Est etiam aliud considerandum, quod sensus et intellectus non solum recipiunt formas rerum, sed etiam habent iudicare: iudicium autem quod faciunt de contrariis non est contrarium, sed unum et idem, quia per unum contrariorum sumitur iudicium de altero.
Et quantum ad hoc, verum est quod supra dictum est, quod magis simul possunt sentiri sensibilia unus generis, de quorum uno iudicatur per alterum, quam sensibilia diversorum sensuum.