Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8 seq.) Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam ((Vulg. in eam)); nunc erit in conculcatione, ut lutum platearum: dies ut aedificentur maceriae tuae. In die illa longe fiet lex: in die illa usque ((Vulg. et usque)) ad te veniet de Assur, et usque ad civitates 1223A munitas, et a civitatibus munitis, usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. 522 Et erit terra in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. LXX: Ne insultes mihi, inimica mea: quia cecidi, et resurgam: quia si ambulavero in tenebris, Dominus illuminabit me. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et videbit me inimica mea, et operiet eam confusio, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, nunc erit in conculcationem, sicut lutum in viis , dies liturae lateris deletio tua, et repellet legitima tua dies illa, et urbes tuae venient in conclusionem et in divisionem Assyriorum, et civitates tuae munitae in divisionem a Tyro 1223B usque ad flumen, et a mari usque ad mare, et de monte usque ad montem; et erit terra in dissipationem cum habitatoribus suis propter fructus adinventionum eorum. Videtur mihi juxta litteram, Jerusalem contra Babylonicam et caeteras gentes loqui, quae sibi insultaverant: Ne laetemini in ruina mea: quia Domino miserante, consurgam: postquam sedero in captivitate, educet me ille de tenebris, et erit lux mea. Iram Domini sustinebo: quia me scio meruisse quod passa sum, donec ulciscar de gentibus, et fiat judicium meum. Novi quippe quod me sit educturus in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea Babylon, et caeterae gentes in circuitu, et operietur confusione, quae nunc dicit insultans: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, et non longo 1223C post tempore, sed nunc et in praesentiarum conculcatam, quasi lutum platearum. Hactenus Jerusalem, sive propheta ex persona populi sit locutus: Nunc Deus ad Jerusalem respondens inducitur: O Jerusalem, venerunt dies, ut aedificentur maceriae tuae, quae erant a Babylonio vastante destructae. In die illa longe fiet lex, sive praeceptum et jussio, ut Symmachus et Theodotio interpretati sunt, dicentes, ἐπιταγὴν καὶ πρόσταγμα; et est sensus: Nequaquam Babyloniorum imperio subjacebis, in die illa qua aedificabuntur maceriae tuae, venient ad te de Assur, et de civitatibus munitis: a civitatibus, inquam, munitis usque ad Jordanem, per quem et ante transivit 523 populus, et a mari Rubro, et cunctis gentibus usque ad mare Mortuum, quod vicinum est terrae tuae, et ad montem 1223D Sion, de montibus Persarum atque Medorum, in quos translati prius fuerant; et erit terra reliqua Chaldaeorum, et eorum qui te vastaverant in desolationem, propter habitatores suos, et propter mala opera eorum. Hoc sibi Judaei usque hodie pollicentur, et in eo loco, in quo nos exposuimus: In die illa longe fiet lex, sicut nobis visum est, et sicut prudentiores eorum disserunt, aliqui frivole mentiuntur, et aiunt: In die illa, qua a Christo aedificatae fuerint maceriae Jerusalem, Scripturas sanctas Legis et 1224A Prophetarum, quae nunc tenentur a nobis, tolli de manibus nostris, et tradi populo Judaeorum. Nam quod dicitur juxta Septuaginta, dies liturae lateris, deletio tua, non ad Jerusalem, ut juxta Hebraicum exposuimus; sed adhuc ad Babylonem dici intelligamus, quod et ipsa delenda sit, et in morem lateris conculcanda. Et repellet legitima dies illa, non legitima Dei, sed ea legitima quae adversum legem Dei, o Babylon, jusseras observari. Et civitates tuae venient in conclusionem, sive in divisionem, Assyriis te impugnantibus (siquidem Babylon Chaldaeorum fuit civitas, non Assyriorum). Et urbes tuae munitae erunt in divisionem hostilis exercitus, a Tyro usque ad flumen Tigrim, quo circuiris, et a mari Magno usque ad mare Rubrum, quod ex latere pergentibus 1224B Indiam, tangit regiones tuas. Et de monte usque ad montem: de montibus scilicet Judaeae usque ad montes Mediae atque Persarum, tota Mesopotamia et universa regio, quae nunc a te tenetur in medio, adversariorum imperio subjugabitur. Et erit terra in desolationem propter pessimos fructus studiorum vestrorum. Ubi Septuaginta interpretati sunt, de Tyro, sciamus, in Hebraico scriptum esse, Masor, (): quod verbum, si in praepositionem Ma, et nomen Sor, dividatur, de Tyro intelligitur; sin autem unus sermo sit, munitionem sonat. Denique omnes περιοχὴν, καὶ περίφραγμα, καὶ πολιορκίαν, non de Tyro, ut LXX, sed munitionem et ambitum muratae urbis transtulerunt. Hoc juxta Hebraicum, et vota carnei 524 Israel et populi concisionis, quasi ex superfluo 1224C otiosus sermo praeluserit. Nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem, et ipso Spiritu sancto exponente, quo scripta sunt, in locis vel difficillimis desudemus. Videtur mihi omnis anima Jerusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini, et visio pacis, et notitia Scripturarum; et postea superata a peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisque tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem hujus mundi, et adversus contrariam fortitudinem, quae huic mundo praesidet: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam: Dominus enim allevat elisos (Ps. CXLIV) , et loquitur per prophetam. Numquid qui cadit, non resurget (Jer. VIII, 4) ? Et: Nolo mortem peccatoris: tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11) . Si autem ideo me despicis (( Al. 1224D desperas)), quia tormenta sustineo, disce per Ezechielem poenas primum sanctioribus irrogari, et dici a Domino: A sanctis meis incipite (Ibid., IX, 6) . Quia si ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est. Licet enim rectores tenebrarum istarum me deceperint, et sedeam in tenebris et umbra mortis, et pedes mei impegerint in montes tenebrosos, tamen sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est, et lux lucet in tenebris (Isai, IX, 2) . Et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo (Ps. XXVI, 1) ; 1225A et loquar ad eum, et dicam: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Ps. CXVIII, 105) . Ipse quippe mihi praecepit in tenebris hujus saeculi constituto: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35) . Sequitur: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei: donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem; et videbo justitiam ejus. Omnis correptio ad praesens, non videtur esse gaudii, sed moeroris, et postea fructum pacificum justitiae reddet his, qui per eam fuerint eruditi. Sentiens igitur anima se peccasse, et habere vulnera peccatorum, et in mortuis carnibus vivere, et indigere cauterio, constanter dicit ad medicum: Ure carnes meas, reseca vulnera, humores omnes et ῥεῦμα noxium dura hellebori 1225B potione constringe. Mei vitii fuit, ut vulnerarer: mei doloris sit, ut tot tormenta sustineam, ut postea 525 sanitatem recipiam. Verusque medicus jam sospiti atque securae ostendit causam medicaminis, et recte se docet fecisse quod fecit. Denique post cruciatus atque supplicia, educta de tenebris exterioribus anima, et reddito novissimo quadrante, dicit: Videbo justitiam ejus, et loquar: Justificata sunt judicia tua, Deus. Si autem Christus factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I) : qui justitiam post iram Dei videre se dicit, Christi sibi repromittit aspectum. Et haec dumtaxat de poenitentibus. Caeterum multo melius est non habere vulnera, et medico non egere. Curatio, non beatitudo sanatorum est, sed solatium 1225C post dolorem. Igitur qui curatus est, caveat, ne iterum peccet, et rursum ei aliquid deterius fiat. Legimus in Levitico (Levit. XIII) , si tamen oculis apertis legimus, et velamen quod in Lege positum est, interioris oculi non excludit intuitum, in vibice et cicatrice combusturae lepram solere generari, et mutare colorem pili, et ad priorem deformationem cicatricis novellam accedere foeditatem. Hoc propterea, ne quis securus de poenitentia, eo quod post peccatum possit dicere: Iram Dei sustinebo, quoniam peccavi ei, donec justificet causam meam, peccet et cauterio indigeat, et sanatus iterum vulneretur. Cum autem eduxerit nos Dominus in lucem, et viderimus justitiam ejus, tunc videbit inimica nostra Babylon, et operietur confusione, quae prius loquebatur 1225D ad nos: Ubi est Deus tuus; aestimans Jerusalem post vulnera non posse sanari. Et respicient eam oculi nostri, et erit in conculcationem, ut lutum platearum. Et quia omnis poenarum finis bonorum exordium est, et dolor proficit ad sanitatem, de luto illius lateres fient, et erit formatio laterum litura ejus. Et in die illa veteres abjiciet errores, civitatesque illius, quae male munitae fuerant, venient in conclusionem, sive in divisionem, et dividentur ab Assyriis; de Tyro quoque, quae interpretatur συνοχὴ, id est, angustia, consurgent aliae fortitudines, 1226A et erit seditio usque ad eos qui saeculi hujus rheumate delectantur, et libidines generant in hominibus. Et de mari usque 526 ad mare, et de monte usque ad montem invicem bella consurgent, ut amaritudo pugnet contra amaritudinem, et erigens se humilianda sublimitas, contra aliam dimicet altitudinem, et tunc vere compleatur: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi sui (Gen. XI, 7) , prodest quippe fortitudines pessimas (( Al. fortitudinibus pessimis)) inter se non habere concordiam. Et, cum Satanas adversus Satanam divisus fuerit, tunc demum omne regnum illius destruetur (Matth. XII) . Et quod frequenter in magnis exercitibus evenire solet, ut interfecto tyranno, satellites ejus regnum inter se dividant, 1226B contra seque consurgant, et intestinum inter eos bellum sit: hoc et in consummatione mundi fiet, quando Jerusalem maceriae fuerint aedificatae, et Babylon corruerit, Assyriique, et Tyrii de flumine, et de mari, et de montibus, id est, universae inter se pugnabunt daemonum nationes, et dissipato regno illorum, fiet regnum Domino Jesu, et omne genu flectetur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et universa lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II) . Ut autem sciatis finem hujus seditionis profectum esse virtutum, erit tunc terra Babylonia in dissipationem cum omnibus habitatoribus suis, et nequaquam fructus faciet Babylonios (( Al. Babylonicus)).