1. Ave, genetrix, Maria, Dei veri et hominis, Plena superni numinis,
Offerimus mente pia,
Per quod mundus renovatur, Dum Ex Eva Ave datur;
Suscipe, virgo Maria.
2. Ave, carens infamia,
Cuius fuit conceptio Dotata privilegio, Quod non est datum in via Filiabus Adae natis Neque filiis damnatis; Salva nos, potens Maria.
3. Ave, in innocentia
Concepta et praeservata, Nulla labe maculata
Dextrae Dei potentia Peccati originalis Nec cuiusquam actualis;
Ab his nos solve, Maria.
4. Ave, de stirpe regia
Orta, cuius nativitas Mundi fuit iucunditas,
Angelorum laetitia,
Cuius ortu mors moritur Et vita restituitur;
Hanc nobis confer, Maria.
5. Ave, cuius infantia A tua nativitate Superavit claritate
Caelorum luminaria, Ut Lucifer principians Ortum solis denuntians;
Illumina nos, Maria.
6. Ave, virginum gloria
Quam mira praesentatio Gratam pro Dei filio
Fecit patris clementia, Dum in templo praesentata Fuisti et acceptata;
Acceptos fac nos, Maria.
7. Ave, superans lilia, Cuius praesentatione Plena admiratione
Illustratur ecclesia,
Dum virgo trium annorum Data es Deo deorum;
Dona ei nos, Maria.
8. Ave, transcendens omnia, Cuius annuntiatio A Gabriele nuntio
De caelesti hierarchia Facta est Dei virtute Pro electorum salute;
Fac de illis nos, Maria.
9. Ave, mater et filia,
Deo patri valde grata, Pro filio salutata
Aeterna sapientia,
Ut tu esses digna mater Eius, qui est noster frater;
Fac simus digni, Maria.
10. Ave, facta praenuntia Tua visitatione De Christi conceptione,
Nova nuntians gaudia Elisabeth visitando, Magnificat decantando;
Sic visita nos, Maria.
11. Ave, quae post colloquia Tuae salutationis Atque visitationis
Iohannem plenum gratia Dignum esse meruisti, Dum matrem visitavisti;
Ne deseras nos, Maria.
12. Ave, virgo eximia,
Cuius purificatio Facta cum tuo filio
Humilitate nimia
Est die quadragesimo Ab eius ortu maximo;
Purifica nos, Maria.
13. Ave, plena munditia,
Quae salvatorem portasti Ad templum et praesentasti,
Quem mira reverentia Senex Simeon suscepit Et post mortem laetus cepit;
Fac sic mori nos, Maria.
14. Ave, magnificentia
Exaltata super caelos, Cui concinit dulce melos Angelorum militia,
Dum super omnes assumpta Fuisti carne resumpta; Post te trahe nos, Maria.
15. Ave, suprema praemia In tua assumptione Ac glorificatione Obtinens atque gaudia, Quae post Deum exaltaris Ac ubique dominaris; Semper rege nos, Maria.
16. Deo patri sit gloria Eiusque unigenito Cum spiritu paraclito
Per saeculorum spatia Tibique, nostra salvatrix Atque mundi gubernatrix;
Glorifica nos, Maria.