Walahfridus Strabo, Abbas Augiensis, d. 849.
121. (1. ) Hymnus de Natale Domini.
122. (2. ) Sabbato Quattuor Temporum
123. (3. ) Hymnus de sancto Gallo
124. (4. ) In Natalem sancti Mammetis
125. (5. ) Hymnus sancti lamiani Martyris.
127. (7. ) De beata Maria Virgine.
129. (9. ) In Adventu Hlotharii Imperatoris.
R. Salve, regum sancta proles, care Christo Carole.
1. Ecce, votis apta vestris venit hora, psallite, Gaudium cordis patescat claritate carminum.
2. Nullus ordo, nulla rerum nunc silescat vastitas Mens et lingua, cor, voluntas laudem dando personet:
3. Credimus superna votis angelorum milia Nostris congaudere digne, ut dicamus cernui:
4. Anna vatem, Sara risum non fudit libentius, Quam de toto nunc tenellum corde mulcet Augia.
5. In te terra nostra patrem suscipit cum fratribus, Cum quibus tibi decora pars honoris permanet.
6. Ferte nabla tibiasque,
organum cum cymbalis, Flatu quidquid, ore, pulsu arte constat musica.
7. Dicat omne plebis agmen, clerus ipse primitus, Dives, pauper, sospes, aeger consonent in laudibus:
8. Te Maria, sancta virgo, cum subiectis omnibus In salutem christianam protegat feliciter
9. Turba quod simul piorum, qui Deo sunt proximi, Actitet penes supernam, poscimus, clementiam.
10. Gloriam dignam triformi pangimus potentiae, Quae te sanum vexit isthuc Francorum per regmina.