI, 19-12, ubi Jesus arborem arefecit; et de illis Lucae, cap. XXIV, 28, ubi finxit se longius ire .
1. Maledictio fici quid nos admoneat. Lectio recentissima sancti Evangelii admonuit, terruit nos, ne folia habeamus et fructum non habeamus. Hoc autem breviter exponitur: ne verba adsint, et facta desint. Magnus terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam ex te fructus nascatur in aeternum. Terror corrigat, correctio fructus proferat. Sine dubio enim Dominus Christus 0554 praevidebat arborem quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis exspectabat salutare Dei Jesum Christum. Et quoniam fideliter exspectabat, meruit cognoscere praesentem. Inde enim Apostoli, inde tota turba praecedentium jumentum Domini et dicentium, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9) . Turba erat magna fidelium Judaeorum, ante fusum pro se sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non enim frustra Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Id. XV, 24) . In aliis autem crucifixus, jam in coelo exaltatus, invenit poenitentiae fructum: nec aridos fecit, sed in agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde erant illa quatuor millia Judaeorum, qui crediderunt, posteaquam sancto Spiritu impleti discipuli, et qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur, et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam modo praenuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsae oves erant quae perierant domus Israel; sed quia venerat Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) , etiam ipsos invenit. Sed nescio ubi tanquam a lupis depraedati latebant in vepribus; et quia latebant in vepribus, ideo ad eos inveniendos non pervenit, nisi spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit. Illi occiderant; non magis ipsum, quam se. Salvi facti sunt per occisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem consilium quaesierunt, datum receperunt, poenitentiam egerunt, gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem saevientes fuderunt (Act. II) . Qui autem remanserunt mala et sterili progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud eos omnia eloquia Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum quaerit; sed ideo in eis fructum non invenit, quia se in eis non invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. Non autem habet Christum, qui Christi non tenet unitatem, qui non habet charitatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habet charitatem. Audi Apostolum Fructus autem spiritus, charitas: commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, longanimitas (Galat. V, 22) . Noli mirari sequentia, ubi coepit charitas.
2. Mons in mare missus ab Apostolis. Ideo discipulis mirantibus arboris ariditatem, commendavit fidem, et ait illis, Si habueritis fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed de Omnipotentis omnipotentia praesumpseritis: non solum hoc facietis, sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet. Et quaecumque oraveritis credentes, accipietis. Legimus miracula facta a discipulis, imo facta a Domino per discipulos: Quia sine me, inquit, 0555 nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . Potuit Dominus multa sine discipulis, nihil discipuli sine Domino. Qui potuit facere et ipsos discipulos, non utique est adjutus ab ipsis ut faceret ipsos. Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum. Quaeramus ergo ubi factum sit. Non enim verba Domini vacare potuerunt. Si attendas istas usitatas et notas arbores et istos montes, non est factum. Si attendas arborem de qua dixit, et montem ipsum Domini de quo propheta dixit, Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini (Isai. II, 2) : si haec attendas, si haec intelligas; et factum est, et per ipsos factum est. Arbor gens Judaea, sed iterum dico, reprobata, non vocata: arbor illa, quam commemoravimus, gens Judaea. Mons sicut docuit propheticum testimonium, ipse Dominus. Arida arbor, gens Judaea sine honore Christi: mare, saeculum hoc omnibus Gentibus. Vide jam Apostolos loquentes ad arborem arefaciendam, et mittentes montem in mare. Loquuntur in Actibus Apostolorum ad Judaeos contradicentes et verbo veritatis resistentes, hoc est, folia habentes, et fructum non habentes, et dicunt illis, Vobis primum oportebat annuntiare verbum Dei, sed quoniam repulistis illud: Prophetarum verba loquimini, et non agnoscitis quem praenuntiarunt Prophetae, hoc est, folia habentes: Ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46) . Hoc enim etiam per prophetam praedicatum est: Ecce posui te in lucem Gentium, ut sis salus usque in fines terrae (Isai. XLIX, 6) . Ecce aruit arbor; et Christus ad Gentes, mons translatus in mare. Quomodo enim arbor non aresceret posita in vinea, de qua dictum erat, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Id. V, 6) ?
3. Maledictionem arboris futurum aliquid praefigurasse. Hoc ut Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus non habebat? quae si suo tempore, hoc est, illorum pomorum, fructus non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc ipsum narrante legitur, Tempus pomorum illorum non erat (Marc. XI, 13) . Id enim tempus erat, quo ficus folia profert tenera, quae novimus nasci ante fructus: hoc ideo probamus, quia passionis Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc non attenderemus, Evangelistae utique dicenti, Non erat tempus ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum fuerat tantummodo commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo clementius Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos mundavit, sicut mortuos suscitavit. Tunc vero a contrario, quasi adversus regulam clementiae suae, invenit arborem virentem, praeter 0556 tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolae suo negantem, et aridam fecit: tanquam diceret homini. Non me ariditas hujus arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa hoc me facere voluisse, nisi quia tibi quod plus attenderes volui commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti poenam inflixi; sed te terrui, si quis advertis, ut esurientem Christum non contemneres, et fructu potius opimari quam foliis obumbrari diligeres?
4. Regula ad Scripturas interpretandas. Hoc unum est quod Dominus commendat se aliquid significare voluisse. Quid aliud? Esuriens accedit ad arborem, et quaerit poma. Nesciebat tempus nondum esse? Quod cultor arboris sciebat, Creator arboris nesciebat? Quaerit ergo fructum in arbore, quem nondum habebat. Quaerit, an potius quaerere se fingit? Nam si vere quaesivit, erravit. Sed absit ut erraret. Ergo finxit. Timens ne fingat, confiteris errasse. Aversaris errorem, incurris in fictionem. Aestuamus in medio. Si aestuamus, optemus pluviam, ut virescamus, ne aliquid indignum dicentes de Domino, potius arescamus. Evangelista quidem, Venit, inquit, ad arborem, et fructum in ea non invenit. Utique non invenit, non diceretur de illo, nisi qui vel videre quaesiverat, vel quaerere se finxerat, quem ibi non esse noverat. Unde non dubitamus, errantem Christum nullo modo dicamus. Quid, finxisse dicimus? Anne hoc dicimus? Quomodo hinc exibimus? Dicamus, ne quid Evangelista dixerit de Domino alio loco, non auderemus dicere nos ex nobis ipsis. Quod Evangelista scripsit, dicamus; et cum dixerimus, intelligamus. Sed ut intelligamus, prius credamus. Nisi enim credideritis, non intelligetis, ait propheta (Is. VII, 9, sec. LXX) . Post resurrectionem Dominus Christus ambulabat in via cum duobus discipulis suis, a quibus nondum agnoscebatur, quibus velut viator tertius comitabatur. Ventum est ad locum, quo illi tendebant, et ait Evangelista: Ipse autem finxit se longius ire. Illi autem tenebant eum more humanitatis dicentes quod jam vesperasceret, rogantes ut cum eis ibi maneret: susceptus hospitio, frangit panem, benedicto et fracto pane cognoscitur. Non ergo jam timeamus dicere, finxit quaerere, si finxit se longius ire. Sed alia quaestio oboritur. Hesterna die diu commendavimus in Apostolis veritatem ; quomodo invenimus in ipso Domino fictionem? Dicendum ergo, fratres, et insinuandum vobis pro mediocribus viribus nostris, quas Dominus pro vobis donat nobis, et commendandum est vobis quod in omnibus Scripturis regulariter teneatis. Omne quod dicitur sive fit, aut per suam proprietatem cognoscitur, aut significat aliquid figurate; aut certe habet utrumque, et propriam cognitionem, et figuratam significationem. Tria proposui, exempla danda sunt, et unde nisi de sanctis Scripturis? Dictum quod proprie accipiamus, quia passus est Dominus, quia resurrexit et ascendit in 0557 coelum, quia resurrecturi sumus in fine saeculi, quia cum illo in aeternum, si eum non contemnimus, regnaturi. Hoc dictum proprie accipe, noli figuras inquirere: sicut est dictum, ita et est. Sic etiam facta. Ascendit Apostolus Jerosolymam videre Petrum, fecit hoc Apostolus, factum est, ipsius proprium est (Galat. I, 18) . Narrat tibi rem gestam: gestum ipsum secundum proprietatem. Per figuram dictum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42) . Si lapidem proprie intelligamus, quem lapidem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli? Si angulum proprie accipiamus, in cujus anguli capite factus est lapis iste? Si figurate dictum admittamus, et capias figurate; lapis angularis Christus; caput anguli, caput Ecclesiae. Quare angulus Ecclesia? Quia hinc Judaeos, hinc Gentes vocavit, et quasi duos parietes de diverso venientes et in se convenientes suae pacis gratia colligavit. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes, II, 14) .
5. Factum figuratum. Audistis dictum proprium, factum proprium, dictum figuratum: exspectatis factum figuratum. Multa sunt, sed interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit lapidem Jacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno magnum somnium viderat, scalas a terra in coelum surgentes et homines ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino, intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probaret ab illius visionis et revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidem pro Christo figuravit (Gen. XXVIII, 11-18) . Noli ergo mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus autem erat Jacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Jacob, nostis, appellatus est Israel. Ideo Dominus in Evangelio quando vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur, respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum, Cum esses sub arbore fici, vidi te: tanquam diceret, Cum esses in umbra peccati; praedestinavi te. Et ille, quia meminerat se fuisse sub arbore fici, ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Ille sub arbore fici non factus est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia dixi, Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; majora horum videbis. Quae sunt ista majora? Amen dico vobis (Quia Israelita ille, in quo dolus non est; respice ad Jacob in quo dolus non est; et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno, scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid Dominus dicat Israelitae sine dolo), videbitis coelum apertum: Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Jacob sine dolo: videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes; ad quem? ad Filium hominis (Joan. I, 47-51) . Ergo ille unctus erat ad caput Filius hominis: quia caput mulieris vir, caput viri Christus (I Cor. XI, 3) . Nec tamen dixit, Ascendentes 0558 a Filio hominis et descendentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi sursum clamantem Filium hominis: Saule, Saule. Audi deorsum Filium hominis: Quid me persequeris (Act. IX, 4) ?
6. Factum vere gestum et nihilominus figuratum. Audisti dictum proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum est, ascendit Paulus Jerosolymam videre Petrum. Dictum est figuratum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: factum figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Jacob. Debetur exspectationi vestrae quod ex utroque sit, et proprie gestum est et significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex ancilla, alium ex libera; proprie gestum, non solum narratum, sed et factum: figuratum ibi exspectas? Haec sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24) . Quod ergo figurate dicitur, quodam modo fingitur. Sed quoniam debet exitum significationis, et ipsa significatio teneret fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos lapides, aut in quam viam, aut in quem agrum? Si audis fictum, intelligis significative: fictum est. Si enim vere homo seminator exiret, et semina, sicut audivimus, per haec diversa jactaret, non erat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te decipit. Quaerit intelligentem, non facit errantem. Hoc volens commendare Christus, poma quaesivit, figuratam ibi, non fallacem commendabat fictionem; ac per hoc laudabilem, non criminosam fictionem; non qua discussa ea in facultatem, sed perscrutata si invenias veritatem .
7. Idem tractatur argumentum. Video quod dicturus sit: Expone mihi hoc quod significabat, quod finxit se longius ire. Si enim significabat , fallacia est, mendacium est. Expositionibus nostris et discretissimis regulis debemus hoc dicere, quid significabat affictio quaedam longius eundi: finxit se longius ire, et tenetur, ne longius eat. Quantum igitur ad praesentiam corporalem absens putabatur Dominus Christus; absens putabatur, velut longius ibit. Tene fideliter, tene illum ad fractionem panis. Quid dicam? agnovistis? Si agnovistis, ibi Christum invenistis. Diutius de sacramento loquendum non est. Qui hoc sacramentum nosse differunt, longius ab eis Christus. Id teneant, non dimittant; invitent ad hospitium, et invitantur ad coelum.