LIBER DE BONO PATIENTIAE.

 I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam

 II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel pati

 III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum consc

 IV. Qualis vero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta

 V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imit

 VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis. Et quia ad hoc descendisse se d

 VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, qu

 VIII. Et post ista omnia , adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens

 IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus seq

 X. Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude vir

 XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origi

 XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, n

 XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum 0630C est: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvus erit Si permanseritis, in verbo meo, vere di

 XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaer

 XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe 0632A et fide major est, quae et opera et mart

 XVI. Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te

 XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum 0633B genus quotidie fatigatur et quatitur, patie

 XVIII. Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quant

 XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum

 XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum

 XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vind

 XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens vel

 XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram t

 XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum par

17. And moreover, also, for the varied ills of the flesh, and the frequent and severe torments of the body, wherewith the human race is daily wearied and harassed, patience is necessary.  For since in that first transgression of the commandment strength of body departed with immortality, and weakness came on with death—and strength cannot be received unless when immortality also has been received—it behoves us, in this bodily frailty and weakness, always to struggle and to fight. And this struggle and encounter cannot be sustained but by the strength of patience. But as we are to be examined and searched out, diverse sufferings are introduced; and a manifold kind of temptations is inflicted by the losses of property, by the heats of fevers, by the torments of wounds, by the loss of those dear to us. Nor does anything distinguish between the unrighteous and the righteous more than that in affliction the unrighteous man impatiently complains and blasphemes, while the righteous is proved by his patience, as it is written: “In pain endure, and in thy low estate have patience; for gold and silver are tried in the fire.”41    Ecclus. ii. 4, 5.

XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum 0633B genus quotidie fatigatur et quatitur, patientia necessaria est. Nam, cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporea luctari semper et congredi. Quae luctatio et congressio non nisi patientiae viribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atque explorandis diversi importantur dolores, et multiplex tentationum qualitas irrogatur, de jacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus vulnerum, de amissione charorum. Nec aliud magis inter injustos discernit et justos, quam quod in adversis per impatientiam queritur et blasphemat injustus, patientia 0633C justus probatur, sicut scriptum est: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4).