Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8 seqq.) Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. Propterea 1362A vivo ego, dicit Dominus Deus ((Vulg. tacet Deus)) exercituum, Deus Israel: quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum, reliquiae populi mei diripient eos: residui gentis meae possidebunt illos. Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum. Horribilis Dominus super eos: et attenuabit omnes deos terrae, et adorabunt eum viri ((Al. vir)) de loco suo, omnes insulae gentium. LXX: Audivi opprobrium Moab, et contumelias filiorum Ammon: in quibus exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos meos. Propterea vivo ego, dicit Dominus ((Al. Dominus Deus)) virtutum, Deus Israel: quia Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, 1362B et Damascus derelicta quasi acervus areae, et dissipata usque in sempiternum, et qui reliqui fuerint de populo meo, diripient eos, et residui gentis meae possidebunt eos: hoc erit eis pro contumelia sua, quia exprobraverunt et magnificati sunt super Dominum omnipotentem: manifestus erit Dominus super eos, et disperdet omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium. Quod excepto Daniele propheta, qui quatuor regnorum saepius cernit visiones, et eorum differentias sub aliis atque aliis imaginibus exponit (Dan. VIII) , Isaias, Jeremias, Ezechiel faciunt, ut post visionem Judae adversum caeteras nationes, quae in circuitu ejus sunt, vertant vaticinium, et juxta ἰδιώματα singularum, quae eis ventura sunt, nuntient, atque in descriptione 1362C earum diutius immorentur: hoc nunc propheta Sophonias, quamquam breviter, eodem tamen ordine facit. Post Philisthiim enim contra quos supra comminatio praecucurrit, 703 Gaza, inquit, destructa erit, et Ascalon in desertum, Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur. Nunc adversus Moab, et filios Ammon, sive ut in LXX additum est, contra Damascum, quae in Isaia (Cap. XVII) dicitur Aram, texitur prophetia, eo quod praebentes auxilia Nabuchodonosor, vastaverint Judam, conculcaverint sanctuarium ejus, templum quoque subverterint, et subjugato populo Israel, Dominum blasphemaverint. Nabuchodonosor quippe atque Chaldaei, Judaeorum urbibus subrutis, caeteras gentes oppresserunt, et ita factum est, ut qui insultaverant 1362D populo Dei, ipsi quoque eadem malorum angustia premerentur, et haberent conservum Judam, quem putaverunt se habere subjectum. Igitur antequam veniat captivitas sub Josia adhuc rege, necdum Jerosolymis temploque subversis, dirigitur adversum insultantes prophetia, ut mala quondam populi Dei, caeterarum gentium levarentur malo (( Al. malis)). 1363A Audivi, inquit, opprobrium Moab, quae nunc Areopolis appellatur, et blasphemias filiorum Ammon, quae et ipsa urbs Arabiae secunda post Bosram Philadelphia dicitur: in quibus exprobraverunt populo meo, et ejectis Judaeis, dilataverunt in terra eorum fines suos. Propterea quia blasphemaverunt me, et exprobraverunt populo meo, ego Dominus exercituum, qui possum implere quod comminor, et Deus Israel, qui in populo meo ipse patior injuriam, faciam ut sit Moab quasi Sodoma, et filii Ammon quasi Gomorrha. Legamus hujuscemodi visiones in Isaia et Jeremia, et eadem quae nunc hic legimus, reperiemus. Siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum, pro quo nescio quid sibi volentes LXX Damascum evulsam et derelictam interpretati 1363B sunt, nisi fallor, verbi ambiguitate decepti: siccitas enim quod Hebraice dicitur Mamasac (), excepta prima littera Mem si mutetur, et Daleth accipiatur, easdem litteras reliquas habet, quas et Damascus, et potest legi pro superiori verbo Damasec. Quaeritur autem quomodo istae urbes, hoc est, Moab et filii Ammon, redactae sint in Sodomam et Gomorrham, et quasi spinarum ariditas et acervi 704 salis, usque in aeternum non aedificentur? Et quod quidem vastatae sint quasi Sodoma et Gomorrha, exponendi nulla est difficultas. Verum hoc quod sequitur: Desertae erunt usque in aeternum, aut destructionem regni earum interpretabimur (quia postea subversae a Chaldaeis, regnum suum perdiderunt, et deinceps vel ab Antiochis, vel a Ptolemaeis tentae, 1363C novissime Romano imperio colla submiserint), aut certe ὑπερβολικῶς dici accipiendum est: Lolam () quippe et aeternitatem sonat et saeculum: ex quo et pro uno saeculo, et pro aliquanto tempore, et una aetate accipi potest. Et qui reliqui fuerint de populo Israel, vastabunt eos, et blasphemantia quondam Chaldaeorum auxilia possidebunt. Hoc autem eveniet eis pro superbia eorum, quia blasphemaverunt, et magnificati sunt contra populum Domini exercituum, qui Dominus exercituum erit horribilis super eos, et horror ejus non interficiet superbos: non blasphemantium sanguinem fundet; sed disperdet et attenuabit omnia idola eorum, ut qui prius tenebantur errore, et Domini beneficia non sentiebant, malorum necessitate pressi, sciant 1363D idola nihil prodesse, et adorent eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. Hucusque juxta Hebraicum. Nunc ad LXX interpretes revertamur, cogamusque Judaeos, qui tantum sequuntur historiam, exponere nobis quando Moab et filii Ammon facti sint quasi Sodoma et Gomorrha, et quasi acervi 1364A salis, et desertae usque in aeternum: debent monstrare sulphureas pluvias, vineas, terram in cineres favillamque conversam, mare supra de puteis quondam salis, quod nunc Mortuum dicitur, inundasse: quando eos diripuerint Judaei, quando residuae gentes Israeliticae possederint eos. Aut quae indignatio Domini est pro blasphemia et contumeliis attenuare et disperdere eos? non Moab et Ammon, sed universam terram, ut adorent eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium? quod magis pro beneficio tribuet blasphemantibus, ut ab errore redeant ad salutem. Quod si voluerint dicere, post regressionem de Babylone has gentes populo Israel fuisse subjectas, 705 primum auctoritatem postulabimus Scripturarum, unde hoc factum probent: deinde cum minime 1364B potuerint demonstrare, concedemus eis ex superfluo, atque dicemus: Esto accidisse quod dicitis: quae justitia Dei esset blasphemasse avos, et exprobrasse atavos, et postea nepotibus redditum? cum utique illa sententia, qua antea dicebatur in Lege, peccata patrum in filios in tertia et in quarta generatione restitui (Exod. XX) , per Ezechielem soluta sit: Vivo ego, dicit Dominus: nequaquam dicetur haec parabola; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezec. XVIII, 20) . Et simul animadverte, parabolam esse quod dictum est, nec id sonare quod in superficie litterae proferunt. Quod si injustum est nepotibus reddere quod deliquerint avi: quanto injustius pro stultitia Judaeorum hoc ipsum sperare in consummatione mundi fieri, quando non Christus eorum, ut 1364C putant; sed est venturus Antichristus. Sicubi enim arctati fuerint in historia, ut doceant completum esse quod dictum est, statim transiliunt ad futura Christi tempora, et omnia quae non possunt exponere, post multa saecula sibi repromittunt, et dicunt, et Moab, et filios Ammon, et Aegyptum, et Philisthiim, et Idumaeam, quae nunc insultant Judaeis, eo tempore puniendas. Interrogemus ergo eos, quare has potissimum gentes Deus puniat, et non totum orbem in quo Judaei longe lateque dispersi sunt. Si enim meretur Moab corripi, Judaeis insultans, et filii Ammon et reliquae gentes in circuitu, quare Gallia non corripitur? quare Britannias in comminatione non ponit? cur Hispaniae a poena alienae sunt? quam ob causam de Italia nihil dicitur? de Africa 1364D cur tacetur? et ut semel dicam, cum totus orbis Judaeos captivos teneat, quid solae gentes tantum commisere flagitii, quae in circuitu ejus sunt, ut solae potissimum nominentur? Haec contra Judaeos, et generalem in omnibus prophetis ubicumque adversum gentes aliqua prophetia dicitur, explanationem. 1365A Nunc quod supra diximus, Damascum Hebraice non haberi, nec apud quemquam alium interpretem, etiam ex ipso Scripturae ordine comprobabimus. 706 Ad id enim quod dixerat: Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, postea retulit: Quia Moab et Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha. Quod ergo sequitur: Et Damascus deserta, quasi acervus areae, debuerat et de Damasco aliquid praemisisse, ut quomodo de duabus gentibus dixerat: Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon ut Gomorrha, quarum peccata ante jam dixerat: sic et Damasci vel opprobria, vel blasphemias descripsisset, ut postea digne supplicium videretur inferre. Sed et hoc ipsum quod dicitur: Quasi acervus areae, quod Graece dicitur ὡς θιμωνία ἁλὸς, putamus 1365B LXX ἁλὸς interpretatos, id est, salis; sed ab imperitis qui θιμωνίαν, hoc est, acervum frumenti vel frugum putaverunt, pro ἁλὸς, additis duabus litteris ω et ν, quasi ad consequentiam frugum, ἅλωνος, hoc est, areae, positum. Hoc de interpretationis varietate et errore sit dictum, et de difficultate historiae. Qui autem doctus vir est, et spiritualibus spiritualia comparat, et non quaerit quae deorsum sunt, sed ea quae sursum, et cum Christo resurgit ab inferis, et veterem hominem deponens induitur novo, opprobria (( Al. opprobrium)) Moab, et blasphemias (( Al. contumelias)) filiorum Ammon, ad magistros contrariorum Ecclesiae dogmatum referet, qui et ipsi videntur de genere esse Abraham, et effugisse incendium Sodomae et Gomorrhae, et habitare in Segor 1365C parvula. Sed quia generatio eorum in tenebris est, et lumen veritatis non possunt aspicere (declinaverunt enim a Deo Patre, quod interpretatur ex nominibus Lot et Moab) et Dei esse filii cessaverunt (quod dicitur populus meus) et in tenebrosa spelunca concepti de incestis nuptiis substiterunt: propterea usque hodie simplicitati filiorum Judae insultantes, magnificare cupiunt super terminos ejus possessionem suam, de quibus in Proverbiis dicitur: Non transferas terminos sempiternos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28) . Vide haereticos in dialectica sibi et rhetorica et omnium sophismatum dogmatibus applaudentes, contemnere Ecclesiae rusticitatem, et quasi indignam mysteriis suis, quae sibi quasi idola confinxerunt, 707 despicere, et 1365D habere pro nihilo: et non quaeres quae sint opprobria Moab, et contumeliae filiorum Ammon, in quibus exprobraverunt populo Dei. Juravit itaque Dominus per semetipsum dicens: Vivo ego, dicit Dominus. Et pulchre ad distinctionem mortuorum deorum, qui appellantur idola, se viventem dicit Deus Israel, hoc est, populi videntis Deum: quod blasphemantes hae gentes, id est, Moab et filii Ammon, de quibus supra diximus: Sicut Sodoma et Gomorrha erunt, videntur quidem sibi in eo quod gentiles 1366A non sunt, exisse de Sodomis et Gomorrhis, sed quia blasphemant populum Dei, et contra Israel faciunt, in Sodomam reputabuntur et Gomorrham, et ita delebuntur ut illae deletae sunt ante, nullum in se habentes vestigium viroris (( Al. vigoris)) et vitae. Nec mirum si hoc de haereticis intelligamus, cum reputentur quasi Sodoma et Gomorrha, cum etiam ad Ecclesiasticos, qui Dei non observavere mandata, et egressi sunt a praeceptis ejus, dicatur per Isaiam: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, et attendite in legem Domini, populus Gomorrhae (Isai. I, 10) . Et ad presbyteros cupientes sub figura Susannae Ecclesiae corrumpere castitatem, dicat Daniel: Hoc est judicium Dei: semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII) . Et ut sciatis quotiescumque 1366B Sodoma et Gomorrha et Aegyptus nominantur, non de his dici provinciis, quas oculis cernimus, sed de aliis spiritualibus, quibus sermo propheticus comminatur: legite in Apocalypsi Joannis: Locus autem in quo Dominus crucifixus est, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus (Apoc. XI, 8) . Si ergo Jerosolyma in qua crucifixus est Dominus, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, quare non econtrario Aegyptus et Sodoma et Gomorrha, si opera fecerunt Jerusalem, et terrae Judae, in terram sortis Domini transferantur? Denique et David non erat de sacerdotibus, nec licebat ei comedere panes propositionis (I Reg. XXI) , sed quia per singula crescebat opera, et persecutio Saul virtutum illius profectus erat, propterea in fuga sua 1366C dum nescit, subito antistes efficitur, et accipit panes propositionis, et non violat mandatum Dei. Hoc totum diximus, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon, ut Gomorrha. Damascus quoque quae interpretatur, sanguinem bibens, aut sanguis sacci, 708 erit derelicta a Dei misericordia, quasi acervus salis. Quia enim princeps ejus est rex Aretha, et Damasceni Paulum occidere cupiunt, et per murum in sporta dimittitur (Act. IX) , non dicitur ad Damascum: Vos estis, sal mundi; nec illud sal vocatur, quod semper offertur in victimis, sed quod infatuatum est, et de quo in Evangelio scribitur: Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ad nihilum est utile, neque in terram, neque in sterquilinium, sed foras projiciunt illud, ut ab hominibus conculcetur 1366D (Matth. V, 13) . Et Moab igitur, et Ammon et Damascus, qui sese adversus Domini scientiam paraverunt, et blasphemaverunt populum Dei: et dixerunt in eum plurimas contumelias, et voluerunt dilatare terminos suos in terra Ecclesiae, et populum Dei possidere, desertae erunt et destructae (( Al. destitutae)), et reliqui de populo Dei, hoc est, viri Ecclesiastici in Scripturis Dominicis eruditi diripient eos, et residui gentis Dominicae possidebunt eos, et hoc eis erit pro contumelia, quia (( Al. qua)) exprobraverunt 1367A et magnificati sunt contra Dominum omnipotentem. Vide clementiam, vide misericordiam Domini: contumeliam patitur, blasphematur, diripiuntur termini ejus: et ille quid facit? Mittit ad reliquias populi sui, de quibus diximus, ut sibi blasphemantes dividat, et in suam ducat possessionem. Multo enim stulto melius est servire sapienti, et fatuitatem ejus Domini sapientia corrigi, quam suae eum stultitiae derelinqui. Veniet itaque Dominus omnipotens, et manifestius erit super eos, quem nunc nesciunt, quem ignorant: et disperdet omnia dogmata, id est, deos eorum, et diversarum gentium idola, ut postquam simulacra, quae de suo sibi sensu composuerant, eversa fuerint, convertantur gentes ad Dominum, et unusquisque in loco 1367B suo adoret eum quem nesciebat ante.