(Vers. 15 seqq.)
Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. Repletus
1299D Mutat Victor. ex Hebraeo, Vulgataque editione,
repletus es. Aliter vero in subnexa expositione Hieron. sentit.
est ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super
gloriam tuam: quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas jumentorum
((Vulg.
animalium)) deterrebit eos, de sanguinibus hominum et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium ((Al.
hominum)) habitantium in ea. LXX:
Vae qui propinat proximo suo subversione turbida, et inebrians, ut aspiciat in speluncis eorum: saturitatem ignominiae
1299D Idem rescribit,
pro gloria, quamquam in Graeco sit ἐκ δόξης, et Hebraice ,
de gloria; nam, inquit, Hieronymus sensum potius attendens, quam vim verbi,
pro gloria vertit, sicque retinuit in Commentario.
de gloria bibe et tu: et commovere, circumdedit te calix dexterae Domini, et congregata est ignominia super gloriam tuam:
1300B
quia impietas Libani operiet te, et miseria bestiarum terrebit te: propter sanguinem hominum, et
1299D Propterea quod singulari numero in Hebraeo scriptum est, , vocem quoque ἀσεβείας absque articulo, qua usi sunt LXX, minori
numero Victorius jure accipit, reponitque hic
impietatis, pro
impietates. Manifeste autem in Alexandrin. ms. ἀσέβειαν legas.
impietates terrae et civitatis, et omnium habitantium in ea. Pro subversione turbida, Symmachus interpretatus est, καὶ ἀφιὼν ἀκρίτως τὸν θυμὸν ἑαυτοῦ, id est,
et emittens absque judicio furorem suum. Theodotio
1300D Legerat Martian. uno verbo, nullo autem sensu, ἀποχύσεως, quod emendamus ἀπὸ χύσεως. Fortasse autem Theodotio integrius
posuerit, ἀπὸ χύσεως θυμοῦ σου,
de effusione furoris tui. Victor.
diffusione tua. Mox pro
insperata, Regin. ms. habet
subita.
ἀπὸ χύσεώς σου, quod interpretatur
ab effusione tua. Quinta editio ἐξ ἀπροσδοκήτου ἀνατροπῆς τῆς ὀργῆς σου, quod significat,
de subversione insperata irae tuae. Aquila, ἐξ
1300D Ad fidem Regii ms. restituimus ἐπιτρίψεως: qua in lectione et Barberinius alter a Montfauconio laudatus consentit. Antea
erat ἐκπέμψεως. Mox quoque emendamus ποτίζοντι, pro quo corrupte Martian. legit ποτίζονται, Levia autem alia scriptionis menda
taciti castigamus.
ἐπιτρίψεως χόλου σου, quod possumus vertere,
de emissione furoris tui. In alia editione reperi, οὐαὶ τῷ ποτίζοντι τὸν ἑταῖρον αὐτοῦ ἀέλλην πετομένην, quod ipsum in lingua nostra sonat:
Vae qui potum dat amico suo turbinem volantem. Sed et alibi translatum legi:
Vae qui potum dat proximo suo ἔκστασιν ὀχλουμένην, id
1300C est,
amentiam turbidam. Hoc propterea ut verbum Hebraicum Maspha (), quod transtulerunt LXX
subversionem, sciri 623 possit quanta apud omnes editiones varietate discordet. Igitur adhuc contra Nabuchodonosor invectio est, quod
oblitus conditionis suae, et quasi ignorans se esse hominem, alteri homini fel et amaritudinem propinarit. Possumus autem
eum vel regem intelligere Judaeae, vel generaliter omnes homines quod inebriaverit eos malis, ut videret Sedeciae et captivorum
omnium nuditatem. Pro quo interpretatus est Symmachus et quinta editio,
ut videret ignominias eorum. Dicuntur autem haec per metaphoram ebrii hominis, et nuditate
1300D Vitiose erat in vulgatis libris,
nuditate turbati: mss. nostri castigant.
turpati, quod Nabuchodonosor omnes inebriaverit calice furoris sui, cunctosque exspoliatos viderit et captivos,
1300D et illi qui quondam gloriosi fuerant, in ultimam redacti sint servitutem: hoc enim est quod ait:
Repletus
1301A
est ignominia pro gloria, ut subaudiatur amicus, et proximus, sive consors regni, qui tuum, o Nabuchodonosor, calicem bibit. Unde quia inebriasti plurimos,
tu quoque bibe de calice Domini et consopire: circumdaberis suppliciis dexterae Domini, et cum ignominia vomitus tui omnia
quae absorbueras, egeres, et de sublimi gloria ad ultima deduceris mala.
Quia iniquitas Libani operiet te; superbia, inquit, tua et eversio templi, et rapina sanctuarii te depopulabitur atque vastabit. Et quia semel nominaverat
montem Libanum, sub ejusdem translatione victimas, et sacrificia, vel certe multitudinem populorum, quae interfecta est in
Jerusalem, animalibus vel bestiis comparat, dicens:
Et vastitas animalium opprimet te. Hoc autem omne patieris, quia vastasti
1301B Judam, subvertisti terram repromissionis, et civitatem Jerusalem omnesque habitatores ejus.
1301D Regin. ms. cum Victorio,
Audivi Liddae, etc.
Adivi Liddae quemdam de Hebraeis, qui sapiens apud illos, et δευτερῶτης vocabatur, narrantem hujuscemodi fabulam: Sedecias,
inquit, a Nabuchodonosor rege caecatus in Reblatha, hoc est, Antiochiae, variisque irrisus modis, ductus est Babylonem (IV
Reg. 25; Jerem. 39) . Ubi cum quadam die Nabuchodonosor convivii festa celebraret, jussit ei dare potionem, qua hausta, venter
potantis solveretur in fluxum: ac subito introductum ante ora epulantium, compulsumque vi ventris pollutum esse 624 stercore,
et hoc esse quod nunc hic Scriptura dicat:
Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus, et ignominiam pro gloria:
1301C quod scilicet ille qui rex potentissimus fuerat ad tale dedecus per eum sit deductus. Unde et comminatur ei Deus quod et
ipse bibiturus sit hujuscemodi potionem, et passurus omnia, quae passus est Sedecias. Hoc quam ridiculum sit, me tacente,
cognoscitis. Si enim quod sequitur:
Bibe tu quoque, et consopire, et circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam, non de calice intelligunt, sed de malis, quae bibiturus est Nabuchodonosor: ergo et ille calix quo Sedeciae propinatum est,
mala sunt intelligenda, non, ut illi volunt, καθαρτικόν. Sin autem dicunt vere factum, et temperatam hujuscemodi potionem,
ut supra retuli: ergo et calix iste quem bibiturus est Nabuchodonosor, καθαρτικῷ aestimandus est plenus, ut Deus sabaoth
et Dominus
1301D omnipotens pro vindicta magna Nabuchodonosor propinet καθαρτικὸν, et faciat eum suo stercore pollui. Hoc adversus Judaicam
traditionem. Veniamus autem ad intelligentiam spiritualem. Vae tibi, diabole, sive Antichriste, vel haereticorum dogma perversum,
qui doctrinis tuis et potione turbida inebrias ((
Al. inebrians
et subvertens
et das)) populos deceptorum, et subvertis priorem fidem, dans eis potionem, non de Siloa, non de Jordane, non de fontibus Israel,
sed de torrente Cedron, et de flumine Aegypti, de quo Jeremias dicit:
Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18) ? pro quo in Hebraeo scriptum
1302A est Sior (), id est,
turbidam atque
coenosam: quamvis enim de paradiso Scripturarum flumina Aegypti exire credantur: tamen quia conculcantur pedibus Pharaonis, perdiderunt
splendorem suum, et violata luto Aegyptio, versa sunt in torrentes, de quibus sanctus quod evaserit, gratulatur dicens:
Torrentem pertransivit anima nostra (Ps. CXXIII, 5) . Quod si quis opposuerit torrentem Corath, de quo bibit Elias (III Reg. 17) : et torrentem alium, de quo
Dominus bibit in via (ita enim scriptum est:
De torrente in via bibet ((Ps. CIX, 7)) ), hoc dicendum, quia quicumque in Aegypto fuerit, et in via hujus saeculi, quamvis Moyses et Aaron, quamvis
625 Jeremias sit et Elias, tamen necesse est eum de tentationibus Aegypti et solitudinis bibere, unde et Domini sermo qui
ob hoc carnem assumpserat,
1302B ut biberet de torrente, considerans majestatem suam dixit:
Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Mat. XXVI, 39) . Rursum videns se esse in Aegypto, et aquas non posse mundari, nisi ipse potasset, ait:
Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Haec propterea, quia diabolus subversione et poculo turbido ac perversis quibusque doctrinis inebriet proximos, id est, rationale
animal, et faciat eos quos deceperit, respicere ad speluncas suas. Ecclesiae enim dogmata libera sunt: die gratulantur et
lumine.
Qui autem inebriantur, nocte inebriantur (I Thess. V, 7) : et qui eos inebriant, non ducunt in atria Domini, quae nulla tectorum premuntur umbra, sed in speluncas.
Fecerunt enim domum Patris quae fuerat domus orationis, speluncas latronum (Matth. XXI) , pollicentes
1302C initiationes quasdam et mysteria, et recondita solumque haereticis nota secreta, de quibus loquitur et Isaias:
Et manufacta omnia abscondent, inferentes in speluncas et in scissuras petrarum et foramina terrae (Isai. II, 18, 19) . Non ingrediamur ergo in speluncas haereticorum, nec abscondamur ibi, ubi impius Saul stercora doctrinarum
suarum egerere consuevit (I Reg. XXIV) : sed magis ascendamus ad speluncam excelsam montis Sina, ubi et Elias vidit Dominum
(I Reg. XIX) , et Moyses posteriora ejus ante conspexit (Exod. XXXIII) . Et Isaias de Domino clamitans:
Hic habitabit, ait,
in spelunca excelsa (Isai. XXXII, 16) . Si quis autem non habet poculum turbidum et doctrinam haereticam, et magister Ecclesiae est, et omnia
facit turpis lucri gratia, et vendit
1302D columbas in templo, hoc est dona sancti Spiritus, et in cathedra sacerdotali liberas suffocat aves, iste non facit quidem
domum orationis speluncam latronum, sed facit domum Patris domum negotiationis. Post haec sequitur:
Saturitatem ignominiae pro gloria bibe tu, et commovere, id est, o diabole, o dogma perversum, o haeretice, qui te putabas calicem esse aureum, quo inebriantur omnes gentes, ut viderent
speluncas et secreta tua, pro gloriae magnitudine replere saturitate ignominiae, et reputare in vas fictile opera manuum figuli:
bibe et tu de calice Domini, de quo in psalmo 626 dicitur:
Calix
1303A
in manu Domini, vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV, 9) . Et a priori sententia commovere, et noli putare firma esse et stabilia, in quibus primum stare cupiebas:
quia circumdedit te calix dexterae (
Al. dextera) Domini. Porro quia propinasti proximo tuo subversione turbida, congregabitur ignominia super te, et super gloriam
tuam, quam primum te habere credebas: istudque patieris, quia impietas Libani operiet te, secundum illud quod dicitur:
Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7) . Libanus enim mons juxta Graecum sermonem ὁμώνυμος est thuri: thus autem σύμβολον est spiritualis thymiamatis,
quod est cultus Dei. Idcirco haereticorum perversa oratio et non Evangelica simplicitate
1303B directa, eis vertetur in peccatum, et impietas cultus Dei operiet eos. Unde sequitur:
Et miseria bestiarum terrebit te propter sanguinem hominum, et impietates terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. Et est sensus: Eos quos tuis fraudibus decepisti, et de ovibus Christi fecisti esse bestias tuas, cum videris in miseria,
et pro errore sustinere supplicia: tunc terreberis, tunc jacebis. Ac ne arbitreris me, quia Libanum et ejus bestias nominavi,
de brutis animalibus, et non de hominibus loqui, manifestius tibi dico: Sustinebis haec, quia multorum hominum fudisti sanguinem,
quos Deo perire fecisti. Et exercuisti impietatem in terra viventium, in terra mansuetorum, et impietas tua in civitate quoque
Domini desaevit, id est, in Ecclesia ejus; multosque qui habitabant
1303C in ea, impietatis tuae fecisti esse participes. Hoc sub persona haereticorum dictum sit. Caeterum si volumus de Antichristo
intelligere; sive de diabolo qui operaturus est in Antichristo, et iste calice suo, quo Christi cupiet subvertere disciplinam,
inebriabit plurimos, ut ebrii inegrediantur speluncas ejus: sed postquam finis advenerit, pro ea gloria qua se magnificaverat,
implebitur ignominia. Implebitur autem, quia bibet suppliciorum calicem, et commovebitur, nequaquam firmus in malitia sua,
sed trepidus, et sero poenitens. Circumdabit enim eum calix dexterae Domini, qui est Dominus atque Salvator, quando interfecerit
eum spiritu oris sui, et destruxerit 627 illuminatione adventus sui. Tunc omnis ignominia quam sibi cogitationibus, factis,
1303D sermonibus congregavit, veniet super gloriam ejus: ut quantum ante putabatur inclytus, tantum postea ignominia plenus sit.
Blasphemavit enim in Deum, et impietas quam exercuit in Libano, operiet eum, et multorum hominum furor, qui adversum Dei Ecclesiam
debacchati sunt, ipsi imputabitur: nec poterit elevare cervicem, sed terrore deprimetur in terram. Multos enim homines interfecit,
et totum orbem, id est, Ecclesiam Christi et habitatores ejus sua impietate vastavit. Sciendum igitur et hoc capitulum,
1304A quod nunc exposuimus, id est:
Vae qui potum dat proximo suo subversione turbida; et priora tria in quibus dictum est:
Vae qui multiplicat sibi quae non sunt sua, et:
Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, et:
Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et
1303D Penes Victor. verba,
et juxta historiam, desiderantur.
juxta historiam, et juxta anagogen, vel adversum Nabuchodonosor, vel adversus diabolum et Antichristum et haereticos posse
aequaliter accipi.