Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9. seq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Sume a transmigratione ab Holdai et a Tobia, et ab Idaja, et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae filii Sophoniae qui venerunt de Babylone. Et sumes 1455B argentum et aurum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domini. Et ipse exstruet templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio: et consilium pacis erit inter illos duos. Et coronae erunt Helem et Tobiae et Idajae et Hen filio Sophoniae, memoriale in templo Domini. Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Accipe quae de captivitate sunt a principibus, et ab utilibus ejus, et qui cognoverunt eam: et ingredieris 1455C tu in die illa in domum Josiae filii Sophoniae, qui venit de Babylone, et accipies argentum et aurum, et facies coronas, et impones super caput Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et dices ad eum: Haec dicit Dominus omnipotens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit domum Domini, et ipse accipiet virtutem, et sedebit, et imperabit super throno suo. Et erit sacerdos a dextris ejus, et consilium pacis erit inter duos: corona autem exspectantibus et utilibus ejus, et qui cognoverunt eam, et in gratiam filii Sophoniae, et in psalmum in domo Domini, et qui longe sunt ab eis, venient et aedificabunt in domo Domini. Et scietis quia Dominus omnipotens misit me ad vos, et 827 erit, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. Semel proposui arcana eruditionis Hebraicae, 1455D et magistrorum synagogae reconditam disciplinam, eam dumtaxat, quae Scripturis sanctis convenit. Latinis auribus prodere. Quamobrem necesse mihi est in locis obscurissimis historiae lineas ducere, et sic quae ab ecclesiasticis viris accepi, proferre in medium, lectoris arbitrio quid magis sequi debeat, relinquens. Et primum lectionis ordo reddendus est, ut quod dicitur, juxta litteram perspicuum fiat. Accipe, inquit, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaja, qui de Babylonica captivitate venerunt, 1456A et sumes ab eis quae offeruntur munera, argentum, et aurum, et intrabis domum Josiae, filii Sophoniae; et ibi facies coronas, auri atque argenti varietate distinctas, non unam coronam; sed vel duas vel plures: Ataroth () quippe, id est, στέμματα, non unum, sed vel dualem, vel pluralem numerum significant. Cumque coronas feceris, impones unam ex eis in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum: Haec dicit Dominus omnipotens: Ecce vir cujus nomen est, Oriens, quod Hebraice dicitur Sema (), non per Sin, sed per Sade litteram scriptum. Qui idcirco Oriens, id est, ἀνατολὴ, vel ἀναφύη, sive βλάστημα, nuncupatur, id est, germen, quia ex se repente succrescet, et ex radice sua in similitudinem germinis pullulabit, qui vir 1456B aedificabit templum Domini. Cumque illud exstruxerit, ipse quoque portabit gloriam, id est, coronam alteram, quae Hebraice Hod (), et ab alio ἐπιδοξότης: ab alio εὐπρέπεια: ab alio ἀρετὴ: ab alio δόξα scribitur, quae vel inclytum, vel decorem, vel virtutem, vel gloriam sonant. Significari autem putant Zorobabel, qui ex humili atque captivo in ducem populi Judaici repente consurgens, aedificavit templum Domini, et sedit super solio suo, et principis potestate dominatus est: sed et pontifex, inquit, Jesus filius Josedec sedebit in sacerdotali throno, et junctis animis atque consiliis, Dei populum gubernabunt. Et erit pax inter duos illos, hoc est, inter eum qui de tribu regia est, et eum qui de Levitica stirpe descendit, ut sacerdotium pariter et regnum Dei 828 1456C populum regant, ipsasque coronas quas de auro feceris et argento, postquam impositae fuerint capiti Jesu filii Josedec et capiti Zorobabel filii Salathiel, nominibus eorum a quibus oblatae sunt, consecrabis in templo, id est, Helem, et Tobiae, et Idajae, et Hen. Nomen secundum et tertium idem est quod supra. Primum mutatum est, et pro Holdai nunc Helem posuit. Quartum quod supra non dixerat additum, hoc est Hen, de quibus loquemur in consequentibus. Repositis autem, ait, coronis in templo Domini, et in sempiternam memoriam consecratis, de toto orbe terrarum, et procul positae gentes venient, et aedificabunt in templo meo unusquisque pro viribus suis. Et tunc exitu rerum et prosperitate omnium cognoscetis, quod Dominus miserit me, et ipso cuncta jubente, 1456D praedixerim. Haec autem omnia erunt, si obedieritis praeceptis Domini, et mandata illius feceritis. Holdai interpretatur deprecatio Domini, quod Graece significantius dicitur λιτάνευσις Κυρίου Tobia, bonus, Domini. Idaja, notus Domini. Pro Holdai (), nunc in primo loco posuit Helem (), quod interpretatur somnium; et in quarto loco addidit Hen (), id est, gratia. Horum quatuor hominum coronae erunt apud filium Sophoniae, quem supra Josiam legimus, qui custos et aedituus est templi Domini, 1457A et ibi aeterna statione requiescent. Hebraei Ananiam, Azariam et Misael de captivitate venientes aurum et argentum in munera templi, et coronas pontificis, ac ducis attulisse commemorant, et quem supra non dixerat, Hen, id est, gratiam, Danielem venisse cum munere, et idcirco Helem positum pro Holdai, ut ex interpretatione nominis quod dicitur somnium, ostendatur in captivitate positum Danielem, et tres pueros regalis somnii mysteria cognovisse. Assumptis enim tribus pueris, Daniel oravit Dominum, et interpretationem somnii consecutus est (Daniel. II) . Haec juxta historiam Circumcisio conatur exponere. Nobis autem incumbit necessitas juxta LXX interpretes dicere quae nostri dixere majores. Accipe a captivitate, et a principibus, 1457B et ab utilibus ejus, et ab his qui cognoverunt 829 eam, aurum, et argentum, et ingressus in domum Josiae filii Sophoniae, qui et ipse venit de Babylone, fac in ea coronas aureas et argenteas, quas impones super caput Jesu filii Josedec sacerdotis magni. Captivitas Judaeorum, id est, populi Dominum confitentis, vitia sunt atque peccata: quae, qui coeperit agere poenitentiam, et desiderare pristinam Jerusalem, id est, Ecclesiam Christi, in Babylone deserit ac dimittit, et offertur a principibus captivorum, et ab utilibus ejus, id est, captivitatis (qui et ipsi pro utilitate sua traditi sunt angelo Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret (I Cor. V) , et ab his qui cognoscunt eam, videlicet captivitatem, in bonam partem post supplicia esse 1457C vertendam. Offertur autem aurum et argentum ab his, qui et sensu, et sermone Dominum confitentur, et fiunt ex eo, id est, auro et argento coronae in domo Josiae, qui interpretatur salvatus, et est filius visitationis Domini, id est, ἐπισκοπῆς Κυρίου. Visitatur enim a Domino qui prius male aegrotaverat. Et recte dicitur Josias, salvatus, quia et ipse reversus est de Babylone. Imponuntur autem coronae, vel corona, Jesu filio Josedec sacerdoti magno, quia nobis proficientibus et reversis ad meliora, per singulas virtutes nostras Dominus coronatur: immo nobis virtute poenitentiae coronatis, salvator in singulis coronam accipit, juxta illud quod et Paulus loquitur: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex: non solum autem mihi, 1457D sed et omnibus qui diligunt adventum Domini Salvatoris nostri Jesu Christi (I Tim. IV, 8) . Unde a corona justitiae et Pater Domini Salvatoris nomen accepit. Josedec enim interpretatur Dominus justitiae, eo quod reddat unicuique secundum opera sua. De hac corona et Jacobus in Epistola sua loquitur: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. II) . Jubetur autem prophetae ut postquam coronam imposuerit, vel coronas, super caput Jesu filii Josedec sacerdotis magni, loquatur ad eum, et dicat: Haec dicit Dominus: Ecce vir, Oriens nomen ejus: et 1458A subter eum orietur, et reliqua. Non Jesum dividimus, nec duas personas in unam 830 possumus facere personam; sed ipse qui Jesus appellatur, eo quod salvaverit mundum, et Oriens dicitur, quia in diebus ejus orta est justitia. Et canitur in Psalmo: Veritas de terra orta est (Ps. LXXXIV, 12) , eo quod de utero virginali in saeculorum consummatione generatus dixerit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6) , et extrema hora venerit, juxta Joannis Epistolam dicentis (I Joan. II, 18) : Filioli, nunc extrema hora est, in qua stantem, et nihil agentem gentium populum conduxit ex denario, et misit ad vineam (Matth. XX) . Alioquin si secundum diversitatem nominum diversus efficitur, alius erit pastor, alius aries, alius agnus, alius janua, alius lapis offensionis, et petra scandali. Iste 1458B igitur qui nostris virtutibus coronatus est, orietur et appellabitur Oriens. Ad quem locutus est Pater: Filius meus es tu: ego hodie genui te (Ps. II, 7) : Et subter eum orietur multitudo credentium, et aedificabit domum Domini, Ecclesiam, et ipse accipiet virtutem et decorem ac profectum, et gloriam singulorum, et sedebit et dominabitur in throno suo, in throno David, de quo et in Evangelio scriptum est: Et erit sacerdos a dextris ejus (Luc. I) , sive juxta Hebraicum, super thronum suum; quia ipse et rex et Pontifex est: et sedebit tam in regali, quam in sacerdotali throno, et consilium pacificum erit inter utrumque, ut nec regale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sacerdotii dignitas regale fastigium, sed in unius gloria Domini Jesu utrumque 1458C consentiat. Legi in cujusdam libro hoc quod dicitur (Zach. VI, 13) : Et consilium pacificum erit inter duos, ad Patrem referri et ad Filium: quia non suam, sed Patris venerit facere voluntatem, et Pater in Filio sit, et Filius in Patre (Ibid., XIV) . Corona autem, id est, insigne victoriae, cum Christus fuerit coronatus, his quoque repromittitur, qui exspectant eum, et intelligunt utilitatem quondam captivitatis suae, et noverunt Dei universa mysteria, ut sint in gratiam filii Sophoniae, hoc est visitationis Domini. Et qui in Babylone dicebant (Ps. CXXXVI, 1, 2) : Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, postquam reversi fuerint in Jerusalem, accipiant Psalmum et tympanum, et canant in Ecclesia 1458D Domini, et qui per majora 831 peccata longe fuerant ab Judaea, et confessione verissima, veniant, et per singulos profectus suos aedificent domum Domini, et tunc universi pari mente cognoscant, quod Dominus omnipotens prophetam miserit ad eos. Fient autem omnia quae promissa sunt, si Dominum audire voluerint, et acta poenitentia, in bonis operibus manserint.