Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. IV.—Vers. 1 seq.) Et erit in novissimo dierum ((Vulg. addit erit)) mons domus Domini, praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles, et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem, et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones, non sumet gens adversum gentem gladium: et non discent ultra belligerare, et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit 1185B qui exterreat; quia os Domini exercituum locutum est; quia omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In illa die, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram, colligam, et quam afflixeram: et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat in gentem robustam, et regnavit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum. LXX: Et erit in novissimis dierum manifestus mons Domini praeparatus super verticem 474 montium: et elevabitur super colles, et festinabunt ad eum populi, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et ostendet nobis viam suam, et ambulabimus in semitis ejus, quia de 1185C Sion exiet lex, et verbum Domini de Jerusalem, et judicabit inter populos multos, et arguet gentes fortes usque in longinquum, et concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces: et ultra non tollet gens contra gentem gladium, et nequaquam discent belligerare, et requiescet unusquisque sub vite sua, et unusquisque sub ficu sua, et non erit qui exterreat, quia os Domini omnipotentis locutum est haec, quia omnes populi ibunt unusquisque viam suam. Nos autem ibimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In illa die, dicit Dominus, congregabo eam quae contrita est, et quae ejecta fuerat, suscipiam, et quos repuleram: et ponam contritam in reliquias, et repulsam in gentem fortem, et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quia 1186A principes Judaeorum abominati sunt judicium, et omnia recta perverterant, et aedificaverant Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate: et non solum haec fecerant, verum in muneribus quoque judicaverant, et sacerdotes Jerusalem in mercede responderant, et prophetae ejus in pecunia divinaverant, et propter eos, Sion quasi ager aratus erat, et Jerusalem in tumulos lapidum corruerat, et mons templi Dei, desolatus in excelsa silvarum, idcirco nunc, derelicta domo eorum atque deserta, quando Filius Dei egrediens de templo ait: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31) : Et: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 15) . Angeli quoque, Josepho referente, dixerunt: Transeamus ex sedibus, pro monte Sion mons Domini inelevatus est, de quo ad 1186B principem Tyri dicitur. Et vulneratus es in monte Domini (Ezech. XXVIII) . Iste autem mons Domini in novissimo dierum ostensus est, quando appropinquavit regnum coelorum. Siquidem in consummatione saeculorum in reprobationem peccatorum, per hostiam suam Salvator noster apparuit, et undecima hora ad conducendos operarios venit. Et completa illius passione, Joannes loquitur: Novissima hora est (I Joan. III, 18) : in sex millibus enim annis, 475 si quingenti anni per horas diei singulas dividantur, novissima hora consequenter dicetur tempus fidei gentium. Et manifestus, inquit, erit mons Domini praeparatus super vertices montium. Manifestus erit, qui ante fuerat occultus, et praeparatus non solum in montibus, sed super vertices 1186C montium, Moysen et Prophetas, qui de eo vaticinati sunt. Licet enim omnia sancta conscripserint; tamen ad comparationem prophetiae, in qua Salvatoris adventum prophetaverunt, humilia sunt caetera, et nequaquam usque ad verticem montium pertingentia. Et exaltabitur, inquit, super colles (Philipp. II, 8, 9) . Homo quidem apparuit, et formam servi accepit: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis; sed exaltavit eum Pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, et ad conversationem illius universa vita hominum comparata, campi dicuntur et valles. Ad hunc ergo montem qui praeparatus est super vertices montium, et exaltatus super colles, festinabunt, sive, ut in Hebraeo habetur, fluent omnes populi, id est, in morem fluviorum turbae 1187A innumerabiles congregabuntur. Festinabunt autem populi (Act. II) , quando in eum pariter crediderint Parthi et Medi, et Elamitae, et habitantes Mesopotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est juxta Cyrenem, et advenae Romani, Judaei et proselyti, Cretes et Arabes. Nonne vobis festinasse videntur ad montem, quibus dictum est: Sequimini me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19, 20) , et protinus secuti sunt Salvatorem? Rursumque de Jacobo et Joanne Scriptura refert, quod relicta navi et patre et fluctibus saeculi, festinaverint ad montem. Et Matthaeus publicanus audiens: Sequere me (Matth. IX) , statim cucurrerit. Sed et illud in Evangelio, quando secutae sunt eum turbae multae 1187B de Galilaea, et Decapoli et Jerosolymis, et Judaea et trans Jordanem, 476 et curavit eas, festinantes populos probat. Populis autem festinantibus, gentes quoque plurimae ibunt ad montem: totus scilicet orbis in eum credens, et dicent ad vexillum se patibuli mutuo provocantes: Venite, ascendamus in montem Domini. Ascensione opus est, ut quis ad Christum valeat pervenire, et ad domum Dei Jacob, Ecclesiam, quae est domus Dei, columna et firmamentum veritatis. Porro quod Jacob Salvatorem significet, et supra diximus: Jacob puer meus, suscipiam eum (Isai. II, 3) . Sed et hoc dicent ad eos quibus locuti fuerant: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob; et addent: Ut ostendant nobis viam suam, quam vel in Angelis intellige 1187C Ecclesiis praesidentibus, vel in Scripturis sanctis, quae viam Domini praeostendunt, et eum qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV) . Et ambulemus in semitis ejus, in Apostolis scilicet, per quos in Christum credidimus. De Sion enim lex egressa est spiritualis, et ad gentes Dei sermo transivit de Jerusalem, qui judicabit inter populos multos (Joan. V, 22) : Pater enim omne judicium dedit Filio. Et corripiet gentes multas usque in longinquum (Ps. XCIII, 11) : Dominus enim apprehendit sapientes in astutia eorum, et cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Dijudicat autem inter populos qui salute digni sint, et qui indigni, et in ejus adventu omne bellandi studium conferetur ad pacem (Isai. II, 4) . In aratra gladii mutabuntur, hastae cudentur in falces, 1187D gens bellare desinet contra gentem. Nemo pugnare discet, pugnandi necessitate deposita. Tantaque erit requies, ut non solum in urbibus, sed in viculis quoque et agris sit unusquisque securus: et hoc fiet, quia os Domini locutum est. Ac primum quidem juxta litteram, antequam nasceretur nobis puer, cujus principatus in humero ejus, totus orbis plenus erat sanguine, populi contra populos, reges contra reges, gentes dimicabant adversum gentes. Denique etiam ipsa 1188A Romana 477 Respublica bellis lacerabatur civilibus, Cinna et Octavio et Carbone pugnantibus: Sylla et Mario, Antonio et Catilina, Caesare et Cneo Pompeio, Augusto et Bruto, et eodem Augusto et Antonio: in quorum praeliis universa sanguinem regna fuderunt. Postquam autem ad imperium Christi, singulare imperium Roma sortita est; Apostolorum itineri pervius factus est orbis, et apertae sunt eis portae urbium, et ad praedicationem unius Dei singulare imperium constitutum est. Potest quoque hoc quod dicitur: Concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces (Joel. III, 10) , et tropologice accipi: ut dicamus ad fidem Christi, iram et effrenata convicia esse deposita, ut mittat unusquisque manum super aratrum, et non respiciat post tergum, et contumeliarum 1188B jacula hastasque confringens, fructus metere cupiat spirituales, ut laborantibus aliis, nos intremus in labores eorum, et dicatur de nobis: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Ps. CXXV, 8) . Nunc nemo pugnat adversus alium, quia legimus: Beati pacifici (Matt. V, 9) . Nemo discit contendere in subversionem audientium, sed ponit silentium ori suo, et tacet; quia tempus malum est (Ps. CIII) . Et requiescet unusquisque sub vite sua, ut premat vinum, quod exhilara: cor hominis, sub vite illa, cujus agricola Pater est (Joan. XV) , et sub ficu sua dulcia Spiritus sancti poma decerpens charitatem, gaudium, pacem, et reliqua. Haec autem omnia accident, secundum utramque expositionem, quia Domini verba sunt vera, et ejus dixisse, fecisse 1188C est. Omnes populi ibunt, unusquisque in via sua: nos vero ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in saeculum et ultra. Cunctis, inquiunt, nationibus euntibus juxta errorem suum, nos ad montem Domini festinavimus, et diximus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Isai. II, 3) , et ambulabimus in nomine Christi Domini nostri, quia ipse est mons qui Deus est. In die illa in qua lucebit sol justitiae, congregabitur illa quae fuerat ante contrita, et quae expulsa erat, suscipietur, et ad hoc congregabitur contrita, ut ponatur in reliquias, et derelicta in gentem fortem. Nisi enim Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et quasi Gomorrha similes fuissemus (Rom. IX, 29) . Sed juxta 478 Hebraicum pulchre: Congregabo, inquit, 1188D claudicantem, et ((Al. id est)) eam quae male ambulaverat et ad quam Elias dixerat: Usquequo claudicatis (III Reg. XVIII) ? cujus pes scandalizatus fuerat abscissus (Marc. IX) . Quam ejeceram, et cui dederam libellum repudii, colligam: et quam afflixeram captivitatibus variis, vel tradideram diabolo et angelis ejus. Ac ne statim nobis diligens lector opponat, quomodo congregatam asseris claudicantem, et collectam eam quae fuerat ejecta, cum Judaei in infidelitate 1189A permaneant? Audiat de prima Christi dici Ecclesia quae credidit ex Judaeis, de qua fuerunt et Apostoli, super qua in Actibus Apostolorum Lucas describit: quod in una die crediderint tria millia, etiam alibi quinque millia (Act. II) , et de quibus Jacobus loquitur ad Paulum: Vides, frater Paule, quanta millia sint de Judaeis credentium, et omnes hi aemulatores Legis sunt (Ibid., XXI, 20) . Sed et significantiam considera prophetalem: Non dixit, ponam claudicantem totam salvam; sed ponam claudicantem in reliquias, ut reliquiae et electio salvae fiant, et eam quae laboraverat, in gentem robustam, in nomen videlicet Christianum, quod non gladius, non ignes, non tormenta superabunt. Vide fidem et passionem Martyrum, et de robusta gente non ambiges. Et reguabit 1189B Dominus super eos, id est, super gentes multas, et super reliquias claudicantes in monte Sion, in Ecclesia, in specula, in contemplatione virtutum, a praesenti saeculo, et usque in futurum. Si quis autem voluerit hoc quod dicitur: Congregabo eam quae contrita fuit, et ejectam suscipiam, et caetera, de anima humana intelligere quod ante adventum Christi variis passionibus vitiisque servierit, et quasi erronea et morbida ovis luporum fuerit laniata morsibus, non errabit: dum tamen noverit eam, quae contrita fuerat et afflicta, sub Domini postea regno futuram, et victuram in Sion, et ad pristinum montem boni pastoris humeris reportandam (Luc. XV) . Sciendum quoque, et hoc capitulum quod nunc exposuimus, 1190A et huic simile de Isaia, Judaeos et eorum erroris haeredes ad mille annorum referre imperium Christi atque sanctorum. Et illud quod dicitur: Omnes populi ambutabunt, unusquisque in nomine Domini Dei sui, ita interpretari, unamquamque gentem cum idolo suo torqueri, et mitti in ignem aeterni supplicii. 479 Sed ex consequentibus arguuntur, non de fine saeculorum hoc dici, sed de primo adventu Christi, in quo colliguntur reliquiae claudicantis, et gentes ante salvantur. Igitur Isaias hujuscemodi posuit testimonium: Sermo qui factus est ad Isaiam filium Amos de Juda et Jerusalem: quia erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei super summitatem montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum omnes gentes, et ibunt nationes multae, et dicent: 1190B Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis 480 viam nostram, et ambulabimus in ea: de Sion enim exiet lex, et verbum Domini de Jerusalem: et judicabit inter gentes multas, et arguet populum plurimum, et concident gladios suos in aratra, et zibynas suas in falces, et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare (Isai. II) : Significanter hic (( Al. his)) dicitur quod sermo Dei egrediens de Jerusalem, judicet inter gentes multas, et arguat proprie populum Judaeorum. Nos enim quasi peccatores juxta operum nostrorum mensuram judicabit: illos vero ut impios et negatores non judicabit, sed arguet condemnatos.