Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
1099A (Vers. 1.) Visio Abdiae. Hunc aiunt esse Hebraei, qui sub rege Samariae Achab, et impiissima Jezabel pavit centum prophetas in specubus, qui non curvaverunt genu Baal, et de septem millibus erant, quos Elias arguitur ignorasse (III Reg. 1099B XVIII) , supulcrumque ejus usque hodie cum Mausoleo Elisaei prophetae 363 et Baptistae Joannis in Sebaste venerationi habetur, quae olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes rex Judaeae Antipatri filius, in honorem Augusti Caesaris Graeco sermone vocavit Augustam. Hic igitur, quia centum prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus, fit dux Ecclesiae. Tunc in Samaria parvum gregem paverat: nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias, et φερωνύμως, sicut in Actis Apostolorum Stephanus martyrio coronatus (Act. VII) , ita et hic servus appellatus est Domini. Porro quod contra Idumaeam cernens, non onus, id est, λήμμα, et pondus Idumaeae videt secundum regulam et distinctionem, quam in Nahum scripsimus, illud in causa 1099C est, quod vel Edom, id est, Esau (Gen. XXVI) , non de extraneis gentibus computatur, filius Isaac et frater Jacob: unde et terra illius non datur in possessionem Israel, nec dimittitur bellare contra eam, et adversus fratrem armari prohibetur (Deut. II) : vel certe visio est, non Idumaeae, quod poterat, si ita scriptum esset, facere quaestionem; sed Abdiae, id est, servi Domini, quam videt gentibus, ad quas legatum misit Dominus. Et quibus dicitur: Surgite, et consurgamus adversus eam in praelium. Destructio enim Idumaeae, visio Nahum est. Sin autem quaeritur quare ponatur in titulo, Visio Abdiae; et nihil postea quod visum est demonstretur, secundum illud Isaiae: Vidi Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum 1099D (Isai. VI, 1) . Et Ezechiel: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei: statimque subjungitur: Et vidi, et ecce spiritus turbinis ((Al. auferens)) veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et splendor in circuitu ejus (Ezech. I, 1 et seqq.) ; sed post visionem Abdiae protinus inferatur: Haec dicit Dominus ad Edom. Et iterum: 1100A Ecce parvulum dedi te in gentibus, de Deuteronomio sumemus exemplum, in quo non res, sed verba cernuntur: Attende, inquit, tibi, et conserva animam tuam vehementer, ne forte obliviscaris sermonum, quos viderunt oculi tui (Deut. IV, 9) . Et Joannes 1100B in Epistola: Quod vidimus, inquit, oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae 364 palpaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1) . Et Moyses vocem Domini, quae ad eum loquebatur, vidisse se dicit (Exod. XX) . Si ergo post visionem inferuntur quae dicta sunt, et videntur mentis oculis quae auribus percipi solent, recte videns, quia prophetae antea vocabantur videntes, titulo praenotat visionem.
Haec dicit Dominus Deus ad Edom: Parvus propheta, versuum supputatione, non sensuum. Alioquin ut in tribus voluminibus Salomonis, Canticum canticorum quanto brevius est, tanto difficilius. Et Epistola ad Philemonem quem sensum haberet, expressimus. Evangelicus quoque sermo breviatus, laciniosis Legis operibus angustior est. Ita hic quoque 1100C propheta quasi servus Domini juxta Abraham, Isaac, et Jacob, et Moysen famulum Dei, et apostolum sermo Christi, ea videt, ea audit, quae prophetali digna sunt servitute. Multi putant juxta interpretationem nominis, quod servus iste sit Domini, cui dicitur in Isaia: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6, sec. LXX) , qui se exinanivit formam servi accipiens (Philip. I) . Sed si hoc ita intellexerimus, alius nobis quaerendus erit legatus, qui est missus ad gentes. Et dum tropologiam sequimur, perdimus manifestissimam prophetiam. Quaerimus ergo quis sit iste Edom, vel Idumaea, ad quam nunc per Abdiam Dominus loquitur. In libro Geneseos Esau filium Isaac appellatum fuisse Edom, quia propter rufum lenticulae 1100D cibum primogenita vendiderit, manifestissime legimus (Genes. XXV) : Edom enim interpretatur πυῤῥὸς, id est, rufus. In eodem volumine scribitur hunc eumdem vocatum esse Seir, id est, pilosum, quia hispidus erat, et non habebat lenitatem Jacob. Unus ergo atque idem tribus nominibus appellatur, Esau, 1101A Edom, Seir, posseditque eam regionem, quae nunc Gebalena dicitur, et in finibus est ἐλευθεροπόλεως, ubi ante habitaverant Horraei, qui interpretantur liberi: unde ipsa urbs postea sortita vocabulum est. Quod ergo Hebraice Edom (), et Graece dicitur ἰδουμαία, nunc viculus Palaestinae est: 365 a conditore sic imposito nomine: cujus Latina quoque et Graeca meminit historia. Iste est cui dicitur per Amos: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum: eo quod persecutus sit gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem (Amos. I, 11) . In Isaia quoque juxta Hebraicum legimus: Onus Duma ad me clamat ex Seir: custos quid de nocte, custos quid 1101B de nocte (Isa. XXI, 11) ? Et Jeremias in eamdem prophetiam pari voce consentit, dicens: Numquid non est ultra sapientia in Theman (Jer. LIX, 9) ? et reliqua usque ad finem ejus prophetiae, ubi dicitur: Et erit cor fortium Idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis. Exceptoque ordine commutato, et aliis quae videntur discrepare, magna pars Abdiae in Jeremiae volumine continetur. Isti sunt montes Seir adversum quos Ezechielis facies roboratur, et dicitur: Dabo montem Seir desolatum, et desertum. Et post paululum: Dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis. Longum est si voluero cunctas Scripturas eventilare, et proferre in medium super montes Seir, maximeque Malachiae, ubi statim in principio scriptum est: Nonne frater erat Esau Jacob, dicit 1101C Dominus: Et dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Et posui montes ejus in solitudinem, et haereditates ((Al. haereditatem)) ejus in dracones deserti. Quod si dixerit Idumaea: destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt. Haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam, et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum (Malac. IV, 2, 3, 4) . Quia ergo didicimus terram Idumaeorum adversariam esse terrae repromissionis, et Esau inimicum legimus Jacob, et populum esse cui iratus est Dominus in sempiternum, nosse debemus secundum leges tropologiae, aut contra Judaeos factum esse sermonem (qui sunt aemuli Christianis, et persequuntur fratrem suum Jacob, populum supplantatorem, qui illis primogenita 1101D praeripuit), aut certe adversus omnes haereses et contraria dogmata veritati, quae videntur quidem nobis esse vicina; sed magis adversaria sunt, et de paterna haereditate simplicem, et habitatorem domus Jacob nituntur expellere. Porro quia Idumaea et terrena interpretatur, et propter colorem rubrum cruenta quoque 366 intelligi potest: idcirco Salvator reportans ad Patrem de mundo victoriam, quando Angeli conclamabant: Aperite portas, principes, vestras, et introibit rex gloriae (Ps. XXIII, 7) . Et in Isaia stupentes interrogabant: Quis est iste qui ascendit 1102A de Edom, fulvida veste de Bosor, sic formosus in stola candida (Isa. LXIII, 1, 2, 3) ? Et ad ipsum cominus loquebantur: Quare rubrum est indumentum tuum: et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ipse loquitur in triumpho, exponens palmas crucis suae: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Sunt qui Idumaeam ad carnem referant, et adversus illius pugnam animam aestimant provocari, ut mortificantes membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, aeternam in Christo victoriam consequamur. Judaei frustra somniant contra urbem Romam, regnumque Romanum hanc fieri prophetiam; et illud quod in Isaia scriptum est, Onus Duma (), paululum litterae apice commutato pro Deleth legi posse Res, et sonare 1102B Romam (): Vau quippe littera et pro u, et pro o, eorum lingua accipitur.
Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: Surgite et consurgamus adversus eum in praelium. LXX: Auditum audivi a Domino, et manitionem in gentibus misit: Surgite et consurgamus adversus eum in praelium. Jam ut supra diximus, eumdem esse Edom quam et Idumaeam, quia in Hebraico ipse qui condidit: in Graeco urbs quae sit ab eo condita nominatur. Audivit ergo vel Abdias, vel omnes prophetae pariter audierunt (omnes enim scribunt contra Edom) quod ad gentes legatus missus sit, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, de quo et Pater loquitur per Aggaeum: Movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus (Aggaei 1102C II, 8) . Iste in Isaia, magni consilii Angelus, et Pater futuri saeculi scribitur (Isai. IX) . Quod autem pro legato, id est Sir (), Septuaginta περιοχὴν, id est, munitionem interpretati sunt, possumus dicere, quod ipse legatus noster sit, et ipse munitio: dicens ea quae prophetalis sermo contexuit: Surgite, et consurgamus adversus eum, vel eam in praelium. Legatus qui ad gentes est missus, haec loquitur: Surge qui dormis, et elevare a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) . Ac ne forsitan gravis 367 nobis (( Al. vobis)), et insolita pugna videatur, me, inquit, habetis primum in acie. Ego ero ἀρχιστρατηγὸς praeliorum, qui et Jesu filio Nave gladium tenens apparui: et Amalec in crucis meae vexillo, Moyse pugnante, superavi (Exod. XVII) . Jeremias in visione 1102D contra Idumaeam non multum ab his discrepat: Auditu, inquit, audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium (Jer. XLIX, 14) . Sequitur: