Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Fragmenta .
1. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem. Quorum, nisi et Judaeorum et Gentium? Sed ne diceretur, Quare super impietatem Gentium? Nunquam enim Gentes Legem acceperunt et praevaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Judaeos, quibus data est Lex, et eam observare noluerunt: Gentibus autem non est data. Intuemini, fratres, et intelligite quomodo omnes reos ostendit, et omnes salutis indigere ac misericordiae Dei. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Videte quemadmodum non dixerit, Non habent veritatem: sed, Veritatem, inquit, in iniquitate detinent. Et quasi quaereres dicens, Quomodo possunt habere veritatem, qui Legem non acceperunt? sequitur, Quia quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Et quomodo potuit manifestum esse in illis quod notum est Dei, qui Legem non acceperunt? Sequitur, et dicit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque 1022 ejus virtus et divinitas. Utique subaudimus, intellecta conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quaerat artificem? Attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus suis, attendis aerem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et caetera, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi: Ista video, illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem dedit. Neque enim et animam hominis vides. Sicut ergo ex motibus et administratione corporis animam, quam non vides, intelligis: sic ex administratione totius mundi, et ex regimine ipsarum animarum intellige Creatorem. Sed parum est intelligere. Nam illi intellexerunt; et vide quid ait Apostolus: Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quo merito, nisi superbiae? Nam vide sequentia: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Non enim debebant sibi arrogare quod ille donaverat, nec se jactare ex eo quod non a se ipsis, sed ab illo habebant. Quod illi utique reddendum fuit, ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi cohaererent. Quia vero superbia erat in eis, interposuit se falsus et fallax et superbus, qui eis promitteret quod per partes nescio quas superbiae purgarentur animae illorum, et fecit cultores daemoniorum. Inde sacra omnia quae celebrantur a Paganis, quae valere dicunt ad purgationem animarum suarum. Et audi Apostolum consequenter haec dicentem, quia pro mercede superbiae ista receperunt; quia non sic honorificaverunt Deum, ut honorificandus est Deus. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Jam simulacra sunt. Et ista quidem omnium Graecorum aliarumque gentium, quae similitudinem hominum habent. Quia vero non est major et superstitiosior idololatria quam Aegyptiorum: nam Aegyptus perfudit mundum figmentis talibus, qualia deinceps dicit Apostolus: cum dixisset, In similitudinem imaginis corruptibilis hominis; addidit, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Numquid enim, fratres, in aliis templis vidistis simulacrum capite canino vel taurino, caeterorumque animalium irrationabilium figmenta? Haec enim idola Aegyptiorum sunt. Utrumque enim genus complexus, ait Apostolus: «In similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.» Haec mala eorum, ex impietate superbiae sunt. Ista vero peccata quia de superbia, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Cum enim dicit, Tradidit illos Deus, jam de vindicta est cujusdam peccati, ut haec faciant. «Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium.» Quid est, «commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem» scilicet «imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, 1023 et quadrupedum, et serpentium.» Et ne quisquam eorum diceret, Non simulacrum colo, sed quod significant simulacra; subjecit statim, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 18-25) . Intelligite prudenter. Aut simulacrum enim colunt, aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium. Nam mare veritas est; Neptunus autem, mendacium factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium: quia Deus fecit mare; homo autem, simulacrum Neptuni. Sic, Deus fecit solem: homo autem simulacrum solis faciendo, convertit veritatem Dei in mendacium. Sed ne dicant, Non colo simulacrum, sed solem colo, ideo dixit, Coluerunt creaturam potius quam Creatorem .
2. Sed forsitan dicet aliquis: Etsi ipse humiliter natus est, in discipulorum nobilitate jactare se voluit. Non elegit reges, aut senatores, aut philosophos, aut oratores: imo vero elegit plebeios, pauperes, indoctos, piscatores. Petrus piscator, Cyprianus orator. Nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Non de se quisquam desperet abjectus: teneat Christum, et spes ejus falsa non erit, etc. .
3. Quid volebat Simon, nisi laudari in miraculis, extolli superbia? Ipsa enim eum compulit, ut pecunia emendum putaret donum Spiritus sancti (Act. VIII, 18, 19) . Cui superbiae contrarius Apostolus, in humilitate manendo, in meridie fervens spiritu, fulgens prudentia, dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quia dixerat: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 7, 6) . Et iterum: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13) ? Vide quomodo se coli respuit pro Christo, et non vult se fornicanti animae ostentare pro sponso. Nonne magnum videtur plantare et rigare? Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat. Quomodo timuit? Non se dicit aliquid ad salutem eorum quos in Christo aedificare cupiebat .
4. Nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate quam annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat, quam ipse per quem annuntiabatur. Licet si nos, inquit. Parum est, audi sequentia: aut angelus, inquit, de coelo annuntiaverit vobis aliquid praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8) . Videbat posse falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se adorari pro Deo, sibi arrogare quidquid possunt, se nominari, et si fieri potest, Christum ipsum gloria transire: ita diabolus et angeli ejus. Donatum Donatistae pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum detrahentem Christo, forsitan patienter ferant, quam si audiant detrahentem Donato .
5. Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente 1024A Apostolo, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ? Et licet dicat, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus; non quia se ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium quibusdam, dicens, Quia sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum (Galat. IV, 14) . In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35) . Non enim ait, Dedistis illis: sed, Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum !
6. Quid est Juno? Juno, inquiunt, est aer. Jam dudum invitabat ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut aerem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. Hoc ergo apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi hujus (Coloss. II, 8) . Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cum diceret philosophiam; in eodem loco ait, secundum elementa hujus mundi: non quasi qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum cavendos esse admonens.