Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo CCLXXXV . In die Natali martyrum Casti et Aemili .
1. Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet imitari. Sanctorum martyrum non magna solum, sed etiam pia virtus (ipsa est enim utilis virtus, imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae loqui, eamque admonere, ita solemnia martyrum celebrare, ut vestigia martyrum sequendo delectet imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt, de suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit. Qui dedit ipsis, potens est dare et nobis: quoniam unum pretium datum est pro omnibus nobis.
2. Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal judicis. Illud ergo praecipue commonendi estis, quod assidue commoneri, et semper cogitare debetis, quod martyrem Dei non facit poena, sed causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque judicio, quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si poena hoc fecisset, hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12) . Duos latrones hinc atque inde posuerunt: sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adjungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora sua, illum crucifixerunt nostra. Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit 1294 latro in dolore, quod Petrus perdiderat in timore: scelus admisit, crucem ascendit; causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae. Judaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. Consortem crucis Dominum agnovit, et regno coelorum credendo vim fecit. Tunc in Christum latro credidit, quando fides apostolica trepidavit. Merito audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso. Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnae quidem se misericordiae commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, in poenis se futurum sperabat, et saltem in ejus adventu misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat, offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in regnum meum: Amen, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43) . Agnosce cui te commendas; quem credis venturum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in inferna descensurus, habeo te hodie in paradiso; non alteri commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, mala confessus Christi se misericordiae commenalter sua dabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium, sed tribunal: de cruce quippe insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes: hoc faciet in claritate, quod fecit in humilitate.
3. Munera gratiae ex profundo Dei judicio dantur. Petrus praesumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Praesumptores odit Deus. Munera divina de profundo Dei judicio veniunt: mirari ea possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum Domini? et, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 34, 33) ! Sequens per omnia vestigia Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat; fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio, sed eruditio. Amare quippe Dominum interrogatus in corde suo praesumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat: nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam suam pro Christo praesumptor se positurum esse jactabat, pro quo nondum posuerat Liberator. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus praedixerat, ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est, Respexit illum Dominus. At ille amare flevit (Luc. XXII, 33, 61, 62) . Amara erat recordatio negationis, ut dulcis esset gratia redemptionis. Nisi desertus, non negaret; nisi respectus, non fleret. Odit Deus praesumptores de viribus suis, et tumorem istum 1295 in eis, quos diligit, tanquam medicus secat. Secando quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitatem. Itaque resurgens Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori, quia praesumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter interrogat amantem, nisi ut compungat ter negantem? Proinde perfecit postea Petrus gratia Dei, quod primo non potuit fiducia sui. Nam posteaquam illi oves, non Petri, sed suas commendavit, ut non pasceret sibi, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam primo perdiderat; quoniam praepropere festinabat. Cum senior, inquit, factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Dominum (Joan. XXI, 18 et 19) . Factum est, pervenit Petrus ad passionem, qui lacrymis diluerat negationem. Quod ei promiserat Salvator, non potuit auferre tentator.
4. Castus et Aemilius in tormentis unde victi primum, unde post victores. Tale aliquid factum esse arbitror etiam in his martyribus sanctis Casto et Aemilio, quorum diem hodie celebramus . Fortasse et ipsi de suis viribus antea praesumpserunt, et ideo defecerunt. Ostendit eis qui essent ipsi, qui ipse. Repressit praesumentes, et vocavit credentes: adjuvit pugnantes, coronavit vincentes. Denique jam de illis gaudebat inimicus in prima congressione, quando cesserunt doloribus, in suis eos partibus computabat; jam exsultabat, jam suos habebat: sed quantum eis concessum est, Domino miserante; alii martyres diabolum vicerunt tentantem, isti etiam triumphantem. Itaque, fratres mei, meminerimus quorum celebritatem hodie celebramus: nec velimus imitari quod victi sunt, sed potius quod vicerunt. Ideo magnorum casus non latuerunt, ut timeant qui de se praesumpserunt. Ubique nobis humilitas magistri boni diligentissime commendatur. Quandoquidem et salus nostra in Christo, humilitas Christi est. Nulla enim nostra salus esset, nisi Christus humilis pro nobis fieri dignatus esset. Meminerimus de nobis ipsis non esse praefidendum. Deo commendemus quod habemus: ab illo imploremus quod minus habemus.
5. Martyres advocati nostri, et tamen unus advocatus noster Christus. Martyrum perfecta justitia est, quoniam in ipsa passione perfecti sunt. Ideo pro illis in Ecclesia non oratur. Pro aliis fidelibus defunctis oratur, pro martyribus non oratur: tam enim perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati. Neque hoc in se, sed in illo cui capiti perfecta membra cohaeserunt. Ille est enim vere advocatus unus (I Joan. II, 1) , qui interpellat pro nobis, sedens ad dexteram Patris (Rom. VIII, 34) : sed advocatus unus, sicut et pastor unus. Nam oportet, inquit, me et eas oves adducere, quae non sunt de hoc ovili (Joan. X, 16) . Ut Christus pastor, Petrus non pastor? Imo et Petrus 1296 pastor, et caeteri tales sine ulla dubitatione pastores. Nam si non pastor, quomodo ei dicitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17) ? Sed tamen verus pastor, qui pascit oves suas. Petro enim dictum est, non, Pasce oves tuas; sed, meas. Petrus ergo non in se, sed in corpore pastoris est pastor. Nam si oves suas pasceret, continuo fierent haedi, quos pasceret.
6. Extra Ecclesiam non oves Christi, sed haedi pascuntur a schismaticis. Donatistarum vox. Contra hoc enim quod Petro dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc audit a Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu (Cant. I, 7) . Quam mala vox, Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19) . Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21) . Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, o catholica pulchra inter haereses: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim ego te ejicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judae 19) . Non enim dictum est, Ejecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis peccantibus justitia divina servavit. Tanquam enim jam pronos proprio pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit (Gen. III, 23) . Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu: non ego te ejicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est, qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri. Quare enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim agnoscerent, ibi viderent non suum, sed Dei esse quod darent. Ego do: meum est quod do; et ideo sanctum est, quia ego do. Non te agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim aliquando eras, quando sponsi tui membris inhaerebas. Noluisti ergo audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique foedam te invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ? Non ergo advertis quemadmodum dictum sit, Nisi cognoveris temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non quomodo dictum est Petro, Pasce oves meas. Sed vide quid tibi adjunxerit, quid tibi ista praedixit: Exi tu in vestigiis gregum; non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum, divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce haedos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat charitate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum, ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adjuvantem: ideo exi tu. Ille oves meas, tu haedos tuos. Ille in tabernaculo pastoris, tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo 1297 jactas poenam tuam malam, quae non habes causam bonam?
7. Martyres in Ecclesiae unitate honorandi. Martyres itaque intus honoremus in tabernaculo pastoris, in membris pastoris, habentes gratiam, non audaciam; pietatem, non temeritatem; constantiam, non pertinaciam; collectionem, non divisionem. Proinde si vultis martyres veros imitari, causam vobis eligite, ut dicatis Domino: Judica me, Domine, et discerne causam meam a gente non sancta (Psal. XLII, 1) . Discerne, non poenam meam; nam habet hanc et gens non sancta; sed causam meam, quam non habet nisi gens sancta. Causam ergo vobis eligite, causam bonam et justam tenete, et in adjutorio Domini nullam poenam timete. Conversi ad Dominum, etc.