Secundo ponit illa quae pertinent ad motivum. Est autem propinquum principium motus in animalibus appetitus sensitivus, qui dividitur in duas vires, scilicet irascibilem et concupiscibilem, sicut dictum est in tertio de anima. Ponit ergo iram pertinentem ad vim irascibilem, et desiderium pertinens ad concupiscibilem; a quibus duabus passionibus, tamquam a manifestioribus, praedictae duae vires denominantur. Concupiscibilis enim denominatur a desiderio, irascibilis autem ab ira. Sed, quia sunt quaedam aliae animae passiones ad vim appetitivam pertinentes, ideo subiungit, et omnino appetitus ut comprehendat omnia quae ad vim appetitivam pertinent.