LIBER DE BONO PATIENTIAE.

 I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam

 II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel pati

 III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum consc

 IV. Qualis vero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta

 V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imit

 VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis. Et quia ad hoc descendisse se d

 VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, qu

 VIII. Et post ista omnia , adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens

 IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus seq

 X. Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude vir

 XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origi

 XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, n

 XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum 0630C est: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvus erit Si permanseritis, in verbo meo, vere di

 XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaer

 XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe 0632A et fide major est, quae et opera et mart

 XVI. Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te

 XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum 0633B genus quotidie fatigatur et quatitur, patie

 XVIII. Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quant

 XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum

 XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum

 XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vind

 XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens vel

 XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram t

 XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum par

22. But when shall come the divine vengeance for the righteous blood, the Holy Spirit declares by Malachi the prophet, saying, “Behold, the day of the Lord cometh, burning as an oven; and all the aliens and all the wicked shall be stubble; and the day that cometh shall burn them up, saith the Lord.”50    Mal. iv. 1. And this we read also in the Psalms, where the approach of God the Judge is announced as worthy to be reverenced for the majesty of His judgment: “God shall come manifest, our God, and shall not keep silence; a fire shall burn before Him, and round about Him a great tempest. He shall call the heaven above, and the earth beneath, that He may separate His people. Gather His saints together unto Him, who establish His covenant in sacrifices; and the heavens shall declare His righteousness, for God is the Judge.”51    Ps. l. 3–6. And Isaiah foretells the same things, saying: “For, behold, the Lord shall come like a fire, and His chariot as a storm, to render vengeance in anger; for in the fire of the Lord they shall be judged, and with His sword shall they be wounded.”52    Isa. lxvi. 15, 16. And again: “The Lord God of hosts shall go forth, and shall crumble the war to pieces; He shall stir up the battle, and shall cry out against His enemies with strength, I have held my peace; shall I always hold my peace?”53    Isa. xlii. 13, 14.

XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus; eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula , et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus (Malach. IV, 1). Quod item legimus in Psalmis, ubi Dei judicis praedicatur adventus censurae suae majestate venerandus: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus procella nimia , Advocabit coelum sursum et terram deorsum, ut separet populum suum. 0636C Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis; et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est (Psal. XLIX, 3-6). Et Esaias eadem praenuntiat dicens: Ecce enim Dominus sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam. In igne enim Domini judicabuntur, et in gladio ejus vulnerabuntur (Isa. LXVI, 15). Et iterum: Dominus Deus virtutum prodibit et comminuet bellum, excitabit certamen , et clamabit super inimicos suos 0637A cum fortitudine. Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 13)?