Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo CLII . De sequentibus verbis Apostoli, Rom. VII, et VIII, 1-4; usque ad, Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, etc.
1. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat Spiritus. Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de quaestione difficillima ex apostoli Paul. Epistola ( In superiore sermone), ubi dicit: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quae hodie recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, 0820 sed secundum spiritum. Illa vero quae tunc lecta sunt, nec tractata verba, ista sunt quae sequuntur: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est his nunc qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat Legis , in quo infirmabatur per carnem. Et sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat spiritus. Adjuvet ergo nos orantibus vobis; quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum. Ab ipso ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui intrinsecus operaretur, nec semen terrae figeretur, nec in agro cacumen exsurgeret , nec roboraretur virga et perveniret ad trabem: nec rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse Apostolus, discernens operationem operariorum et Creatoris: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et adjunxit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7) . Si Deus intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et non est inanis labor noster.
2. Idem tractatur argumentum. Jam dixi vobis sic esse accipiendum quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus non potest esse. Si autem desideriis malis consenseritis, et non contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quantum ergo est in votis nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13) ; hoc utique cupimus, ut nec ipsa mala desideria existant de carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, efficere non valemus. Propter hoc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid invenio? Non consentire malo desiderio. Perficere non invenio: non habere malum desiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non consentiente malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne autem concupiscente, sed te non consentiente, servias legi peccati. Agit caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non exstinguuntur a te desideria ejus; non exstinguat tua: ut in certamine labores, non victus traharis.
3. Concupiscentiae malum in baptizatis sine reatu. Sequitur ergo et dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et si habent desideria carnis, quibus non consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatis et lavacri regenerationis solutus est et ipse reatus, 0821 cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive quolibet flagitio, sive quolibet facinore, sive qualibet mala cogitatione, sive qualibet mala locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo servus intrasti, unde liber existi: quia ergo haec ita sunt, Nulla nunc condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu. Nulla est nunc, antea fuit. Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16) . Hoc malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus. Laboras pugnando, sed laetaberis triumphando.
4. Manichaeorum error cavendus. Dixi autem vobis, et maxime meminisse debetis, ne forte propter istam pugnam, sine qua homo esse non potest, etiam qui juste vivit; imo ille in ea est, qui juste vivit; nam nec pugnat, sed trahitur, qui juste non vivit: ergo ne putetis propter hoc quasi duas ex diversis principiis esse naturas, sicut insaniunt Manichaei, quod quasi non sit caro ex Deo. Falsum est, utrumque ex Deo est. Sed natura humana istam in semetipsa meruit ex peccato. Ergo languor est: sanatur, et non est. Discordia modo quae est in spiritu et carne, pro concordia laborat; spiritus ideo laborat, ut caro cum illo concordet. Quemadmodum si in una domo litem inter se habeant vir et uxor; ad hoc debet laborare vir, ut domet uxorem. Domata uxor subjugetur viro; subjugata uxore viro, fiat pax in domo.
5. Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum. Cum autem dixisset, Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges. Intuemini eas, et discernite: satis vobis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitae, ecce una lex: liberavit te a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia lex. Aut forte ista est ex duabus ? Inquiramus et Domino adjuvante videamus. De lege illa bona quid dixit? Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Istam non dixit invalidam fuisse ad efficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitae a lege peccati et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Lex enim mala quae est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo, non ei serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est et mortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17) . Ista ergo lex peccati trahit spiritum, et subjugare contendit. Sed condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso 0822 certamine dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa spiritus vitae quomodo te liberavit? Primo omnium indulgentiam peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Deo: Et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29) . Lex misericordiae, lex fidei, non factorum. Quae est ergo lex factorum? Jam audistis legem fidei bonam: Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Audistis et aliam legem peccati et mortis . Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem. Haec ergo lex tertio loco quae nominata est, nescio quid quasi non implet: lex autem illa spiritus vitae implevit; quia te de lege peccati et mortis liberavit. Lex itaque ista, quae loco tertio nominata est, ipsa Lex quae data est populo per Moysen in monte Sina, ipsa dicitur lex factorum. Ipsa minari novit, non subvenire; jubere novit, non juvare. Ipsa est quae dixit, Non concupisces. Unde dicit Apostolus, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Et quid mihi profuit, quia Lex dixit, Non concupisces? Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Prohibitus sum concupiscere, nec implevi jussa, sed victus sum. Ante legem fui peccator: accepta lege factus sum praevaricator. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit.
6. Lex Moysi defenditur contra Manichaeos.—Itaque, inquit, lex quidem sancta. Bona est ergo et ista lex (quia et ipsam reprehendunt Manichaei, quomodo carnem). De illa dicit Apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Apostoli verba sunt; videte et attendite. Itaque lex quidem sancta. Quid tam sanctum, quam Non concupisces? Non esset mala legis praevaricatio, nisi ipsa esset bona. Si enim non esset bona, non esset malum praevaricari rem malam. Quia vero malum est eam praevaricari, ergo bona est. Quid tam bonum, quam Non concupisces? Lex ergo sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quomodo satiat? quomodo inculcat? Quasi contra calumniatores clamat. Quid dicis, Manichaee? Lex quae data est per Moysen mala est? Mala est, dicunt. O portenta! o frontem ! Tu dixisti semel, Mala: audi Apostolum dicentem, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Taces aliquando? Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Et hic, per bonum: sic reum accusat , ut a laude Legis non recedat. Per bonum mihi, inquit, operatum est mortem. Per quod bonum? Mandatum. Per quod bonum? Legem. Quomodo operatum est mortem? Ut appareat peccatum; ut fiat supra modum peccatum, delinquens per mandatum. Ideo, supra modum. 0823 Quando delinquebat sine mandato, minus erat : quando delinquit per mandatum, excedit modum. Quando enim non prohibetur aliquis, putat quia bene facit. Prohibitus, incipit nolle facere: vincitur, trahitur, subjugatur: jam restat illi gratiam invocare; quia non potuit legem servare.
7. Tres leges. Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis, lex est fidei, lex est Spiritus, lex est gratiae, lex est misericordiae. Illa vero lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. Illa vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, lex est Dei, sed factorum, lex operum: operum lex, quae jubet non juvat: lex quae tibi ostendit, non tollit peccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar ancilla Sarrae, quae data est Abrahae, et peperit Ismaelem servum. Est ergo Testamentum vetus pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 21-26) . Ergo filii gratiae, filii sunt liberae: filii litterae, filii sunt ancillae. Quaere filios ancillae: Littera occidit. Quaere filios liberae: Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) . Lex Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis, unde te non potuit liberare lex litterae. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Rebellabat enim caro tua, subjugabat te caro tua; audiebat Legem, et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex litterae per carnem: ac per hoc impossibile erat legis litterae liberare a lege peccati et mortis.
8. Christi caro sola non caro peccati. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: non in carne peccati. In carne quidem, sed non in carne peccati. Caetera ergo omnium hominum caro , caro peccati: sola illius, non caro peccati; quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit: tamen habens similitudinem carnis peccati; unde et nutriri, et esurire, et sitire, et dormire, et fatigari, et mori potuit. In similitudinem carnis peccati misit Deus Filium suum.
9. De peccato in Christo quomodo damnatum peccatum.—Et de peccato damnavit peccatum in carne. De quo peccato? Quod peccatum? De peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleatur in nobis. Jam illa justitia legis impleatur in nobis; jam illa justitia quae jubetur, impleatur in nobis per Spiritum qui adjuvat: id est, lex litterae impleatur in nobis per 0824 spiritum vitae: qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. De quo ergo peccato Dominus, quod peccatum damnavit? Video, video quidem quod peccatum damnavit, video prorsus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . Quod peccatum? Omne peccatum, omne nostrum peccatum damnavit . Sed de quo peccato? Ipse non habebat peccatum: de illo dictum est, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22) . Nullum prorsus, nec trahendo, nec addendo: nullum peccatum habuit, nec originis, nec propriae iniquitatis. Originem virgo demonstrat; conversatio vero ejus sancta satis ostendit nihil eum fecisse unde dignus esset morte. Ideo ait: Ecce venit princeps hujus mundi (diabolum significans), et in me nihil inveniet. Non inveniet quare me occidat princeps mortis. Et quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, eamus hinc (Joan. XIV, 30 et 31) . Et perrexit ad passionem mortis, mortem voluntariam, non necessitatis, sed arbitrii. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Id. X, 17, 18) . Si miraris potestatem, intellige majestatem. Ut Deus loquitur, Christus loquitur.
10. Quorumdam sententia de loco Apostoli. De quo ergo peccato damnavit peccatum? Intellexerunt quidam, et pervenerunt ad sensum non improbum. Sed tamen quid dixerit Apostolus, quantum mihi videtur, indagare minime potuerunt. Rem tamen non malam dixerunt: hanc vobis prius dico, et deinde quid mihi videatur, et quod ipsa Scriptura divina ostendat esse verissimum. Cum turbarentur : De quo peccato damnavit peccatum? Habebat peccatum? hoc dixerunt, De peccato damnavit peccatum, de peccato non suo; tamen de peccato damnavit peccatum. Si ergo non de suo, de cujus? De peccato Judae, de peccato Judaeorum. Unde enim fudit sanguinem in remissionem peccatorum? Quia crucifixus est a Judaeis . Quo tradente? Juda. Judaei quando illum occiderunt, Judas illum tradidit. Bene fecerunt, an peccaverunt? Peccaverunt. Ecce de quo peccato damnavit peccatum . Bene dictum est, et vere dictum est, quia et de peccato Judaeorum Christus damnavit omne peccatum, quia illis persequentibus fudit sanguinem, quo delevit omne peccatum. Verumtamen alio loco vide quid dicat Apostolus: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo hortante per nos: obsecramus pro Christo, id est tanquam Christus vos obsecret, pro illo vos obsecramus, reconciliari Deo. Et sequitur: Eum qui non noverat peccatum. Deus cui vos obsecramus reconciliari, eum qui non noverat peccatum, id est Christum Deum, eum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21) . Numquid hic potest intelligi peccatum 0825 Judae, peccatum Judaeorum, peccatum cujusque alterius hominis: cum audias: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit? Quis? quem? Deus Christum. Deus Christum fecit pro nobis peccatum. Non dixit, Fecit pro nobis peccantem; sed, fecit eum peccatum. Si nefas est dicere peccasse Christum, quis ferat peccatum esse Christum? Et tamen non possumus Apostolo contradicere. Non ei possumus dicere: Quid est quod loqueris? Si enim hoc Apostolo dixerimus, ipsi Christo dicimus. Ait enim alio loco: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ?
11. Verior interpretatio Apostoli. Christus peccatum factus quomodo. Quid igitur est? Intendat Charitas vestra magnum altumque mysterium. Felices eritis, si intellectum dilexeritis, et ad dilectum perveneritis . Prorsus, prorsus Christus Dominus noster, Jesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ut nos essemus justitia Dei in ipso. Quomodo? Audite Legem. Qui noverunt, sciunt quod dico: et qui non noverunt, legant, vel audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quae pro peccatis offerebantur. Habes, cum victima pro peccato adduceretur, dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum (Levit. IV) ; id est, super victimam pro peccato. Et quod est aliud quam Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit, dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2) . Ecce de quo peccato damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde damnavit peccatum. Ipsa est Lex spiritus vitae, quae liberavit te a lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litterae, lex jubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et justum, et bonum: sed infirmabatur per carnem; et quod jubebat, in nobis impleri non poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, tibi ostendat peccatum, alia tollat: ostendat peccatum lex litterae, tollat peccatum lex gratiae.