Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12, 13.) Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem haec ((Vulg. hoc)) fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel, quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super 1033B excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen ejus. LXX: Propterea sic faciam tibi, Israel: verumtamen quia sic faciam tibi, praeparare ut invoces Deum tuum, Israel. Quia ecce firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum, faciens mane, et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus. Pro eo quod nos interpretati sumus, postquam, in Hebraico scriptum est Eceb (), et Aquila interpretatus est ὕστερον, id est, postea, et Theodotio novissime, et Septuaginta verumtamen; in Hebraico sic legi potest: Quapropter haec faciam tibi, Israel, postea, id est, multo post tempore, et in novissimis saeculis, ut rursus ab alio principio versus incipiat: Cumque hoc facturus sim tibi, praeparare in occursum Dei tui, 1033C Israel. Rursumque in eo loco ubi Septuaginta transtulerunt, praeparare ut invoces Deum tuum, et nos juxta Theodotionem posuimus, praeparare in occursum Dei tui, Symmachus et Quinta Editio transtulerunt, praeparare ut adverseris Deo tuo: quod Hebraice dicitur, Hechin Lacerath Eloica (). Pro montibus quoque qui Hebraice dicuntur Arim (), soli Septuaginta βροντὴν, id est, tonitruum verterunt. Cur autem illi spiritum, et nos dixerimus ventum, qui Hebraice vocatur Rua (), causa manifesta est, 278 quia hoc verbo et ventus et spiritus appellatur. Quodque sequitur, annuntians homini eloquium suum, cunctis ita ut nos vertimus interpretantibus, soli Septuaginta transtulerunt, annuntians in homines Christum suum: verbi similitudine et ambiguitate 1033D decepti. Si enim legamus Christum suum, quod Hebraice dicitur Messio (), scribitur per has litteras Mem, Sin, Iob, Heth, et Vau, quod LXX putaverunt. Sin autem ut in Hebraeo est, juxta Aquilam τὴν ὁμιλίαν αὐτοῦ: juxta Symmachum τὸ φώνημα αὐτοῦ: juxta Theodotionem, τὸν λόγον αὐτοῦ; juxta quintam editionem τὴν ἀδολεσχίαν αὐτοῦ, quae omnia interpretantur, quod sit eloquium ejus, his litteris scribetur, Mem, 1034A He, quod dicitur Ma (), hoc est, quod, vel quid. Deinde Sin, Iod, Heth, quod legimus Sia (), id est, eloquium. O autem, quod scribitur per solam litteram Vau, αὐτοῦ, id est, ejus, significat, simulque commixtum legitur Masio (), a superiori verbo He secundam litteram plus habens. De varietate interpretationis diximus, quae molesta erit negligentibus, studiosis grata: nunc ad sensum eorum, quae scripta sunt, transeamus. Dedi stuporem dentibus vestris, et non redistis ad me, dicit Dominus. Prohibui a vobis imbrem, et plui super civitatem unam, et super alteram non plui, et venerunt duae et tres civitates ad unam ut biberent aquas, et non sunt satiatae: et nec sic redistis ad me, dicit Dominus. Percussi vos in vento urente, et aurugine hortos vestros 1034B et vineas et oliveta atque ficeta, et non redistis ad me, dicit Dominus. Misi in vos mortem in via Aegypti, et percussi in gladio juvenes vestros, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. Subverti vos sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. Idcirco haec faciam tibi, o Israel, ut qui praeterita contempsisti, saltem ad ea quae illaturus sum, corrigaris. Cumque dixerit, haec faciam tibi, quid facturus sit tacet, ut dum ad singula poenarum genera Israel pendet incertus (quae 279 ideo terribiliora sunt, quia omnia suspicantur), agat poenitentiam: ne Deus inferat quae minatur. Postquam autem fecero tibi 1034C quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II) . Sive praeparare in occursum Dei tui, ut venientem ad te Dominum, tota aviditate suscipias. Iste est qui firmat tonitruum, sive montes confirmat, ad cujus vocem coelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur (Eccl. XVI) . Iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur; sed ventum intelligimus, sive spiritum hominis: quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus (Rom. VIII) . Vel certe spiritum, animam debemus accipere, secundum illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et 1034D deficient, et in pulverem suum revertentur (Ps. CIII, 19) . Et: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et hoc dicens exspiravit (Luc. XXIII, 46) . Cumque creaverit spiritum, annuntiat hominibus eloquium suum, sive annuntiat homini eloquium ejus, qui cogitationum secreta cognoscit, et quid latens animus tacito sermone tractet, intelligit, juxta illud quod in Jeremia secundum Hebraicum legimus: 1035A Parvum est cor hominis ((Al. omnium et hominum)) et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes (Jer. XVII, 9, 10) . Quod et in centesimo tricesimo octavo psalmo Scriptura testatur: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et est sensus: Antequam conderer, priusquam deformarer in membra, dum adhuc in semine continerer, viderunt me oculi tui. Et Jeremias audit a Domino: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5) . Et evangelista: Videns, ait, Dominus cogitationes eorum (Luc. XI, 17) . Sin autem legerimus, annuntians homini eloquium suum, juxta superius dictum accipiendum, in quo ait: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum 1035B suum servis suis prophetis (Supra, III, 7) . Qui autem annuntiat cogitationes hominis, et eloquium ejus, sive suum, ipse est qui facit auroram et 280 diluculum, et complet nubibus omnia, et graditur super excelsa terrarum; cujus nomen est Dominus Deus omnipotens. Pro quo in Septuaginta legitur: Annuntians in homines Christum suum: sub qua occasione haeretici, Spiritum sanctum creatum volunt ordine sequente: creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: ut ille creatus sit, hic annuntietur in populis. Quibus respondebimus juxta sensum eorum, et Vulgatam editionem: Qui creator est omnium, et firmat tonitruum, sive fingit montes, consequenter educit ventos de thesauris suis, et quasi universitatis conditor, Filium suum Christum 1035C hominibus repromittit. Postquam autem Christus fuerit nuntiatus, tunc nobis veritatis lumen aperitur, non ad perfectum; quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus, et per speculum et imaginem ea quae ventura sunt, contemplamur (I Cor. XIII) . Unde sequitur: faciens mane et nebulam, et ascendens super excelsa terrae. Excelsus enim in excelsis est Dominus, et non habitat in humilibus, qui excelsus est; sed creator montium ascendit in montes, in his qui municipatum habent in coelestibus, et in carne ambulantes non vivunt secundum carnem, sed secundum spiritum. Quod si juxta Symmachum et Aquilam legerimus: haec faciam tibi, Israel, postea, et cum haec fecero tibi, praepara te adversari Deo tuo, sic intelligendum est: Feci ut te corrigerem, quae 1035D praeteritus sermo descripsit, et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. Occidisti servos, quos ad te miseram: mittam novissime Filium meum: tu autem juxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Domini restitisti, praepara te ut contradicas et adverseris Deo tuo: juxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34) . Et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat; sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltem correptus non faciat quod praedictum est.