Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Caput Primum.
1. In Pauli mutatione impletur prophetia Jacob de Benjamin. Verba Apostoli audivimus, imo per Apostolum verba Christi loquentis in illo, quem de persecutore praedicatorem fecit, percutiens et sanans, occidens et vivificans; occisus agnus a lupis, et faciens agnos de lupis. Praedictum erat in praeclara prophetia, cum Jacob sanctus patriarcha benediceret filios suos, praesentes tangens, futura prospiciens, praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat enim Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Benjamin (Philipp. III, 5) . Cum autem Jacob benedicens filios suos venisset ad Benjamin benedicendum, ait de illo: Benjamin lupus rapax. Quid ergo? Si lupus rapax, semper rapax? Absit. Sed quid? Mane rapiet, ad vesperum dividet escas (Gen. XLIX, 27) . Hoc in apostolo Paulo completum est, quia et de illo praedictum erat. Jam, si placet, inspiciamus illum mane rapientem, ad vesperum escas dividentem. Mane et vesperum posita sunt pro eo ac si diceretur, Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, sicut Actus Apostolorum testantur, acceptis litteris a principibus sacerdotum, ut ubicumque inveniret viae Dei sectatores, attraheret et adduceret, utique puniendos, ibat spirans et anhelans coedes. Hic est ille mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus. Et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat, magis saeviens omnes adjuvando, quam suis manibus lapidando. Audivimus, Mane rapiet: videamus, ad vesperum dividet escas. Voce Christi de coelo prostratus est, et accipiens interdictum saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, deinde erigendus; prius percutiendus, postea sanandus. Non enim in illo Christus postea viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audivit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum 1276 est tibi adversus stimulum calcitrare. Et ille, Quis es, Domine? Et vox desuper, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Membris adhuc in terra positis caput in coelo clamabat, et non dicebat, Quid persequeris servos meos; sed, Quid me persequeris? Et ille, Quid me vis facere? Jam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Jam informatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles. Audivit quid facere debeat. Caecus sane factus est: ut interiore luce fulgeret cor ejus, exterior ad tempus erepta est; subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori. Et eo tamen tempore, quo caetera non videbat, Jesum videbat. Ita et in ipsa ejus caecitate mysterium informabatur credentium; quoniam qui credit in Christum, ipsum intueri debet, caetera nec nata computare; ut creatura vilescat, et Creator in corde dulcescat.
2. Paulus ad Ananiam, lupus ad ovem captivus adducitur. Videamus ergo. Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne repentinum ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo, qui haec omnia faciebat, nuntiavit ovi lupum venturum, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito ejus nomine non conturbari. Nam cum Dominus Jesus eidem Ananiae nuntiaret Paulum jam venisse ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere, ait Ananias: «Domine, audivi de isto homine, quia multa mala operatus est in sanctos tuos: et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat.» Dominus autem ad illum: «Sine, et ego ei ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo» (Act. IX, 13, 16) . Mira et magna res geritur. Lupo saevitia interdicitur, lupus ad ovem captivus adducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut ejus nomine audito, timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur, ne jam putet saevientem, ne timeat tumentem. Ab agno pro ovibus mortuo fit ovis secura de lupo.
3. Christus mitis et humilis, quomodo nec sileat, nec mitescat. Deinde ille, cui praecedente Dominico cantavimus, Domine, quis similis tibi? Ne sileas, neque mitescas, Deus (Psal. LXXXII, 2) ; qui tamen dicit, Venite ad me, et discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29) : videamus quemadmodum utrumque exhibet, et in se ostendit sua eloquia consonare. Mitis est et humilis corde, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7) . Ligno suspensus pertulit odiorum flammas injustas, sustinuit ministras pessimi cordis linguas: quibus linguis illi percusserunt immaculatum, crucifixerunt justum. De quorum linguis dictum erat: Filii hominum, dentes corum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Et quid fecit lingua? gladius acutus quid fecit? Occidit. Quid occidit? Occidit vitam mors, ut a vita occideretur mors. Quid ergo, quid fecit lingua 1277 eorum gladius acutus? Audi quid fecit: vide quid sequitur. Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5-6) . Ecce quid fecit gladius acutus. Exaltatum super coelos novimus Dominum, non videndo, sed credendo: super omnem terram gloriam ejus, legendo, credendo, videndo. Vide ergo mitem et humilem corde, ut ad istam gloriam tropaeum mortificatae carnis adduceret. Vide illum mitem. Pendens dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) ; et, Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Discamus a te, quia mitis es et humilis corde. Ubi magis apparere vel potuit, vel debuit dignius, quam in ipsa cruce? Cum in ligno membra penderent, cum clavis confixae manus et pedes essent, cum adhuc illi saevirent linguis, cum se sanguine fuso non satiarent, cum aegrotantes medicum non agnoscerent: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tanquam diceret, Ego veni aegros curare: quod me non agnoscunt, febris immanitas facit. Mitis ergo et humilis corde dicit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
4. Erga Paulum exhibet utrumque; et non silet, et non mitescit. Tribulationes temporales futurae gloriae spe parvi pendendae. Quid ergo, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Impleat et hoc. Ecce non siluit: clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Fecit, Non sileas: exhibeat, Et non mitescas. Primo quia non pepercit errori ejus, quia non pepercit saevitiae, quia anhelantem caedes voce prostravit, saevienti lumen eripuit, captivum ad Ananiam, quem persequens quaerebat, adduxit. Ecce non mitis, ecce saeviens, non in hominem, sed in errorem. Parum est hoc: adhuc non sileat, neque mitescat. Ananiae timenti et trementi audito illius lupi famosi nomine, Ego, inquit, ostendam illi. Ego illi ostendam. Vide minantem, vide adhuc saevientem: Ego illi ostendam. Ne sileas, neque mitescas, Deus. Ostende persecutori, non solum bonitatem, verum etiam severitatem tuam. Ostende, patiatur quod fecit, discat et pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Ego, inquit, illi ostendam quae illum oporteat pati. Sed tanquam saeviens dicit, et implet quod dictum est, Ne sileas, neque mitescas, Deus. Non inde recedat, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ostendisti terrorem; subveni, ne patiatur et pereat quem fecisti, quem invenisti. Minax est, non silet, non mitescit, minatur. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen, patiatur pro nomine. O saevitia misericors! Vides illum praeparare ferrum: secturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audi. Non sunt condignae passiones hujus temporis. Ipse dicit qui patiebatur, et sciebat pro quo nomine patiebatur, et quo fructu patiebatur. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) . Saeviat mundus, fremat mundus, 1278 increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat: quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior, contra id quod spero. Hoc sentio, illud credo. Et tamen plus valet quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi, si potest vivi , tolerabile est: si non potest vivi, migrare hinc facit. Non exstinguit, sed accelerat. Quid accelerat? Ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine, merces sine fine.
5. Saulus unde appellatus. Paulus, modicus et humilis. Iste ergo, fratres, iste vas electionis, primo Saulus a Saüle. Recordamini enim qui nostis Litteras Dei, quis erat Saül. Rex pessimus, persecutor sancti servi Dei David: et ipse, si meministis, de tribu Benjamin. Inde iste Saulus, ducto secum tramite saeviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea, si Saulus a Saüle, Paulus unde? Saulus a rege saevo, cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans: Paulus autem unde? Paulus, quia modicus. Paulus humilitatis nomen est. Paulus, posteaquam adductus est ad Magistrum, qui ait, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Inde Paulus. Usum latinae locutionis advertite: quia paulum, modicum dicitur. Paulo post videbo te, paulum hic exspecta; id est, Post modicum videbo te, modicum hic exspecta. Audi ergo Paulum: Ego sum, inquit, minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9) . Prorsus ego sum minimus Apostolorum: et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum (Id. IV, 9) .
6. Humiles Deus exaltat. Et minimus, et novissimus, tanquam fimbria de vestimento Domini. Quid tam exiguum, quid tam novissimum, quam fimbria? Hac tamen tacta, mulier a fluxu sanguinis sanata est (Matth. IX, 20-22) . In modico isto magnus erat, in minimo grandis habitabat; et tanto minus a se magnum excludebat, quanto magis minor erat. Quid miramur magnum habitare in angusto? Magis in minimis habitat. Audi illum dicentem, Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2) . Ideo altus habitat in humili, ut humilem exaltet. Excelsus enim est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6) . Humilia te, et propinquabit tibi: extolle te, et recedet a te.
7. De Christo crucifixo non erubescendum. Minimus ergo iste quid dicit? Quod audivimus hodie: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Multi credunt corde, et erubescunt confiteri ore. Sciatis, fratres, prope jam neminem esse Paganorum, qui non apud se ipsum miretur, et sentiat impleri prophetias de Christo exaltato super coelos; quia vident super omnem terram gloriam ejus. Sed cum se invicem timent, sibimet invicem erubescunt, faciunt a se longe salutem: quia ore confessio fit ad salutem. Quid prodest corde credidisse 1279 ad justitiam, si os dubitat proferre quod corde conceptum est? Intus fidem Deus videt: sed parum est. Ne confitearis humilem, times superbos; et ei praeponis superbos, qui pro te displicuit superbis. Humilem times confiteri Filium Dei. Magnum Verbum Dei, virtutem Dei, sapientiam Dei non erubescis confiteri: natum, crucifixum, mortuum erubescis confiteri. Altus, excelsus et aequalis Patri, per quem facta sunt omnia, per quem factus es et tu, factus est quod tu; factus est propter te homo, propter te natus, propter te mortuus. Aegrote, quomodo sanaberis, qui de medicamento tuo erubescis? Elige tempus. Nunc est tempus: postea contemptus ille veniet admirandus, judicatus ille veniet judicaturus, occisus ille veniet excitaturus, exhonoratus ille veniet honoraturus. Modo, et postea: modo in fide res est, postea in manifestatione erit. Elige hoc tempore quam partem teneas in futuro. De Christi nomine erubescis? Ex eo quod erubescis modo hominibus, habes erubescere, cum venerit in gloria sua redditurus quod promisit bonis, quod minatus est malis. Ubi eris tu? Quid facies, si te attendat ille excelsus, et dicat tibi, Erubuisti de humilitate mea, non eris in claritate mea? Discedat ergo mala verecundia; accedat salubris impudentia, si impudentia dicenda est: sed tamen, fratres, extorsi mihi ut hoc dicerem, nec prorsus timerem.
8. De Christi morte cur non erubescendum. Christus suscepit duo mala nostra, ut daret duo bona sua. Nolo enim erubescamus de Christi nomine. Insultetur nobis quod credimus in crucifixum, in occisum. Plane in occisum; sed de quo nisi sanguis manaret, chirographum peccatorum nostrorum adhuc maneret. Prorsus in occisum credidi: sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non unde fecit me. Prorsus in occisum credo, sed in quem occisum? Qui venit aliquis, et accepit aliquid. Quis venit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce quis venit: quid accepit? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 6, 7) . Ille factor factus, ille creator creatus. Sed in quo factus et creatus? In forma servi, accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. In hac ergo forma servi, in eo quod a nobis pro nobis accepit, et natus est, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Quatuor res dixi. Natus est, mortuus est, resurrexit, et ascendit in coelum. Duo prima, duo novissima: duo prima, natus est, mortuus est; duo novissima, resurrexit, ascendit in coelum. In duobus primis conditionem tuam tibi ostendit: in duobus novissimis mercedis exemplum praebuit. Nasci et mori noveras: plena est his duobus regio mortalium. Quid hic abundat in omni carne, nisi nasci et mori? Hoc homo cum pecore habet: hanc ergo vitam cum pecoribus communem ducimus. Nati sumus, morituri sumus. Istud nondum noveras, resurgere, et in coelum ascendere. Duo noveras, duo non noveras: suscepit quod noveras, ostendit quod non noveras: patere 1280A quod suscepit, spera quod ostendit.
9. Mors non timenda temporalis, sed aeterna. Quid enim, si nolis mori, non es moriturus? Quid times, quod vitare non potes? Times, quod et si nolis, erit; et non times, quod etsi nolis, non erit. Quid est quod dixi? Omnibus hominibus natis constituit Deus mortem, per quam de isto saeculo emigrent. Exceptus eris a morte, si exceptus fueris a genere humano. Quid facis? Numquid tibi modo dicitur, Elige utrum velis esse homo? Jam homo es, venisti. Quomodo hinc exeas, cogita: natus es, moriturus es. Fuge, cave, repelle, redime: mortem potes differre. non auferre. Veniet, etsi nolis: veniet quando nescis. Quid ergo times, quod etsi nolueris, erit? Time potius, quod si nolueris, non erit. Quid est hoc? Impiis, infidelibus, blasphemis, perjuris, iniquis, et omnibus malis gehennae ignes ardentis et aeternas flammas minatus est Deus. Primo compara haec duo, mortem ad momentum, et poenas in aeternum. Times mortem ad momentum, veniet, etsi nolis: time poenas in aeternum, quae non venient, si nolueris. Multo majus est quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi; et majus est, et longe majus, incomparabiliter majus quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi. Etenim si bene vixeris, si male vixeris, moriturus es: non effugies ut non moriaris, seu vivendo bene, seu vivendo male. At vero si elegeris hic bene vivere, in aeternas poenas non mitteris. Quia vero eligere non potes hic, ne moriaris; elige cum vivis, ne in aeternum moriaris. Haec est fides, hoc Christus ostendit moriendo et resurgendo. Moriendo ostendit, quod velis nolis passurus es: resurgendo ostendit, quod si bene vixeris, accepturus es. Hic corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Sed times confiteri, ne insultent tibi homines, non qui non crediderunt; nam et ipsi intus credunt: sed ne insultent tibi qui confiteri erubescunt. Audi quod sequitur: Dicit enim Scriptura, Omnis qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. X, 10, 11) . Haec meditare, in his esto: haec est esca non ventris, sed mentis. Ille qui mane rapiebat, ipsas escas ad vesperum dividebat. Conversi ad Dominum, etc.