COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

IN CAPUT I BARUCH

COMMENTARIUS.

" Et haec verba libri, etc. " Liber iste in tres partes dividitur. Primo enim Auctor describitur. Secundo, fructus seu utilitas libri subjungitur, ibi, v. 3: " Et legit Baruch. " Tertio vero subjungitur instructio prophetalis, ibi, III, 9: " Audi, Israel, mandata vitae. "

Descriptio Auctoris tripliciter fit, genere scilicet, loco, et tempore. Genere dupliciter, nomine scilicet, et palma et avita dignitate.

De nomine dicitur:

" Et haec verba libri, " Compilatam conjunctio associationem notat ad prophetiam Jeremiae. Ac si dicat: Omnibus descriptis quae Jeremias dixit, etiam haec verba scripsit Baruch, quae de eruditionibus Jeremiae accepit. Jeremias enim

Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius:

20. Et adhaeserunt nobis multa mala et maledictiones quae constituit Dominus Moysi, servo suo , qui eduxit patres nostros de terra aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.

21. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos:

22, Et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.

verba sua in ore Baruch dedit, sicut Deus verba sua in ore Jeremiae dedit. Jerem. XXXVI, 4: Scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini. Unde dicere potuit illud Psal. xliv, 2: Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.

Et hoc est: " Quae scripsit Baruch. " Apocalyps. I, 11: Quod vides, scribe in libro. Baruch enim, qui benedictus Domini interpretatur, nihil nisi benedictionem Domini scribere potest: eo quod ab ore benedicti non nisi benedictio procedit. Eccli. XXXIX, 9: Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino.

De patre autem subjungit: " Filius Neriae, " qui lucens Deo interpretatur: eo quod omnis ista illuminatio ad honorem Domini terminatur. Ad Philip. II, 15: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. A luce ergo Domini benedictio procedit, quia a luce veritatis nascitur benedictio virtutis. Avus autem hujus subjungitur: " Filii Maasiae, " qui onus Domini vel assumptio Domini in- terpretatur: eo quod onus Domini assumpsit, et ex onere obedientiae ad lucem veritatis pervenit. Matth XI, 30: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Non enim aliquis potest accipere intellectum veritatis, nisi prius cervicosa superbia onere obedientiae comprimatur, per quam altitudo intellectus ad fidei religionem captivatur. II ad Corinth x, 5: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. De atavo autem hujus subjungitur: " Filii Sedeciae , " qui justificans Dominum interpretatur: eo quod omnes justitias Domini per justitiam fidei complevit, et ostendit. Ad Roman. x, 4: Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti. De proavo vero subditur: " Filii Sedei, " qui cibarium meum, interpretatur, vel ex latere meo aeneus: eo quod sermo gratiae cibus ejus fuit. Sapient. XVI, 26: Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus. Ezech. III, 3: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Hic ex latere Dei fuit, eo quod semper Deo adstitit, expugnans omnia quae contra Dominum se erexerunt. Psal. XCIII, 16: Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Unde et aeneusl dicitur propter inflexibilem constantiam. Jerem. I, 18: Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram. De subavo vero subditur: " Filii Helciae, " qui pars Domini, vel vindicatus Domino interpretatur: eo quod totus vindicatus, ut pars haereditatis fuit Domino, et nullam in eo partem habuit diabolus. Deuteron. XXXII, 9: Pars Domini, populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus. Isa. XIX, 25: Haereditas mea Israel. Cum autenr dicit Hieronymus, quod " patres et avi in ti-" tulis Prophetarum positi etiam Proci phetae fuerunt, " patet quanta paterna et avita dignitate iste praemiserit, qui ex tot Prophetarum generatione processit,

Eccli. xliv, 7 et 8: Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.

De loco autem in quo scripsit, subjungitur: " In Babylonia. " Propter utilitatem enim et consolationem captivorum in Babyloniam venit Propheta: eo quod. hanc libertatem acceperat a Domino, ut salvus esset ad quemcumque locum pergeret. Jerem. xlv, 5: Dabo tibi animam tuam, in salutem in omnibus locis, ad, quaecumque perrexeris.

De tempore vero supponit, et in communi, et in speciali, et in singulari.

In communi quidem:

" In anno quinto. " Vel a transmigratione Joakim de qua dicitur, IV Reg. XXIV, 1, et II Paralip. XXXVI, 6. Et hoc probabilius est. Quidam tamen dicunt, quod in anno quinto a captivitate generali.

In speciali autem tempus describit, cum subdit: " Septimo die mensis. " Et quia non additur secundi vel tertii vel deinceps mensis, intelligitur mensis primi, qui est Aprilis, de quo dicitur, Exod. XII, 2: Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.

In singulari vero addit: In tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem. " Et si intelligitur de tempore transmigrationis, sensus est, quo ceperunt, id est, quo capere coeperunt. Si vero de tempore generalis captivitatis, tunc littera plana, et hoc innuitur per sequentem litteram. " Et succenderunt eam igni: " quod tamen secundum primum modum expositionis intelligitur, succenderunt, id est, succendere cogitaverunt, maxime propter sequentia. Quia dicitur in auribus Iechoniae librum legisse, qui transmigratus et non captivatus fuit: de qua succensione, Jerem LII, 13, habitum est.

" Et legit Baruch, " Describit hic hujus libri fructum seu utilitatem, et dicit duo, verbum fructificans, et fructum, ibi, v. 5: " Qui audientes plorabant. "

Dicit ergo: " Et legit Baruch, " qui mentem scivit Dei et Jeremiae. Benedictus legit explanando, " verba libri hujus, " verba, inquam, verberantia aures sono vocis, et verberantia mentes sensu spiritus. Jerem. XXXVI, 18: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos. " Ad aures Iechoniae, filii Joakim, " qui scilicet cum matre translatus in Babyloniam fuit. In auribus enim Sedeciae legere non potuit, quia ille exoculatus carcere conclusus fuit. " Regis Juda, " jure scilicet successionis, quamvis non haberet jurisdictionem potestatis. Per reges enim ad subditos verbum Dei propalari debet. Sapient. VI, 2: Audite ergo, reges, ei intelligite, discite, judices finium terrae, Psal. II, 10: Et nunc, reges, intelligite: erudimini, qui judicatis terram. " Ad aures universi populi venientis ad librum: " eo quod sine personarum acceptione omnibus prodesse voluit. Ad Roman. I, 14 et 15: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est, etc. Eccle. XII, 13: Finem loquendi pariter omnes audiamus. Marc. XVI, 15: Praedicate Evangelium omni creaturae. In hoc enim, quod dicit, venientis ad librum, devotio notatur audientium. Isa. II, 3: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas.

" Et ad aures potentium, filiorum regum, " Filii regum dicuntur, qui ex successionibus regalis prosapiae processerant, et potentatus ante captivitatem convenire consueverant obtinentes, ut illis inclinatis ad librum, facilius alii in- ducerentur. Jerem. v, 5: Ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui. " Et aures presbyterorum. " npeo-S^tr^ Graece, Latine sonat senior, eo quod seniorum est canam habere sapientiam, et intellectum legis. Sapient. IV, 8: Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Job, XII, 12: In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. " Et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum. " Ad aures legere dicitur, qui ad intellectum aurium legit, ut omnes intelligere possint. Unde Apostolus, I ad Corinth XIV, 2, dicit eum non audire qui non intelligit, dicens: Nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria . Sapient. VI, 8: Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. In uno vero sermone Scripturae, et parvus accipit eruditionem in historia, et maximus in mysterio spirituali. Propter quod dicit Gregorius, quod " Scriptura est fluvius, " in quo agnus peditat, et elephas na-" fat. " Et, Ezech. xlvii, 3 et seq., dicitur, quod introductus propheta est in flumen usque ad talos, et usque ad genus, et usque ad. renes, et tandem ad. profunditatem quam non potest transvadcre. " Omnium habitantium in Babylonia, " ut nullus esset qui non instrueretur. Nehem. viii, 2 et 3: Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, et legit in eo aperte. " Ad flumen Sodi. " Babjdonia terra aquosa est, juxta cujus flumen quod Chobar dicitur, captivi Judaei positi, sicut patet, Ezech. I, 1 . Psal. CXXXVI, 1: Super flumina. Babylonis, illic sedimus et flevimus. Hoc flumen Sodi vel Sudi vocatum ab eventu, quia Sodi, vel Sudi exclusio mea interpretatur, vel latus meum, eo quod in latere fluminis cxclu-

si a terra sua a rege Babylonis sunt positi. Isa. xv, 7: Ad torrentem salicum ducent eos. 1 sal. CXXXVI, 2: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.

" Qui audientes plorabant. " Tangitur hic fructus lectionis in duobus, paenitentia scilicet, et oratione, ibi, infra, ii, 11: " Et nunc, Domine Deus Israel. "

Paenitentia tripliciter describitur, compunctione scilicet cordis, afflictione corporis, et satisfactione operis.

De compunctione cordis dicit: " Qui audientes plorabant. " Ad devotionem enim cordis et compunctionem devenerunt per auditum. Ad Romam x, 17: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Habacuc, III, 1: Domine, audivi auditionem tuum, et timui. Genes. III, 10: Vocem tuam audivi in paradiso: et timui, eo quod nudus essem. II Paral. XXXIV, 19: Josias cum audisset verba legis, scidit vestimenta sua. Plorabant autem ut lacrymae delerent delictum: quia " voce pudor erat confiteri, " ut dicit Ambrosius. Isa. xxxviii, 3: Flevit Ezechias fletu magno, ut scilicet deleret delictum, et consolationem reciperet.

" Et jejunabant, " ut compunctioni cordis adhiberetur afflictio corporis. Joel, II, 12: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio, et in fletu, et in planctu. Est autem jejunium triplex, scilicet in abstinentia delectabilium corporis propter petulantiam exstinguendam. Daniel. x, 3. Panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque inguento unctus sum. Est jejunium animalitatis in abstinentia concupiscentiarum. Jonae, III, 7: Pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Pecora sunt pecorini motus animalitatis, qui nihil concupiscentiarum gustare debent, nec pasci delectationibus sensibilibus, nec bibere aquam insipidum carnalitatis. Tertium jejunium est rationis et voluntatis, ut scilicet inferior portio rationis vetitum non gustet, et hoc vocatur jejunium sanctum. Joel, II, 15: Sanctificate jejunium. Isa. lviii, 6: Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi ? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Sic totus homo jejunat,

" Et orabant in conspectu Domini. " Oratio pars sanctificationis est, et praecipue illa oratio generalis qua homo corde, ore et opere orat. I ad Thessal. v, 17: Sine intermissione orate, ubi dicit Glossa, " Non desinit orare, qui non desinit " benefacere. " I ad Corinth XIV, 15: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.

Et hanc tripliciter explicat, scilicet eleemosyna, ibi, v. 6: Et collegerunt pecuniam. Intercessorum supplicatione, ibi, v. 10: " Ecce misimus ad vos. " Et vocali oratione, ibi, infra, ii, 11: " Et nunc, Domine Deus Israel. "

Quod autem dicit, " in conspectu Domini, " notat quod intentio orantis debet esse ut soli Deo placeat, non ut captet favorem hominum. Matth VI, 6: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Judith, IX, 1: Judith ingressa est aratorium suum:: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum, et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum. Ingressa enim est oratoriuni ut favorem populi fugeret. " Oratio enim, ut dicit Augustinus, " pius est affectus in Dominum erectus, " quem favor populi auferre non debet. " Psal. XXXIV, 13: Oratio mea in sinu meo convertetur.

De eleemosyna autem subdit: " Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus. " Collegerunt dicit, ut parvum quod unusquisque dabat collectum ad utilitatem pauperum et ministrorum Ecclesiae per- venire posset. II ad Corinth viii, 7: Sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, etscientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et.. in hac gratia abundetis, collectionis scilicet in pauperes. Quod autem dicit, " secundum quod potuit uniuscujusque manus, " id est, cum eo quod potuit facultas cujuslibet in bonis. II ad Corinth viii, 12: Si voluntas prompta est, secundum quod habet, accepta est, non secundum, quod non habet. Ideo dicitur, Luc. XI, 41: Quod superest, date eleemosynam. Superest autem quod excrescit super necessitatem. Tob. IV, 9: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude, Propter hoc, Marc. XII, 42 et seq., oblatio viduae quae duo minuta obtulit, omnibus praefertur, quia totum victum suum obtulit.

Quo autem, et quibus obtulerunt, sequitur:

" Et miserunt in Jerusalem, " ad templum scilicet, quod Ecclesiam significat: extra enim Ecclesiam non valet oblatio. II Machab. XII, 42 et 43: Fortissimus Judas,... facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium. Sic II ad Corinth. viii, 1 et seq., collectionem praecepit fieri Apostolus, in pauperes sanctorum, qui fuerunt in Jerusalem . Quibus autem miserunt, sequitur: " Ad Joakim, filium Helciae, filii Salom. Sacerdoti enim si pauper est, principaliter debetur oblatio, praecipue si bonus est: quod videtur per nominis interpretationem, et paternam et avitam successionem. Joakim praeparatus Domino interpretatur, Helcias pater vindicatus Domino dicitur, Salomon vero pacificus meus interpretatur, et significat eum qui in pace con-

scientiae, voto obedientiae Deo vindicatus est, et omni merito justitiae praeparatus,, ut digne possit offerre pro populo. Job, xlii, 8: Ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam. Propter hoc, Deuter. XII, 19, praecipitur: Cave ne derelinquas leviiem, in omni tempore quo versaris in terra. " Et ad sacerdotes, " quia etiam minoribus ministris subveniendum. Proverb. III, 9: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium. frugum tuarum da ei, dando scilicet pauperibus. " Et ad omnem populum. " Nota ordinem: prius enim majori si indiget subveniendum est, deinde ministris inferioribus, deinde communiter pauperibus. Luc. VI, 30: Omni petenti te, tribue. Tob. IV, 7: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Recoluerunt autem dicti David: Beatus vir qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus . Non enim condendae sunt divitiae, sed ministris altaris tribuendae, et in pauperes, qui in forma Christi veniunt, erogandae. Isa. xxiii, 18: Ierunt negotiationes ejus, scilicet Tyri, et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui hab itaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Tob. IV, 11: Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.

Causam autem paupertatis subjungit dicens: " Qui inventi sunt cum eo, " hoc est, cum sacerdote, " in Jerusalem, " Multis enim cum Jechonia et matre transmigrans, pauperes remanserunt spoliati, ila quod etiam multi propter penuriam dispersi sunt: et significant eos qui vitae merito intra Ecclesiam inveniuntur. Eccli. IV, 1: Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne trans-vertas a paupere. Eccli. VII, 33 et 34: Honorifica sacerdotes, et pro purg a te cum brachiis. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum. Et post pauca, v. 36: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.

Quando autem sic spoliati, et depauperati fuerunt, subdit:

" Cum acciperent, " supple, Chaldaei,

" vasa templi Domini. " Quia cum Jechonia et matre sua et thesauris regis et populi, in Chaldaeam translata sunt, sicut legitur, IV Reg. XXIV, 15, et II Paral. XXXVI, 10. Quae translatio ministrorum Ecclesiae significat translationem et spoliationem. Et hoc est: " Quae oblata fuerant de templo. ''" De templo enim auferuntur, quando animae fideles et bona Ecclesiarum ad usus saeculares adhibentur. Tales similes sunt Antiocho qui spoliare templum ausus fuit .

Propter quid autem offerebant, subjungitur, cum dicitur: " Revocare in terram Juda, " hoc est. ut Dominus vasa translata in. terram Juda revocaret, sicut et legitur factum esse, I Esdrae, I, 7: Rex Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et referri fecit in Jerusalem. Quando autem haec oblatio facta fuit, ostendit subdens: " Decima die mensis Sivan, " quod conversio interpretatur, eo quod tropicus mensis fuit, quoniam solis conversio gratiae conversionem significabat. Malach. IV, 2: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus.

De spoliatione autem adhuc ulterius subdit: " Vasa argentea quae fecit Sedecias, filius Josiae, rex Juda, " qui scilicet erat patruus Iechoniae, qui transmigraverat, quem loco sui Nabuchodonosor in regem praefecerat, et in principio regni sui loco vasorum aureorum quae Salomon fecerat et Chaldaei, abstraxerant, quaedam vasa argentea restituerat, ne cultus templi periret, quae tamen etiam a Chaldaeis postea abstracta sunt.

Et hoc est quod sequitur: " Posteaquam cepisset Nabuchodonosor, rex Babylonis, " in transmigratione scilicet, " Jechoniam , " regem, " et principes, " secundo loco a rege differentes, " et cunctos potentes, " hoc est, potentatus obtinentes sub rege et principibus, " et populum terrae, " hoc est multos de populo artifices et inclusores, " ab Jerusalem, " abstrahendo scilicet, " et duxit eos vinctos in Babylonem, " transmigratos scilicet. Tunc enim in magna paupertate erant constituti.

" Et dixerunt, " ad sacerdotes scilicet, quando eis pecuniam hanc attulerunt: " Ecce misimus ad vos. " Tangit hic de intercessione et oblatione. Dixit enim Ptolemaeus, quod " intercessor est petentis ala. " Oblatio autem per hoc placet, quod est signum figurativum oblationis Christi in cruce. Psal. l, 21: Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Ad Hebr IX, 14: Sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Et ideo duo hic dicuntur, scilicet pro quibus est offerendum et orandum, et qualiter haec aedificatio in alios est propalanda, ibi, v. 14: " Et legite librum istum. "

In primo duo dicit, qualiter scilicet offerendum pro principe, qui est persona publica, et qualiter offerendum pro ipsis, ibi, i. 13: " Et pro nobis ipsis. "

Dicit ergo:

" Ecce misimus ad vos pecunias, " Eo quod per pecuniam omnia habentur quaecumque necessaria sunt. Eccle. IX, 19: Pecuniae obediunt omnia. Aristoteles in V Ethicorum: " Numisma seu pecu-" nia fidejussor est futurae necessitatis. " Et hoc est quod sequitur: " De quibus emite holocautomata, " quae scilicet tota incendebantur, ab tfXov quod est totum, et xauixa quod est incendium, dicta, et significant cor, et animalitatem humanam, quae in toto igne paenitentiae et devotionis cremari debent. Daniel. III, 39 et 40: In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur: sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium. " Et thus, " quod redolentiam significat devotionis. Cantic. III, 6: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex oromatibus myrrhae et thuris ? " Et facite marina, " quod interpretatur munus, vel consolatio, seu sacrificium, vel holocaustum, hoc est, offerte munera in holocaustum, et consolationem nostram. Et hoc significat eleemosynam quae est munus Deo oblatum. I Paral. XXIX, 17: Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. " Et offerte pro peccato, " hoc est, pro redemptione peccati. Ad Hebr viii, 3: Omnis pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Significant autem haec oblationem Christi in cruce pro totius mundi redemptione. Ad Hebr IX, 26: Christus semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et post pauca, v. 28: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Isa. liii, 8: Propter scelus populi mei percussi eum. Joan xvii, 19: Pro eis ego sanctifico meipsum. Chrysostomus, hoc est, " sacrifico. ". " Ad aram Domini Dei nostri, " quae significat incensionem cordis humani. Ara enim ab ardendo dicitur. Levit. VI, 12: Ignis in altari semper ardebit.

" Et orate pro vita Nabuchodonosor, regis Babylonis, " cui nunc concessa fuit gubernatio Reipublicae. Turbatio enim vitae illius causa fuisset turbationis omnium subditorum.: in turbatione autem quiete Deo servire nemo potest. " Et pro vita Baltassar, filii ejus: " quia usque ad illius tempora duravit captivitas. Jerem. XXIX, 7: Quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. I ad Timoth. II, 1 et 2: Obsecro primum omnium, fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. " Ut sint dies ipsorum, " quibus scilicet regere habent provincias, " sicut dies caeli super terram, " quiete scilicet et ordinate sibi succedentes, secundum quod in caelo ordinatum est: sicut etiam, Matth VI, 10, dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in caelo ei in terra. Psal. CXVIII, 91: Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.

" Et ut det Dominus virtutem nobis, " patientiae scilicet, qua sustinere possimus peccatorumpurgationem. Eccli. xxxvi, 16: Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. " Et illuminet oculos nostros, " ut saltem per tribulationes cognoscamus quod in culpa caeci cognoscere non valuimus. Apoc. iii, 18: Collyrio inunge oculos tuos ut videas. Collyrium amarissimum est, sed illuminat oculos. Gregorius: " Saepe fit, quod oculos quos culpa clau-" sit, amaritudo paenae aperit. " " Ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor, regis Babylonis, " Umbra protectionem significat. Isa. xlix, 2: In umbra manus suae protexit me. " Et sub umbra Baltassar, filii ejus. " Sub iis enim duobus purgata fuit iniquitas populi. " Etseruiamus eis multis diebus, " septuaginta scilicet annis: servitus enim illorum, flagellum nostrae purgationis fuit, sicut dicitur, Genes. xv, 13: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, ei subjiciet eos servituti, et affligent quadringentis annis. " Et inveniamus gratiam in conspectu eorum, " supple, orate ne scilicet crudeliter interficiant, sed gratiose sustineant. Simile est, Exod. XI, 3: Dabit Dominus gratiam populo suo coram aegyptiis. Tob. I, 13 et 14: Dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset. Haec enim gratia servis Dei. necessaria est, quia aliter a multis bonis impedirentur. Eccli. xlv, 1: Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.

" Et pro nobis ipsis orate. " Secundum est. " Ad Dominum Deum nostrum. " Jacob. v, 16: Orate pro invicem ut salvemini. Et, ibidem: Multum enim valet deprecatio justi assidua. Per intercessionem enim Sanctorum saepe convertuntur peccatores. I Reg. xii, 19: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Isa. LIII, 12: Pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. " Quia peccavimus Domino Deo nostro, " hoc est, contra Dominum Deum nostrum, et ideo indigni sumus qui pro nobis oremus. Joan IX, 31: Scimus quia peccatores Deus non audit. " Et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem: " semper enim usque adhuc percutit. Isa. IX, 21: In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. In captivitate enim contra nos irascitur, et ideo intercedere non audemus. Quia dicit Gregorius: " Cum is -" displicet qui ad intercedendum mitti-

" tur, irati animus judicis ad deteriora " provocatur . "

" Et legite librum istum. " Doctrinam suae correctionis in alios petit propagari, ne et ipsi similes patiantur paenas. Librum autem vocat conscriptiones Baruch de populi correctione, et hoc est: " Quem misimus ad vos, " ut omnes erudiantur. Job, XXXI, 35 et 36: Librum scribat ipse qui judicat: ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi. Et hoc est quod sequitur: " Recitari, " et hoc est, ut recitetur, " in templo Domini in die solemni, " in quo omnes conveniunt, ut omnibus propaletur, quia ad omnium pertinet aedificationem. Joan xviii, 20: Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Psal. cxvii, 27: Constituite diem solemnem in condensis. Quia in condensis populorum verbum Dei solemniter proponendum est. " Et in die opportuna, " hoc est, in aliis diebus profestis quando opportunum est, quando ex aliqua causa populus congregatur. Eccli. XXIV, 2: In ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Psal. CVI, 32: Exaltent eum in ecclesia plebis.

" Et dicetis. ". Hic docet modum eruditionis populi in confessione peccati, in transgressione legis, in punitione justi judicis. Et hoc est: " Domino Deo nostro justitia. " Justus enim est inferendo iram pro peccato. Ad Iloman. III, 5: Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?... Absit. Tob. III, 2: Omnia judicia tua justa sunt. Psal. CXVIII, 137: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

" Nobis autem confusio faciei, " propter peccatum scilicet quod commisimus: " confusio enim seu erubescentia, ut

" dicit Damascenus, timor est ex turpi " actu, sive ex turpi verbo perpetrato v. " Jerem xxx, 19: Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. " Sicut est dies haec, " hoc est, sicut demonstrat dies haec in qua comprehensi sumus in confusione nostra. Videmus enim nunc propter peccatum nos esse confusos. Jerem. ii, 26: Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus - Israel, " Omni Juda, et habitantibus Jerusalem. " Juda dicitur populus regni duarum tribuum: habitantes autem Jerusalem senatores, quorum decreto omnia fiebant: et hoc per partes explicat dicens:

" Regibus nostris, " in quibus fuit prima auctoritas, I Petr. ii, 13: Sive regi quasi praecellenti, " Principibus nostris, " qui secundas dignitates post reges obtinebant, et partem populi continebant, " et sacerdotibus nostris, " qui sacra violabant et profanabant, " et Prophetis nostris, " qui pseudo fuerunt, et visionibus falsis populum decipiebant, " et patribus nostris, " quibus quasi haereditaria malitia successimus. Hoc in Ecclesiis est communis populus, communis clerus, majores praelati, praelati inferiores, sacerdotes, et religiosi, et primi malorum inventores, qui in peccato nos quasi genuerunt. Daniel. IX, 8: Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, ei patribus nostris, qui peccaverunt. Et, paulo supra, v. 7: Tibi. Domine, justitia, nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris . Ad Roman. iii, 23: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Psal. LII, 4: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum.

" Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, " hoc est, ante lumen cognitionis Domini Dei nostri, quod per cognitionem legis et prophetiae splendebat super nos. Psal. L, 6: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.

Modos autem peccati subjungit primo contra veritatem, dicens: " Et non credidimus, " supple, verbis ejus, " diffidentes in eum, " hoc est, fiduciam non habentes in eum, ut impleret promissa, et induceret comminata. Contra quod dicit Apostolus, ad Roman. IV, 20 et 21: In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet Deus, potens lest et facere. Isa. XXI, 2: Qui incredulus est, infideliter agit.

Deinde subjungit de superbia, dicens: " Et non fuimus subjectibiles illi, " ut scilicet curvata cervice mandatis ejus subiiceremur. Job, XV, 26: Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, erecto collo. Exod. x, 3: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi?

Tertio, adjungit de inobedientia dicens: " Et non audivimus vocem Domini Dei nostri. " Obaudire est vocem tenuiter auditam negligere, et hoc non tantum fecimus, quinimo contra clamantem aures obturavimus, ne vox ejus in aures nostras intraret. Jerem. vii, 13: Locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, ei non respondistis. Proverb. I, 24 et 25: Vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

Qualiter autem non tantum obaudierunt, sed aures obturaverunt, subdit: " Ut ambularemus in mandatis ejus, " hoc est, ut proficeremus de virtute in virtutem: retrorsum enim semper abivimus.

Isa. I, 4: Abalienati sint retrorsum,. Bernardus: " Quomodo proficerent, qui " semper revertebantur, cum ambula-" rexit? " a Quae dedit nobis, " largitate scilicet gratiae suae. Magnae enim largitatis indicium est dare praecepta quae dirigunt ad vitam. Isa. lxiii, 7: Quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Ezech. XX, 11: Et dedi eis praecepta mea, et judicia meae ostendi eis, quae faciens homo, vivet in eis. Non enim parva culpa est a tali benignitate recedere. II Petr, II, 21 et 22: Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Conligit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.

Et ne credatur semel hoc accidisse, ostendit quamdiu in hoc fuerunt, subdens:

" A die qua eduxit patres nostros de terra aegypti. , " Tunc enim ante montem Sina vitulum fecerunt conflatilem : illicita concupierunt : idolo Beelphegor initiati sunt, et idolothyta comederunt, et idola adoraverunt . Populum in aegyptum reducere noluerunt. Isa. xliii, 27: Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me, " Usque in hanc diem, " ut sicut patres, ita et nos declinaremus. Sapient. IV, 6: Ex iniquis somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes.''

Et in quo initiati sunt, subdit: " Et dissipati, " per discordias scilicet, " recessimus, " elongantes a Deo, " ne audiremus vocem ipsius. " Psal. XXXIV, 16: Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, etc. Isa. xlviii, 8: Scio quia praevaricans praeuaricaberis, et transgressorem exutero vocavi te. Jerem. II, 20: A. saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam.

" Et, " supple, ideo, " adhaeserunt nobis multa mala, " paenae scilicet, quae tamdiu adhaeret, quamdiu malitia culpae perseverat. " Et maledictionis, " ut scilicet exemplum maledictionis simus. Psal. cxviii, 21: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. " Quae, " scilicet mala et maledictiones, " constituit Dominus Moysi, servo suo. " Deuter. xxvii, 26: Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. " Qui, " scilicet Moyses, " eduxit patres nostros de terra aegypti. " Mich. VI, 4: Quia eduxi te de terra aegypti, et de domo servientium liberavi te: ei misi ante faciem tuam Moysen, et. Aaron, ei Mariam, " Dare nobis terram fluentem lac et mel. " Non enim in terra sterili locavit, sed. in ea quae abundanter fluit lacte, hoc est, dulcedine terrae, et melle in dulcedine roris: quia hoc dicit Avicenna in secunda parte Majoris canonis : " Mel " est ros linguis apum collectus. " Signifleat autem lac virtutem de humanitate Christi fluentem, mel autem dulcedinem divinitatis ejus. Numer. xiii, 28: Venimus in terram ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle. Genes. xxvii, 39 et 40: In pinguedine terrae, ei in rore caeli desuper erit benedictio tua. Numer. XVI, 14: Revera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis. " Sicut hodierna die, " supple, comprobatur: hodie enim fluit lacte et melle, si sit qui gustare velit. Isa. lv, 2: Audite, audientes me, ei comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

" Ei non audivimus vocem Domini Dei nostri, " ingrati scilicet contra tantum benefactorem, " secundum omnia verba Prophetarum, " supple qui locuti sunt nobis in nomine Domini, " quos misit ad nos, " qui scilicet nos regere debebant, reges scilicet et sacerdotes. Isa. xxx, 9 et 10: Populus ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus: Nolite videre: et respicientibus: Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt,

" Et abivimus, " hoc est, a recta via recessimus, " unusquisque in sensu cor-dis sui maligni, " hoc est, male igniti et inflammati ad malum.. Jerem. vii, 24: Non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluptatibus, et in pravitate cordis sui mali. Isa, LIII, 6: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit .

Hoc autem specificat, subdens: " Operari diis alienis, " hoc est, operibus suis servire idolis, " facientes mala ante oculos Domini Dei nostri, " Quod majoris contemptus est quam si in absentia Dei facerent. Ad Hebr IV, 13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Eccli. xxiii, 28: Oculis Domini multoplus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum.