Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem, et erit super quem stillatur populus iste. Congregatione ((Al. Congregans)) congregabo Jacob, totum te: in unum conducam reliquias Israel pariter .
Et in hoc capite multum Septuaginta interpretes ab Hebraico discrepant. Unde primum juxta id quod nobis ab Hebraeis est traditum exponamus, et postea, si Dominus voluerit, de eorum translatione 1174B tractabimus. O popule Judaice, ad quos repromissiones, quorum testamenta et lex, et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX) , cui, imminentibus Babyloniis, vel Romanis, dixi: Surgite et ite in captivitatem, quoniam non est vobis in terra ista requies, quae propter immunditiam suam corrumpetur populatione novissima, non me putetis volentem loqui, et praedicare gaudentem, quod venturum video: optarem et ipse anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3) . Utinam de meo sensu loquerer, et sanctum Spiritum non haberem; et inter pseudoprophetas potius computatus, solus perirem, et non essent 460 vera quae dico: et tanta multitudo crederet in Filium Dei, et non traderetur aeternae captivitati. Verum quia propheta 1174C sum, et Dei spiritu loquor, et a divinitate (( Al. veritate)) missus, praedico veritatem: propterea stillabo tibi sermonem meum in meracum vinum quod te inebriet, et corruere faciat. Me autem stillante, et futurae captivitatis malum canente, populus iste meas suscipiet pluvias, hoc est, vult, non vult, sustinere habet quae dico. Et ne arbitremini, malorum me esse tantum (( Al. tantorum)) vatem, nunc quidem veniet praedicta captivitas; sed ecce in (( Al. ut agnoscatur quia in, etc.)) me sermo loquitur, qui ad omnes prophetas fit. Quo reticente propheta, non loquitur, et nunc dicit: Veniam, et humanum corpus assumam, nascar de Virgine. Sive ita: Quia in carnis humilitate veni, et non credistis mihi, veniam in consummatione mundi in majestate mea cum 1174D Angelis caeterisque virtutibus, et tunc te totum congregabo, Jacob: tunc in unum conducam reliquias Israel, et cum gentium populo in ovili meo pariter copulabo: tunc te muro firmissimo sepiam, et tanta erit credentium multitudo, et inter caulas positi gregis tumultuatio, ut vincatur numerus pecorum largitate. Ac ne forsitan putes, quia dixi: Ponam illum quasi gregem in ovili, et quasi pecus in medio 1175A caularum, de ovibus me loqui, intellige quod oves istae homines sint. Sequitur enim: Tumultuabuntur a multitudine hominum. Tumultus, vox plurimorum est, et nimiae multitudinis clamor pariter emissus: ne aestimemus unius vocem esse: sed omnium communem, laudantium bonum pastorem, qui ardua quaeque complanaverit, et suo aequaverit pede, dux itineris eorum ipse sit paradisi janua, et dicat: Ego sum porta: quo iter dividente et praecedente, et viae porta, transibit per eum credulum pecus. Pastor autem iste rex est et Dominus. Unde sequitur. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. Quod si voluerimus haec omnia de primo adventu ejus accipere, et totum Jacob et reliquias Israel 461 ad Apostolos, et eam referre multitudinem, 1175B quae in Actibus apostolorum salvata est ex Judaeis, non abhorrebit a veritate expositio tractatoris. Hos enim vere congregavit Dominus in ovile suum, et posuit in medio caularum, et fecit iter ante eos, et induxit eos in Ecclesiam, et fuit rex eorum coram eis, et est Dominus in capite eorum in perpetuum.
LXX: Spiritus statuit mendacium. Stillavit tibi in vinum et ebrietatem, et erit de stilla populi hujus, congregandus congregabitur Jacob. Non, ut plerique aestimant, spiritus stetit mendax; sed spiritus statuit mendacium, legendum est, quod Graece dicitur πνεῦμα ἔστησε ψευδὲς, hoc est, τὸ ψεῦδος. Quomodo enim in vulneribus putridis, ne cancer serpat et emortuum corpus vivas carnes depascatur, medici statuunt 1175C (( Al. secant)) vulnus et urunt cauterio, vel pulvere καυστικῷ: ita spiritus Dei finem posuit mendacio, ne ultra populus Dei pseudoprophetarum vocibus subvertatur. Quod autem spiritus tam in novo quam in veteri Testamento, ubicumque sine additamento ponitur, in bonam partem intelligatur, et saepe diximus, et nunc ex parte ponemus, ne cui dubium sit. Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22) . Et: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus (Ibid. VI, 25) . Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13) . Et in veteri Testamento: Dans flatum populo, qui est in ea, et spiritum his, qui calcant eam (Isai. XLII) : haud dubium ex praecedentibus quin terram significet. Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subjiciunt 1175D ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur, ut ibi: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine (Matth. XII, 43) . Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum (Luc. IX, 43) . Et: Spiritus malus invasit Saul (I Reg. XVI, 14) , et caetera his similia. Spiritus ergo Dei, qui finem mendacio posuit in pseudoprophetis, ipse tibi stillabit 1176A in vinum et ebrietatem. Vinum quod laetificat cor hominis (Ps. CIII) ; et ebrietatem qua inebriatus est Noe, et de qua dicitur: Comedite, amici mei, et inebriamini (Cant. V, 1) . 462 Haec autem omnis laetitia et ebrietas ad comparationem sapientiae Dei, quae ut fluvius coelestem irrigat Jerusalem, stilla est, et gutta permodica. Nec dubitabunt sapientiae Dei stillam in hominibus dicere, qui lapidem abscissum de monte sine manibus legerint (Dan. II) , et fatuum Dei sapientius hominibus, et Apostolos quoque ipsos ex parte cognovisse, et ex parte prophetasse (I Cor. XIII, 9) . De hac igitur sapientia, id est, de stilla Judaici populi (non enim venit nisi ad oves perditas domus Israel) congregatus est Jacob: omnis qui supplantat Esau, et eripit primitiva ejus ac benedictionem, 1176B et antequam nascatur adhuc in utero positus, plantam pilosi fratris invadit.
LXX: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias de Israel. Cum inquit crediderit gentium populus, et omnis orbis ad meam fuerit fidem adductus, et intraverit gentium plenitudo, tunc etiam reliquiae Israel salvabuntur, non illae reliquiae, de quibus est scriptum in Regnorum libro: Dereliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua Baal (III Reg. XIX, 18) . Et de quibus Paulus: Ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 15) ; de quibus supra hic propheta testatur: Et erit de stilla populi hujus, congregandus congregabitur Jacob. Sed illae reliquiae, quae postquam omnes suscepti (( Al. susceptae)) fuerint, in 1176C fine suscipientur a Deo. Et de quibus nunc dicitur: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias Israel, ut juxta id quod scriptum est: Concludens Deus omnes sub peccato, omnibus misereatur (Rom. XI, 32) .
LXX: Ponam aversionem eorum sicut oves in tribulatione. Reliquias de Israel quas postquam omnes suscepero, suscepturus sum: nunc interim quia aversi sunt a me, ponam in tribulatione, et coangustabo, et faciam sedere, sine sacerdote, sine altari, et sine propheta: ut quem per beneficia non senserunt, intelligant per supplicia.
LXX: Quasi gregem in medio cubilis eorum: subauditur, ponam. Non solum, inquit, aversio eorum, qua a me aversi sunt, ponetur quasi grex in tribulatione; sed postquam tribulati fuerint, 463 et 1176D angustiae tempus expleverint, ponentur in requie, hoc est, in cubili suo. Et tunc (( Al. nunc)) de hominibus commigrabunt et transcendent humanae conditionis statum, et implebunt quod sequitur: Exsilient ex hominibus. Non solum autem illi exsilient et abibunt; sed omnes ad quos fit Dei sermo, et qui humana vitia relinquentes, conversationem divinitatis imitantur, et audiunt: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi 1177A omnes, exsilient ex hominibus, et quasi ferentur (( Al. feruntur)) ad coelum.
LXX: Ascende per divisionem. Praesens locus quasi proprium habet exordium et apostrophen eloquii prophetalis, ad eum qui salvari cupit, cui imperatur ut ascendat per divisionem. Quod quidem manifestius fiet, si de Genesi sumpserimus exemplum, ubi nascuntur gemini de Thamar, cum qua Judas patriarcha concubuit: Factum est, inquit, cum pareret, et haberet geminos in utero: in ipso partu unus protulit manus, et tulit obstetrix et ligavit in manu ejus coccinum, dicens: Hic egredietur prior. Cum autem contraxisset manum, statim egressus est frater ejus, et illa ait: Quare divisa est propter te maceria? et vocavit nomen ejus Phares, quod interpretatur divisio. Et 1177B post haec egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum, et vocavit nomen ejus Zara, qui in lingua nostra dicitur semen, vel oriens (Gen. XXXVIII, 27, seqq.) . Ostendit ergo senior populus, in quo erat ortus et semen antequam de gentibus Ecclesia nasceretur, manum suam in operibus, et postea contraxit eam audiens per Isaiam: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 15) . Cumque ille contraxisset (( Al. contraxit)) manum, et a justitiae cessaret operibus, frater ejus egressus est gentium populus. Et propter ipsum divisa est sepes, et destruxit Dominus atque Salvator, ut ille posset incedere, parietem, qui erat in medio, et maceriam duos populos separantem: et fecit unum gregem, et duos creavit in semetipso in uno novo homine faciens 1177C pacem. Unde et obstetrix prophetice loquens dicit ad Phares populum juniorem: Ut quid divisa est propter te maceria? Si intellexistis exemplum de Genesi, ascende qui salvari cupis, nequaquam per veterem populum qui manum contractam habet, sed per novum, in quo via Christus est, in quo porta Jesus, per quem ad Patrem incedimus, ipse enim solvit 464 medium parietem et maceriam, id est, obscuritatem veterum prophetarum, et omnia antiquae Legis aperuit sacramenta, et dissipata incedendi difficultate, viam oculis omnium revelavit: ut qui vult pergere, nullo irretiatur (( Al. impediatur)) obice, nec obscuritatis caligine terreatur.
LXX: Ante faciem eorum diviserunt et transierunt portam, et egressi sunt per eam. Exivit rex eorum ante 1177D faciem eorum: Dominus autem princeps eorum ((Al. erit)). Propterea dixi tibi: Ascende per divisionem, qui surrexisti cum Christo, et ea quaeris quae sursum sunt: quia Angeli, sive Pater et Filius, et Spiritus sanctus diviserunt quod videbatur obstare, et fecerunt viam volentibus ingredi, et quia aperto itinere invaserunt iter, non solum ingressi sunt portam, sed et transierunt per eam. Ingressi sunt autem, quia et rex eorum eamdem ingressus est portam, et aperuit eis iter, ut absque ulla difficultate graderentur. Ipse enim Dominus, et rex et pastor, et via est et porta, dicitque: Ego sum porta: per me qui fuerit ingressus, 1178A salvabitur: ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9) . De qua porta et alibi prophetatur: Haec est porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps. CXXVII, 20) . Quicumque autem ingressus fuerit, non debet in eo statu in quo intraverat, permanere; sed egrediatur ad pascua, ut in intrando exordium sit, in exeundo et in pascua reperiendo, virtutum perfectio. Qui ingreditur, adhuc in saeculo est, et ex creaturis intelligit (( Al. intelliget)) Creatorem. Qui autem egreditur, transcendit universam creaturam, et omnibus quae videri possunt pro nihilo computatis, inveniet pascua super coelos, et sermone Dei vescetur, et dicet: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Ps. XXI, 1) . Hoc ideo, ut intelligeremus Evangelicum testimonium: Ingredietur et egredietur, et 1178B pascua inveniet; et quod nunc dicitur per Prophetam: Et transierunt portam, et egressi sunt per eam: qui tamen transitus et egressio absque Christo rege nostro tribui non potest, qui rex et Dominus est. Statim quippe connectitur: Dominus autem princeps erit.