Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.
EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.
INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.
PRAEFATIO D. ALBERTI.
Psal. cxvii, 26: Benedictus qui venit in nomine Domini, In hoc verbo Auctor et causa suscepti operis demonstratur, et scripturae hujus auctoritas. Auctor, quia Baruch interpretatur benedictus: in benedictione enim venit Domini. Genes, XXIV, 31: Ingredere, benedicte Domini. Ad Roman. xv, 29: Veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Propter quod dicitur venire quasi in adjutorium Jeremiae qui a Deo missus est, seu provide occurrere. Proverb. xviii, 19: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.
Auctoritas autem scripturae notatur in hoc quod dicitur: In nomine Domini, Nomen enim a notitia impositum est: notitia autem Dei, qui veritas est sola, dictis praebet auctoritatem: auctoritas enim ex revelatione est, revelatio autem firmissimum fundamentum est quod haberi potest. Proverb. viii, 8: Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Joan. xvii, 17: Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. In sermone enim Dei, notitia Dei habetur: ex notitia vero nomen invocatur: ex nolitia vero nomen invocatur: ex notitia ergo benedictio sive Baruch illuminatio infunditur. Numer. VI, 27: Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
Causa autem suscepti operis per hoc habetur quod dicitur, Psal. cxvii, 27: Deus Dominas, et illuxit nobis. Ut enim Deus Dominus esse cognoscatur, et non idola, et haec lux veritas animabus hominum infundatur, praesens opus a Propheta susceptum est. Psal. xlix, 1: Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram,. Verum enim est quod Deus deorum nobis loquitur, et advocata terra ad auditum, tota terra illustratur. Ezech. xliii, 2: Terra splendebat a majestate ejus. Joan I, 9: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Eccli. XXIV, 45: Illuminabo omnes sperantes in Domino.