COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

IN CAPUT II BARUCH

COMMENTARIUS.

Ex his autem infert justum Domini esse judicium, qui. intulit paenas: et hoc est:

" Propter quod statuit Dominus Deus noster, " sententiam scilicet confirmando, " verbum suum, quod locutus est ad nos, " per legislatorem scilicet et prophetas. Isa. XXXI, 2: Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit, " Et ad judices nostros, " sicut patet in toto libro Judicum, " qui judicaverunt in Jerusalem, " quilibet scilicet in diebus suis, " ei ad reges nostros, " qui successive regnaverunt, ut patet in libris Regum et Paralipomenon, " et ad principes nostros, " sacerdotes scilicet qui in sacris praeerant, " et ad omnem Israel, " hoc est, decem, tribus, " et Juda, " hoc est, duas tribus. Psal. xlviii, 3: Quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

Job, III, 19: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo,

" Ut adduceret Dominus magna mala, " merito scilicet nostrae iniquitatis. Isa. I. 20: Si (me audire) nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. " Quae, " scilicet mala, " non facta sunt sub caelo. " Justum enim est ut ultimum exemplum habeant in paenis, qui omnibus deteriores fuerunt in culpis. Apoc. XVIII, 7: Quantum glorificavit se, ei in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Isa. xxvii, 8: In mensura contra mensuram, cum adjecta fuerit, judicabis eam.

Et specificat, subdens: " Quemadmodum, facta sunt in Jerusalem, " quae tanto acerbius fuit punita, quanto ante in deliciis fuit: et exemplificat in singulari, veritatem legis et prophetiae praeostendens:

" Secundum quae scripta sunt in lege Moysi. " Deuter. XXVIII, 53: Comedes fructum uteri tui, et carnes filiorumtuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.

Et hoc est quod sequitur:

" Ut manducaret homo carnes filii sui, et carnes filiae suae. " Quod plangit Jeremias, Thren. II, 20, diceris: Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? Thren. IV, 10: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.

Et ne hoc sufficiat, subdit:

" Et dedit eos sub manu regum omnium, " quibus ante superiores erant. Rex. enim aegypti Josiam interfecit, et terrain subjugav it , sicut legitur, IV Reg. XXIII, 9 et seq.: rex Assyriorum decem tribus in Assyrios transtulit, IV Reg. xvii, 6: rex Chaldaeorum duas tribus captivavit, IV Reg. xxv, 5. Et hoc est quod sequitur: " Qui sunt in circuitu nostro, " Et ita quilibet praevaluit in eos. Job, xxx, 13 et 14: Insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. " In improperium et in desolationem in omnibus populis. " Psal. lxxxviii, 42: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis. " In quibus nos dispersit Dominus, ". hoc est, dispergi praecepit. Ezech. v, 2: Tertiam partem, populi scilicet, disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

" Et facti sumus subtus, et non supra, " omnibus scilicet inferiores, et omnes quantumcumque viles superiores nobis. Thren. v, 8: Servi dominati sunt nostri, non fuit qui redimeret de manu eorum. Deuter. XXVIII, 13: Eris semper supra, et non subter. Horum autem omnium causa peccatum est, et maxime idololatria, et hoc est quod sequitur: " Quia peccavimus Domino Deo nostro, " per idololatriam scilicet, " non obaudiendo voci ejus, " supple, tantum, sed etiam induravimus cor contra eum. Tob. III, 5: Non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. Propter quod justum judicium Dei.

Et hoc est quod sequitur.

" Domino Deo nostro justitia, " in omnibus scilicet judiciis suis: " nobis autem et patribus nostris confusio faciei. " Psal. lxviii, 8: Operuit confusio faciem meam. " Sicut est dies haec. " Psal. xliii, 14: Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

" Quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec, " praemuniens nos scilicet per legislatorem et prophetas. " Quae ", scilicet mala, " venerunt super nos. " Tob. XIV, 6: Non excidit verbum Domini. Numer. XXIII, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur.

" Et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, " ut cordis scilicet humilitate, et lacrymis deleremus delictum quod puniendum fuerat: quod si fecissemus, profecto ira Dei aversa fuisset a nobis, sicut placavit Moyses Dominum . Psal. L, 19: Cor contritum, et humiliatam, Deus, non despicies. Et hoc est: Ut reuerteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis. "

Isa, lv, 7: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus.

" Et, " quia non sumus eversi, " vigilavit Dominus in malis, " hoc est, vigilanter adspexit. Psal. lxxvit, 65: Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vtno: et percussit inimicos suos. " Et adduxit ea, " scilicet mala, " super nos, " ad oppressionem nostram. Isa. xxxvii, 26: Ex diebus antiquis ego plasmaui illud: et nunc adduxi. Job, IV, 8 et 9: Vidi eos qui... seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, ei spiritu irae ejus esse consumptos. Thren. I, 14: Vigilavit jugum iniquitatum mearum, in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. " Quia justus est Dominus in omnibus operibus suis, " reddens scilicet unicuique pro meritis. Isa. III, 11: Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. " Quae mandavit nobis, " per Moysen scilicet et prophetas. Eccli. XXIV, 33: Legem mandavit Moyses in praeceptis jusiitiarurn.

" Et non audivimus vocem ipsius. " Psal. xxxv, 4: Noluit intelligere ud bene ageret. Et hoc est quod sequitur: " Ut iremus in praeceptis Domini. " Job, XXI, 14: Dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Psal. lxxvii, 10: In lege ejus noluerunt ambulare. " Quae, " scilicet praecepta, " dedit ante faciem nostram, " hoc est, coram oculis nostris, videntibus nobis, ne dubitaremus. Exod. xx, 18: Cunctus populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem. Omnium enim oculis mani festum est quod praecepit lex naturalis, quae continetur in moralibus praeceptis. Jerem, XXXI, 33: Dabolegem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam,

" Et nunc, Domine Deus Israel. " Ponit hic orationem qua sacerdotes orare debebant pro populo, secundum tres conditiones, peccati scilicet recognitionem: verbi Dei sive comminationis veritatem, ibi, v. 19: " Quia non secundum justitias patrum. " Et orantis angustiam, seu necessitatem, ibi, infra, ii, 1: " Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel. "

In primo tria sunt, scilicet magnalium Dei rememoratio: peccatorum confessio, ibi, v. 12: " Peccavimus. " Et ut malum removeatur deprecatio, ibi, v. 13: " Avertatur ira. "

Dicit ergo: " Et nunc, Domine Deus Israel. " Ac si dicat: Tunc mirabilia fecisti tempore patrum, nunc autem necessitas instat ut iterum facias. Propter hoc etiam semper in fine dicimus orationum: " Sicut erat in principio, et nunc, et semper. " Psal. xcii, 2: Parata est sedes tua ex tunc: a saeculo tu es, scilicet et nunc et usque in saeculum tu es Deus. Non enim deficiunt miserationes Domini: semper enim paratus est subvenire. Isa. lix, 1: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat. Daniel. iii, 34: Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te, Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum. Daniel. IX, 17: Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui. " Qui eduxisti populum tuum de terra aegypti in manu valida, " hoc est, oppressionibus validissimis, quibus plagasti aegyptum. Psal. cxxxv, 10: Qui percussit aegyptum cum primogenitis eorum. Exod. III, 19 et 20: Non dimittet vos rex aegypti ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam, et percutiam aegyptum in cunctis mirabilibus meis. " In brachio excelso. " In brachio virtus est, et brachium excelsum, excelsae sunt virtutes quas ostendit in caelo et in terra. Sapient. xviii, 16: Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra. Psal. cxxxv, 10 et 12: Qui percussit aegyptum cum primogenitis eorum,... in manu potenti et brachio excelso, " Et in signis et prodigiis. " Signum est opus divinae potentiae ostensivum, prodigium autem quod proditur digito omnium: eo quod maximae virtutis est judicium, Exod. iii, 20: Extendam manum meam, et percutiam aegyptum in cunctis mirabilibus meis. Psal. lxxi, 18: Qui facit mirabilia solus. Job, IX, 10: Qui facit magna, et incomprehensibilia , et mirabilia , quorum non est numerus. " Et fecisti tibi nomen sicut est dies iste. " Quod scilicet ubique tua virtus praedicatur: hoc enim est nomen gloriae. Dicit enim Tullius in fine primae Rhetoricae, quod " gloria est ore multorum praedicata fau" datio, vel late patens praeconium. " Augustinus super Epist. ad Roman. in fine: " Gloria est clara cum. laude no-" filia. " Isa. lxiii, 44: Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.

" Peccavimus, impie egimus, inique gessimus. " Peccatum est quilibet deformis actus. Unde Augustinus: " Peccati tum est actus incidens ex defectu boni. " Impietas antem est peccatum contra Dominum. Quia dicit Augustinus, quod " pietas est theosebia vel eusebia, " hoc est, Dei bonus cultus. Iniquitas autem peccatum contra proximum: est enim privatio aequitatis quam nos ad proximum habere debemus, ut omnia aeque illi faciamus, quae nobis fieri volumus. Daniel. IX, 5: Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus. Daniel, III, 29: Peccavimus, et inique egimus recedentes a te: ei deliquimus in omnibus. " Domine, Deus noster, " cui servire maxime debebamus. Deuter. VI, 13: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. " In omnibus justitiis tuis, " hoc est, contra omnes justitias tuas, quia et contra majestatem, et contra benefactorem, et contra patrem peccavimus. Daniel. IX, 15 et 16: Iniquitatem fecimus, Domine, in omnem justitiam tuam.

" Avertatur ira tua a nobis, " hoc est, effectus irae, seu plagae tuae. Psal. lxxxiv, 5: Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Et allegat miseriam, subdens: " Quia derelicti sumus pauci, " multitudine tanta in nihilum redacta, " inter gentes ubi dispersisti nos, " quae etiam dispersos et pauculos persequuntur, et occidere quaerunt. Deuter. xxviii, 63: Sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic laetabitur disperdens vos atque subvertens. Isa. XXIV, 12 et 13: Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. Quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finita vindemia. Isa. XVI, 14: Relinquetur, in eo scilicet, sicut racemus parvus, et modicus, nequaquam multus.

" Exaudi, Domine, preces nostras, " de amovendis malis, " et orationes nostras, " de impetrandis bonis. Psal. lxiii, 2: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et subdit de malo amovendo. " Et educ nos propter te, " de malo sci licet captivitatis propter te, quia in

nobis non est causa quare hoc facias. Ezechiel. XXXVI, 22: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Psal. cxiii, 1: Non nobis. Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Daniel. IX, 18: Ostende faciem tuam,.., propter temetipsum. Inclina, Deus meus, aurem

tuam, ei audi. Bonum enim, semper debet benefacere.

Et subjungit de impetrandis bonis: " Et da, nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt, " ut scilicet mitescant in nos. Exod. III, 21: Dabo gratiam populo huic coram aegyptiis. Exemplum hujus in Tobia, de quo dicitur, Tob. I, 13, quod dedit Hii Deus gratiam in conspectu Salmanazar regis. Eccli. xliv, 27: Conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

" Ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, " Ex hoc enim quod liberas tuos, nomen tuum praedicabitur. Eccli. XXXVI, 13.: Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, ut enarrent mirabilia tua. " Et quia nomen tuum invocatum est super Israel, " cujus invocatio numquam defuit in auxilio. Jerem. XIV, 9: Tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est supernos. Eccli. XXXVI, 14: Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum. " Et super genus ipsius, " magis spirituale quam corporale. Ad Romam IX, 8: Non qui filii carius, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Eccli. xliv, 12 et 13: In testamentis stetit semen eorum, et filii eorum propter illos usque in aeternum manent,

" Respice, Domine, " vultu scilicet ad nos reducto, quem a nobis avertisti. Sapient. IV, 15: Respectus Dei in electos illius. " De domo sancta tua in nos. " Domus sancta Dei, caelestium habitatio, ad quam semper benignum convertit vultum: et horum petit intercessionem, ut etiam in nos afflictos respiciat. Isa. lxvi, 2: Ad quem respiciam nisi ad pauperculum, ei contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Isa. LVII, 15: In excelso ei in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Isa. lxiii, 13: Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. " Et inclina aurem tuam, et exaudi nos, " quam scilicet propter peccatum a nobis removisii. Psal. lxxxv, 1: Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego.

" Aperi oculos tuos, et vide, " quos clausisti propter peccata nostra. Exod. iii, 7: Vidi afflictionem populi mei. Daniel. IX, 18: Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram.

Deinde allegat populi emen. dabil. ita- tem, eo quod obstinationem mortis non incurrerit. Et hoc est: " Quia non mortui qui sunt in inferno, " supple, damnati desperabiliter, " quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, " supple, et aeternaliter condemnati, " dabunt honorem et justificationem Domino. " Psal. cxiii, 17: Non mortui laudabunt te, Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum. Isa. xxxviii, 18: Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Quinimo tales blasphemant. Apoc. xvi, 9: aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.

" Sed anima, " vivens scilicet et paenitentiae susceptibilis, " quae tristis est super magnitudinem mali. " II ad Corinth vii, 10: Quae enim secundum Deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur. " Et incedit curva, " curvitate humiliationis. In Orat. Manasses: Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi, " Et infir-

ma, " resolutione scilicet virtutis propter paenitentiae labores. Psal. xxx, 11: Infirmata est in paupertate virtus mea, " Et oculi deficientes, " per respectum ad caelum et propter lacrymas. Isa. XXXVIII, 14: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. " Et anima esuriens, " te scilicet, et cibum gratiae caelestis. Matth v, 6: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. " Dat tibi gloriam, " de justificatione recepta. Luc. ii, 14: Gloria in altissimis Deo. " Et justitiam Domino, " pro vindicta peccati. Isa. xxxviii, 19: Vivens vivetis ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie.

Deinde allegat humilitatem orantis, quia non ex meritis postulat, sed ex indulgentia miserantis. Et hoc est:

" Quia non secundum justitias patrum nostrorum , " quae nullae sunt, " nos fundimus preces. " Thren. v, 7: Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. " Et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster, " Quia illi tuam iram meruerunt. Tob. III, 3: Ne reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. Daniel. IX, 18: Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Ad Tit. III, 5: Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit.

Et allegant veritatem qua moniti fuerant cum peccarent. Et hoc est:

" Sed quia misisti iram tuam, " primo scilicet affligendo fame et peste, " et furorem tuum super nos, " postea scilicet in captivitate et gladio. Psal. VI, 2: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. " Sicut locutus es, " comminando scilicet, " in manibus puerorum tuorum ei Prophetarum. "

Osee, XII, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. " Dicens, " maxime Jerem. XXXVII, 6, 8, 12, 17:

" Sic dicit Dominus, " cujus omne dictum ad effectum perducitur. Psal. cxlviii, 5: Dixit, et facta sunt, " Inclinate humerum vestrum, " ad onera portanda scilicet, " et cervicem vestram, " ad obediendum scilicet, " et opera facite regi Babylonis, " ad serviendum scilicet, " et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris, " Isa. xxx, 15: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Hic enim loquitur de his qui servierunt regi Babylonis.

" Quod si non feceritis, " scilicet subdentes vos regi Babylonis, " nec audieritis vocem Domini Dei vestri, " dicentis, Jerem. XXVII, 8: Gens ei regnum quod non servierit Nabuchodonosor, regi Babylonis, et quicumque non curvavcril collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam. Et hoc est quod sequitur. " Operari regi Babyloniae, " sicut praecepit, Jerem. xlii, 10: Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos. " Defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, " ut scilicet habitatores deficiant, " et a foris Jerusalem, " in villis et in vicis, ut scilicet non sit habitator. Jerem. IX, 11: Dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.

" Et auferam a vobis vocem jucunditatis, " in jubilis scilicet et canticis. Jerem, IX, 15: Ecce ego cibabo populum istum absynthio, ei potum dabo ei aquam fellis. " Et vocem gaudii. " Quia mutabo eos in tristitiam cordis. Proverb.

XIV, 13: Risus dolore miscebitur, ei extrema gaudii luctus occupat. " Et vocem sponsi et vocem sponsae. " I Machab. I, 28: Omnis maritus sumpsit lamentum, et quae sedebant in thoro maritali, lugebant. " Et erit omnis terra sine vestigio. " Isa. I, 7: Desolabitur sicut in vastitate hostili, supple, ab inhabitantibus deficientibus. Isa. VII, 25: Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Thren. I, 4: Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.

" Ei non audierunt vocem tuam, " contradicentes verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos Prophetas. " Et, " supple, ideo " statuisti verba tua, " hoc est, opere confirmasti: quae locutus es in manibus servorum tuorum Prophetarum. Cassiodorus: " Prophetia " est divina aspiratio, rerum eventus ini" mobili veritate pronuntians . " Deuteron. xviii, 18 et 19: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum. Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego nitor existam. Et hoc est quod sequitur: " Ut transferrentur ossa regum nostrorum. " Ut non dicit causam finalem, sed terminum peccati. Ad hanc enim paenam terminatum est peccatum inobedientiae, quod ossa regum de tumulis ejecta sunt. Jerem. xxii, 19: Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem, " Et ossa patrum nostrorum de loco suo, " principum scilicet et sacerdotum de loco suo, hoc est, de sepulcris suis. Quod duabus de causis asserunt esse factum: vel quia ambitiose sepulti sunt, et thesaurus in sepulcris quaerebatur: vel locus sepulturae a Gentibus ad alios usus deputabatur, Isa. XIV, 19: Tu projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus.

" Ecce sunt projecta in calore solis, " ut scilicet torrore solis exsiccentur ad scissionem, " in gelu noctis, " ut gelu inducente humidum putrefaciens, per putrefactionem ossa induerentur: et sic memoria patrum pereat, cujus recordatio aliqua fuit in conservatione ossium. Unde, Genes. l, 21, Joseph moriens dixit: " Asportate ossa mea vobiscum. " Eccli. xlix, 12: Duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo. " Et mortui sunt in doloribus pessimis, " quos scilicet Moyses praedixit, Deuter. XXVIII, 22: Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, ei aere corrupto ac rubigine, ei persequatur donec pereas. Et hoc est quod sequitur: " In fame, et gladio, et in emissione, " captivitatis scilicet. Ezech. v, 17: Immitam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: ei pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te.

Nec tantum, hoc fuit in hominibus, sed etiam in templo. Et est hoc quod sequitur:

" Et posuisti templum, in quo invocatum est nomen tuum in ipso, " quod scilicet per idololatriam polluerunt patres nostri, sicut dicitur, Ezech. viii, per totum. " Sicut haec dies, " in qua demonstratur quod succensum est. Isa. lxiv, 11: Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis. " Propter iniquitates domus Israel, " hoc est, decem tribuum, " et domus Juda, " hoc est, duarum tribuum. II Machab. v, 19: Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit. Ideo locus factus est particeps malorum populi.

peccasse contra veritatem legislatoris praemunienlis eos, et ostendentis quoniam et ipsa captivitas misericordia fuit, ut per eam in sensum veniant, et Dominum recognoscant.

Et hoc est quod dicit:

" Ei fecisti in nobis, Domine Deus noster, " secundum omnem benignitatem tuam, benigne corrigens nos per captivitatem, ut pater filios. Joel, ii, 13: Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Ad Roman. ii, 4: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? Psal, l, 20: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem, " Et secundum omnem miserationem tuam illam magnam. " Signanter vero magna miseratio est temporaliter corripere, ne in aeternum damnetur. II Machab. VI, 13: Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

" Sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, " ut patet per totum. " In die qua praecepisti ei scribere legem tuam, " hoc est, iterato rescribere, sicut patet, Deuter. I, xxx et xxxii. " Coram filiis Israel, " Deuter. XXXI, 30: locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verb a carminis hujus, et ad finem usque complevit. " Dicens, " Moyses scilicet, Deuteron. xxviii, 1 et seq., per sensum scilicet et non per verba:

" Si non audieritis vocem meam, " pro operis scilicet impletione. Jacob. I, 22: Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. " Ambitio haec magna, " in divitiis scilicet et supellectili et potentatu, et multa in frequentia populi, et aedificiorum varietate. " Convertetur in minimam gentem, " interfectis scilicet plurimis. Gens enim minima dicitur esse, quae pauca in nu- mero est, et pauper liberum regnum non habens, sed data in omnium servitute. Deuter. XXXII, 26: Dixi: Ubinam sunt? Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. Et, post pauca, v. 36: Videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. " Quoniam dispergam eos. " Ezech. v, 2: Tertiam, partem scilicet, disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

" Quia scio quod me non audiet populus. " Deuter. XXXI, 29: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam praecepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore. " Populus est enim dura cervice. " Quia scilicet non inclinatur ad obedientiam. Act. vii, 51: Dura cervice, et incircumcisis cordibus, ei auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.

Et subjungit de misericordia, dicens: " Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae, " per afflictionem scilicet servitutis. Isa. xxviii, 19: Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Osee, VI, 1 et 2: In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabit nos: percutiet, ei curabit nos.

" Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, " per tribulationes scilicet. Psal. lxxxii, 17: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine, " Et, supple, tunc, " dabo eis cor, " quod scilicet modo amiserant. Ezech. XI, 19: Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum. Stultum enim cor non est. Isa, xlvi, 8: Redite, praevaricatores, ad cor. " Et intelligent, " veritatem scilicet. II ad Timoth. ii, 7: Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum. Psal. CXVIII, 73: Da mihi infe I lectum, et discammandata tua. " Ei aures, " supple, dabo eis audiendi, " et audient, " obediendo scilicet. Matth xiii, 9: Qui habet aures audiendi, audiat.

" Et laudabunt me in terra captivitatis suae, " de justo scilicet judicio, et misericordi. Tob. XIII, 3: Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum: quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus. " Et memores erunt nominis mei, " in liberatione sua scilicet. Isa. XII, 1: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me,

" Et avertent se a dorso suo duro, " quod curvare non poterant sub onere meo, sicut malus servus curvatur per verba, ne abjiciat onus. Eccli. XXXIII, 28: Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet. Et, post pauca, v. 30: Quod si non obaudient, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem, " Et a malignitatem suis. " Malignitates sunt, quae non ex infirmitate, vel ignorantia, sed sola malitia procedunt. Sapient, v, 13: In malignitatem nostra consumpti sumus. " Quia reminiscentur viam patrum suorum, " quae scilicet duxit ad mortem. " Qui peccaverunt in me, " hoc est, contra me. I Esdr. IX, 6 et 7: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, (quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum a diebus patrum nostrorum. Psal. CV, 6: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Et tunc consolabor eos.

Et hoc est quod sequitur: -

" Et revocabo eos in terram quam ju-ravi patribus eorum. II Reg. viii, 46 et seq.: Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) ei iratus tradideris eos inimicis suis,... ei conversi deprecati te fuerint in captivitate sua... propitiaberis populo tuo. Ezech. XXXVI, 24: Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. " Abraham, Isaac, et Jacob. " Exod. XXXII, 13: Recordare Abraham, Isaac, et Israel, servorum tuorum, quibus jurasii per temetipsum. " Et dominabuntur ejus, " scilicet terrae. Isa. lviii, 14: Sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. " Et multiplicabo eos, " ex paucis. Isa. lx, 22: Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. " Et non minor abutitur, " per peccatum, vel per hostis gladium, quod maxime in sanctis in Ecclesia impletum est. Isa. lx, 21: Populus tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram.

" Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, " quod non nisi de Novo Testamento intelligi potest. Jerem. XXXI, 31: Feriam domui Israel, et domui Juda faedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum. " Ut sim illis in Deum, " per propitiationem, " et ipsi erunt mihi in populum, " per cultum et servitutem. Apocal. XXI, 3: Ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. " Ei non movebo amplius populum meum. " Quod de Judaeis intelligi potest, quia postea captivati sunt. " Filios Israel, " spirituales scilicet, " a terra sua, " et hoc est, a fundamento Ecclesiae, in quo fundavi eos. Isa. lx, 21: In per per tuum haereditabunt terram. Eccle. I, 4: Generatio praeterii, et generatio advenit: terra autem in aeternum stat. Psal. lx, 6: Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, Domine,