LIBER DE IDOLORUM VANITATE. QUOD IDOLA DII NON SINT, ET QUOD DEUS UNUS SIT, ET QUOD PER CHRISTUM SALUS CREDENTIBUS DATA SIT .

 0564D I. Deos non esse quos colit vulgus hinc notum est. 0565A Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coe

 II. Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina. Castores alternis 0567A moriuntur ut vivant. Aesculapius ut in D

 III. Inde per gentes et provincias singulas varia deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique majorum suorum cult

 IV. Cur vero deos putas pro Romanis posse, quos videas nihil pro suis adversus eorum arma valuisse? Romanorum enim vernaculos deos novimus. 0570A Est

 0571B V. Regna autem non merito accidunt, sed sorte variantur. Caeterum imperium ante tenuerunt et Assyrii et Medi et Persae , et Graecos et Aegyptios

 VI. Horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis caecantibus veritatem stultum et credulum vulgus inducit. Spiritus sunt i

 VII. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecrati delitescunt. Hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volat

 VIII. Unus igitur omnium dominus est Deus . 0576A Neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad divinum imp

 0576B IX. Hic nec videri potest, visu clarior est nec comprehendi, tactu purior est nec aestimari, sensu major est: et ideo sic eum digne aestimamus

 X. Quod vero Christus sit, et quomodo per ipsum nobis salus venerit, sic est ordo, sic est ratio. Judaeis primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi

 XI. Necnon Deus ante praedixerat fore ut, vergente saeculo et mundi fine jam proximo, ex omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret Deus mul

 XII. Sciebant et Judaei Christum esse venturum. Nam hic illis semper, Prophetis admonentibus, annuntiabatur. Sed significato duplici ejus adventu, uno

 0579B XIII. Itaque, cum Christus Jesus, secundum a Prophetis ante praedicta, verbo et vocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restr

 XIV. Hoc eos facturos et ipse praedixerat, et Prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem, sed u

 XV. Ac, ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, per cruces, 0582A per multa poenarum genera tentantur. Dolor, q

6. Of all these, however, the principle is the same, which misleads and deceives, and with tricks which darken the truth, leads away a credulous and foolish rabble. They are impure and wandering spirits, who, after having been steeped in earthly vices, have departed from their celestial vigour by the contagion of earth, and do not cease, when ruined themselves, to seek the ruin of others; and when degraded themselves, to infuse into others the error of their own degradation. These demons the poets also acknowledge, and Socrates declared that he was instructed and ruled at the will of a demon; and thence the Magi have a power either for mischief or for mockery, of whom, however, the chief Hostanes both says that the form of the true God cannot be seen, and declares that true angels stand round about His throne. Wherein Plato also on the same principle concurs, and, maintaining one God, calls the rest angels or demons. Moreover, Hermes Trismegistus speaks of one God, and confesses that He is incomprehensible, and beyond our estimation.

VI. Horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis caecantibus veritatem stultum et credulum vulgus inducit. Spiritus sunt insinceri et vagi, qui, posteaquam terrenis vitiis immersi sunt, et a vigore coelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et depravati errorem pravitatis infundere. Hos et poetae daemonas norunt; et Socrates instrui se et regi ad arbitrium daemonis praedicabat, et magis inde est ad perniciosa vel ludicra potentatus; quorum tamen praecipuus Hostanes 0574A et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros sedi ejus dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur.