Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri Divinae Bibliothecae Pars Secunda Complectens aliquot libros qui in Hebraeorum Canone non habentur, vel
Praefatio Hieronymi In Librum Tobiae. Chromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus presbyter in Domino salutem.
(( Cap. VI.)) Profectus est autem Tobias, et canis
(( Cap. VIII.)) Postquam vero coenaverunt, introduxerunt
Praefatio Hieronymi In Librum Judith.
Praefatio Hieronymi In Librum Judith.
Veteris Testamenti Volumina Duo Job Et Psalterium Ex Graecis exemplaribus sive ex Origenis Hexaplari editione A S. Hieronymo In Latinum Conversa, Cum
J. Martianaei Admonitio In Opus Subsequens.
Patrum Veterum Testimonia De Libro Job.
Praefatio Hieronymi In Librum Job.
Incipit Liber Job.
Respondens Autem Eliphaz Themanites, Dixit:
(( Cap. VI.)) Si quis appendens ponderet iram meam, et Al. Al. Al.
(( Cap. VII.)) Et fauces meae nonne sapientiam meditantur (( Al. Al. Al.
Ad Haec Baldad Sauchites, Dixit:
(( Cap. VIII.)) Quousque loqueris haec? Spiritus multiloquax Al. Al.
Respondens Autem Eliphaz Themanites, Dixit:
(( Cap XVI.)) Audivi talia multa. Consolatores Al. Al. Al. tacet Al. Cap. Al. Al.
Respondens Autem Baldad Sauchites, Dixit:
(( Cap. XX.)) Non sic sperabam contradicturum te haec. Nec (( Al. Al. Al.
(( Cap. XXII.)) Nonne Dominus est qui docet sensum Al.
(( Cap. XXIII.)) Et quidem scio quia de manu mea est increpatio, et manus Al. Cap. Al.
Respondens Autem Baldad Sauchites, Dixit:
Et Adjecit Job Ad Prooemium Suum, Et Dixit:
Et Adjecit Job Ad Praefationem, Dicens:
Et Respondens Elius Filius Barachiel Buzites, Dixit:
Et Adjiciens Elius Ait: Iterum Loquar:
Respondens Autem Elius, Dixit:
(( Cap. XXXIV.)) Audite, sapientes, verba mea et qui habetis sapientiam (( Al. Al. Al. Al. Al.
(( Cap. XXXV.)) Quare Al. Al. Al. Al. tac.
(( Cap. XXXVI.)) Sustine Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. tac. Cap. Al. Al.
Respondens Autem Job, Domino Dixit:
Respondens Autem Dominus Job De Turbine, Ait:
(( Cap. XLII.)) Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, et impossibile tibi
Dixit Dominus Ad Eliphaz Themaniten:
Admonitio In Opus Subsequens.
Testimonia De Duplici Hieronymiano Psalterio Juxta LXX Interpretes.
Testimonia De Duplici Hieronymiano Psalterio Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Librum
In Finem, Psalmus David (( Ms. Ipsi David)).
Oratio David (( Ms. Ipsi David)).
Admonitio J. Martianaei In Duas Sequentes Praefationes S. Hieronymi.
Admonitio J. Martianaei In Duas Sequentes Praefationes S. Hieronymi.
Praefatio Hieronymi In Librum Paralipomenon Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Librum Paralipomenon Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis Juxta LXX Interpretes.
Appendix Ad Secundam Partem DIV. Bibliothecae S. Hieronymi, Complectens Libros Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum, Ad totius Scripturae complemen
Incipit Liber Sapientiae.
In Ecclesiasticum Jesu Filii Sirach Prologus.
In Ecclesiasticum Jesu Filii Sirach Prologus.
Incipit Liber Ecclesiastici.
Incipiunt Libri Duo Machabaeorum.
Incipiunt Libri Duo Machabaeorum.
Liber Primus Machabaeorum.
Liber Secundus Machabaeorum.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Divinae Bibliothecae Pars Tertia, Complectens Novum Testamentum.
Ordo Evangelicus, In quo sunt libri: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Ordo Evangelicus, In quo sunt libri: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Praefatio Hieronymi In Quatuor Evangelia.
Praefatio Hieronymi In Quatuor Evangelia.
Eusebii Caesariensis Epistola In Subsequentes Canones Evangeliorum.
Eusebii Caesariensis Epistola In Subsequentes Canones Evangeliorum.
Incipit Canon Primus, In Quo Quatuor.
Incipit Canon Secundus, In Quo Tres.
Incipit Canon Tertius, In Quo Tres.
Incipit Canon Quartus, In Quo Tres.
Incipit Canon Quintus, In Quo Duo.
Incipit Canon Sextus, In Quo Duo.
Incipit Canon Septimus, In Quo Duo.
Incipit Canon Octavus, In Quo Duo.
Incipit Canon Nonus, In Quo Duo.
Incipit Canon X—Matthaeus Proprie.
Incipit Evangelium Secundum Matthaeum.
Incipit Evangelium Secundum Matthaeum.
(( Cap. II.)) Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem
(( Cap. V. XXIV, 10.)) Videns autem Al.
(( Cap. XIII. CXXXI, 2.)) In illo die exiens Jesus de Al. tac.
(( Cap. XXIII, CCXXVII, 10.)) Tunc Jesus locutus est
(( Cap. XXVI. CCLXXIV, 1.)) Et factum est, cum Al. add.
Incipit Evangelium Secundum Marcum.
Incipit Evangelium Secundum Marcum.
Incipit Evangelium Secundum Lucam.
Incipit Evangelium Secundum Lucam.
(( Cap. VIII. LXXV, 10.)) Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per
(( Cap. X. CVII, 10.)) Post haec autem designavit
Incipit Evangelium Secundum Joannem.
Incipit Evangelium Secundum Joannem.
(( Cap. XIII.)) Ante Ms. Ms. Ms.
(( Cap. XV.)) Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem
(( Cap. XVI.)) Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Mss. tac. Ms.
(( Cap. XXI. CCXIX, 9.)) Postea manifestavit se iterum Jesus
Ordo Apostolicus, In quo sunt: Actus Apostolorum, Epistolae Pauli, Epistolae Canonicae, Apocalypsis.
Ordo Apostolicus, In quo sunt: Actus Apostolorum, Epistolae Pauli, Epistolae Canonicae, Apocalypsis.
Incipit Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus.
Incipit Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus.
(( Cap. XXVIII.)) Et cum evasissemus, tunc cognovimus
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Romanos.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Romanos.
(( Cap. XV.)) Debemus autem nos firmiores imbecillitates (( Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Prima.
(( Cap. VI.)) Audet aliquis vestrum habens negotium Ms.
(( Cap. X.)) Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam Ms. Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Secunda.
(( Cap. Ms. Ms. tac. Ms. Ms. add. Ms. Ms. Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Galatas.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Galatas.
(( Cap. II.)) Deinde post annos quatuordecim, iterum
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Ephesios.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Ephesios.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philippenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philippenses.
(( Cap. Ms. add. Ms. add. Ms. add.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Colossenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Colossenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Titum.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Titum.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philemonem.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philemonem.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Hebraeos.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Hebraeos.
(( Cap. VI.)) Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora (( Ms. Ms.
(( Cap. IX.)) Habuit quidem et prius justificationes Ms. Ms. Ms.
(( Cap. XIII.)) Charitas fraternitatis maneat Ms. Ms.
Prologus Septem Epistolarum Canonicarum.
Prologus Septem Epistolarum Canonicarum.
B. Jacobi Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Jacobi Apostoli Incipit Epistola Catholica.
(( Cap. IV.)) Unde bella et lites in vobis? Nonne
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Prima.
(( Cap. IV.)) Charissimi, nolite omni spiritui credere,
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Tertia.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Tertia.
B. Judae Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Judae Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Joannis Apostoli Incipit Apocalypsis.
B. Joannis Apostoli Incipit Apocalypsis.
(( Cap. VI.)) Et quod vidi aperuisset Agnus unum de Ms. add. Ms. Ms.
(( Cap. XIV.)) Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor
(( Cap. XIX.)) Post haec audivi quasi vocem tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia: Salus,
Appendix Ad DIV. Bibliothecam S. Hieronymi.
Appendix Ad DIV. Bibliothecam S. Hieronymi.
Abbreviatio Chronicae.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Codicum Divinae Bibliothecae Variantes Lectiones. Pars Prima, Complectens Lectiones Variantes Veteris Testamenti.
Hieronymi In Libros Regum Praefatio.
Visio Qua Erudivit Eum Mater Sua.
Canticum Canticorum Salomonis,
Ad Paulam Et Eustochium, In Translationem Isaiae Ex Hebraica Veritate.
Threni, Id Est Lamentationes Jeremiae, Quae Hebraice Cinoth inscribuntur.
Codicum Divinae Bibliothecae Variantes Lectiones. Pars Secunda, Complectens Variantes Lectiones Novi Testamenti.
Sanctum J. C. Evangelium Secundum Matthaeum.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Marcum.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Lucam.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Joannem.
Epistola Pauli Apostoli Ad Romanos.
Epistola Pauli Ad Corinthios Prima.
Epistola Pauli Ad Corinthios Secunda.
Epistola Pauli Ad Philippenses.
Epistola Pauli Ad Colossenses.
Epistola Pauli Ad Thessalonicenses Prima.
Incipit Epistola Ad Laodicenses.
Epistola Pauli Ad Thessalonicenses Secunda.
Epistola Pauli Ad Timotheum Prima.
Epistola Pauli Ad Timotheum Secunda.
Epistola Pauli Apostoli Ad Hebraeos.
Epistola Catholica Jacobi Apostoli.
Incipit Epistola Jacobi Apostoli Ad Duodecim Tribus.
Epistola Petri Apostoli Prima.
Epistola Petri Apostoli Secunda.
Epistola Joannis Apostoli Prima.
Epistola Joannis Apostoli Secunda.
Epistola Joannis Apostoli Tertia.
Judae Apostoli Epistola Catholica.
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Variantes subsequentes Lectiones collegit in unum corpus clarissimus vir, summus in re archeologica, Blanchinus. Desiderio valde habentes in hac nova recensione Bibliothecae Divinae opus quam maxime locupletari, non dubitavimus in appendicem huc afferre documentum cujus opportunitas patet ex titulo: Divina Bibliotheca, seu Variantes Lectiones Veteris Testamenti juxta Hebraicam veritatem translati, et Novi Graecae fidei redditi a S. Eusebio Hieronymo Stridonensi presbytero, nunc primum in lucem emissae, ex antiquissimo codice manuscripto Toletanae Ecclesiae, Gothicis litteris scripto, et ad editionem Bibliorum Sacrorum F. Joannis Hentenii Nechliniensis, anno Domini 1569, Lugduni excussorum apud Gulielmum Rovillium, sub Scuto Veneto, diligentissime exacto, atque cum eadem editione summa fide collato, a doctissimo viro magistro Christophoro Palomares, cujus collationis exemplar autographum exstat in bibliotheca Vaticana, n. 50. Documenti succincte sic exposita ratione, submittit judiciosus Collector praefationem ab ipso Christophoro exemplari suo praepositam, non alia admonitione jure putans clariore opus esse. Sic igitur se habet laudata praefatio:
En, candide lector, ex bibliotheca Toletanae Ecclesiae Vulgatae editionis manuscriptum pervetustum exemplar, litteris Gothicis exaratum; quae licet a Latinis elementis fluxerint, adeo tamen a Latina elegantia degeneraverunt, ut primo intuenti potius Hebraeas aut peregrinas quasdam notas referant, quam Latinas; ac propterea difficillimae lectu sint. Augent hanc difficultatem quarumdam litterarum inter se maxima similitudo, compendia dictionum, connexio verborum, rara periodorum distinctio, nulla ferme ortographiae nec punctorum ratio; quo fit ut passim lector cogatur haerere, et de vera lectione dubitare. Universam istam difficultatem, assiduitate lectionis, et sedula cura superavi: atque ita integra fide lectiones istius exemplaris in margine hujus excussi transcripsi, denuo cum illo contuli et correxi, ne forte aliquae falsae subreperent: nonnullas etiam, quae nimium ab excussis discrepabant, vel depravata videri poterant, iterum et tertio revisi, ut integrum et sincerum eumdem Gothicum codicem tibi exhiberem. Plurimas item lectiones a barbaro scriptore, et Latinae linguae prorsus ignaro vitiatas, quemadmodum scriptas reperi, exscripsi; quia saepius ex eis conjici facile potest, quae olim fuerit pura et germana lectio; istius tamen rei nullum judicium feci, quia cum hoc munus susceperim mandato illustrissimi D. D. mei Gasparis a Quiroga cardinalis et archiepiscopi Toletani, tantum mihi ab eo injunctum fuit, ut lectiones Gothicas, quae ab excussis differunt, exciperem, illarum examen et lectionem relinquens congregationi a domino nostro Xisto Quinto factae pro recognoscenda et exornanda Vulgata editione, cui praeest doctissimus pariter acris ingenii, et maturi judicii vir, illustrissimus dominus cardinalis Carafa. Enim vero, quamtumvis infelicem et barbarum exceptorem hic noster codex sit nactus, sua tamen vetustate multas lectiones maximi momenti, quae valde utiles, et usui futurae sunt, eis quibus sacrorum Bibliorum recognitio demandata est, conservavit, quae temporis injuria in aliis codicibus interciderant. Qua porro aetate scriptum sit, certo sciri nequit; illud solum constat, sexcentesimo ab hoc anno Joannem quemdam Cordubensem episcopum ad alia exemplaria istum codicem tamquam vetustum castigasse, atque veluti e re pretiosissima donum ex eo fecisse Ecclesiae Hispalensi, ut idem Joannes in fine hujus exemplaris scripsit caracteribus Gothicis majoribus, his verbis: In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi. Auctor possessorque hujus libri, in quo vetus novumque omne sacrum Testamentum continetur, Servandus divae memoriae fuit: cum enim vero natus eruditusque in beata Spalensi sede, postea cathedram Bastigitanae meruit tenere: a quo inclito viro concessus est hic codex Joanni sodali intimoque suo. Qui etiam postquam in hanc eximiorem sedem Spalensis nutritus, et a patruo suo beatae memoriae Stephano sapientissimo luculentissimoque Spalensis episcopo eruditus, ac sacerdotii ordine dedicatus, ad Carthaginem sedem missus est episcopus; et item inde translatus, Cordubae magnaeque regiaeque praesul electus, ex qua sede egregie incolomis corpore et mente, decrevit hunc codicem compte perfectum, Domino Deo offerre in supra fata Spalensis sede penes memoriam Sanctae semperque Virginis Mariae decimo kalendas Januarias aera millesima vigesima sexta, cum tali ditione, ut nullus clericorum audeat hunc codicem . . . . aut mutare a . . . . . . , ac e supra fata sede. Et si quis, quod absit, fecerit, sit a Deo, et angelis suis, sanctisque omnibus condemnatus. Haec ille. Scimus autem ab hoc Joanne istum codicem ex aliis esse correctum, quia dicit, se hunc librum mittere compte perfectum: unde a libro Geneseos usque ad Apocalypsim in eo visuntur nonnulla verba erasa, quaedam mutata, alia pleraque litteris Gothicis recentioribus inter lineas vel in margine addita; ea autem, quae ita mutantur vel adduntur, non ejus generis sunt, de quibus suspicari possit, esse glossas ab aliquo studioso ascriptas (nullae enim hujusmodi insunt); sed ipsamet loca indicant esse correctionem ex aliis libris factam, quod singulis in locis, istis verbis, additur vel adduntur, significavi, vel longiori oratione admonui. Quod si quae in margine scripta inveni non recentius emendata, sed ex colore atramenti, et characteris forma, ea esse novi, quae per oscitantiam idem scriptor praetermisit, et sarsit; haec; inquam, non animadverti nec mutavi, sed tamquam certam et germanam lectionem intacta reliqui. Caeterum, ut brevitati et angustiae marginis consulerem, quibusdam notis sum usus, quarum significatio haec est: Ea quae non habet Gothicus codex, sed in excusso redundant, linea—per medium secui; si una tantum littera adimenda fuit, transversa virgula / confodi; si ista, quae his lineis auferuntur, quod frequenter accidit, a Joanne praedicto in margine vel inter lineas ex aliis exemplaribus suppleta sunt, cruce † super prima dictione et in margine posita, illis verbis, additur vel adduntur, significavi. Quae autem excussus codex non habet, sed ei ex manuscripto sunt inserenda, hoc pyramidali tetragono caudato * indicavi, ut lectio, quae in margine hoc signo affecta est, eo in loco, ubi idem signum in contextu est fixum, inseratur, et cum excussa lectione copuletur; Varias lectiones asterisco † notavi, subter excussas deducta linea, ut loco eorum verborum, quae asterisco et linea signata sunt, ea legantur, quae etiam asterisco in margine sunt notata; Quando verba tantum transponi debent, ut ea, quae posteriorem locum tenent, prius legantur, sub posterioribus 0877 lineam produxi binis his “ linearum frustis supra dictionem priorem fixis, eisdem frustis inter eas dictiones collocatis, ubi haec posteriora verba praelegenda sunt; Demum, ne multa minuscula visum effugerent, hoc signum, §, lineis excussis praefixi, nihil aliud indicans quam in ea linea quidpiam esse vel ablatum vel immutatum. Hac igitur ratione totus codex summa et sincera fide, ut res tanta postulat, a me est transcriptus, praeter libros Baruch, et Psalmorum; nam ut tituli librorum tertii et quarti Regum in hoc exemplari praefantur, cum haec editio sit ex translatione divi Hieronymi, qui in praefatione in Jeremiam fatetur, se Baruch praetermisisse, ideo in his Bibliis desideratur: et propter eamdem causam, psalmi hujus exemplaris non consentiunt cum excussorum versione, sed sunt ex translatione divi Hieronimi, quae circumfertur inter ejus opera, ac propterea non fuit operae pretium varias Psalmorum lectiones exprimere. Accipe igitur, humanissime lector, eo animo, quo tibi offertur, hoc vetustum Vulgatae editionis exemplar; et si ex ingenti hoc nostro labore vel unum verbum primae suae puritati restitueris, tantam curam, et operam in re hac impendisse gratissimum mihi erit. Toleti decimo quinto kalendas Novembris anni millesimi quingentesimi octuagesimi octavi.»
Cum vero praefationem hanc confecisset, opusque integrum vix esset typis mandaturus editor Palomares, ei curae venit de novo praefari haec ad lectorem:
«Ultimam manum jam imposueram, cum incidi in duo loca divi Hieronymi ex epistolis ad Lucinium Baeticum, et ad Theodoram ejus uxorem; ex quibus constat, adhuc vivente divo Hieronymo, ejus opera, quae ad illum usque diem dictaverat (erat enim aetate decrepita) pervenisse ad Hispaniam Baeticam, in qua scriptum videtur hoc exemplar, ut conjectare licet ex verbis suprascriptis Joannis Hispalensis, Cordubae episcopi (Hispalis enim et Corduba in Baetica sitae sunt et quia in eodem exemplari, ut in praefatione monui, haec editio dicitur esse secundum translationem divi Hieronymi, credere par est, istum codicem fuisse transcriptum ex libris dicti Lucinii, vel ex eis, qui ab illis descripti in Baetica ferebantur; ac propterea rem gratam me lectori facturum existimavi, si verba divi Hieronymi hic subjicerem. Opuscula mea (inquit, epist. 28, ad Lucinium Baeticum) quae non sui merito, sed tua bonitate desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi; ac frequenter monui, ut conferrent diligentius, et emendarent. (Et infra circa finem epistolae:) Ego insignia paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae tibi et sorori tuae misi, quatuor ciliciola apta proposito et usibus vestris, et codicem, hoc est Visiones Esaiae, quas nuper historica explanatione disserui. Et in epistola 29, ad Theodoram uxorem Lucinii Baetici, prosequens laudes Lucinii, ait: Omnem substantiam suam dispersit et dedit pauperibus, ut justitia ejus maneret in aeternum: nec patriae suae largitate contentus, misit Hierosolymarum, et Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quanto multorum possit inopia subveniri; quod cum multi mirentur, et praedicent, ego in illo magis laudabo fervorem et studium Scripturarum, quo ille desiderio opuscula nostra flagitavit; et missis sex notariis, quia in hac provincia Latini sermonis, scriptorumque penuria est, describi sibi fecit quaecumque ab adolescentia usque in praesens tempus dictavimus.»