COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

IN CAPUT VI BARUCH

COMMENTARIUS.

" Propter peccata. " Haec epistola Jeremiae, quae directe est ad. reprobationem idolorum, in quatuor partes dividitur, in quarum prima, ex materia idolorum ostendit infirmitatem: secundo, ex turpitudine cultus, ibi, v. 40: " Adhuc ipsis Chaldaeis non honorantibus ea. " Tertio, ex inutilitate culturae, ibi, v, 52: " Regem regioni non suscitant. " Quarto, per hoc quod ab omni virtute caelesti deficiunt, ibi, v. 66: " Signa etiam in caelo gentibus non ostendunt. "

Prima dividitur in duas: primo enim per inutilitatem materiae ostendit infirma esse idola. Secundo, per defectum virtutis divinae, quae in tali materia esse non potest, ibi, v. 18: " Lucernas accendunt illis. "

De proprietatibus materiae duo dicit: primo quidem, quare filii Israel talibus traduntur, quorum dii tantae sunt infirmitatis. Secundo autem infirmitatem eorum ostendit, ibi, v. 3: " Nunc autem videbitis in Babylonia. "

Dicit ergo:

" Propter peccata, " Augustinus: " Peccatum est dictum, vel factum, vel "concupitum contra legem Dei . " Thren. i, 8: Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. " Quae peccatis ante Deum: " omne enim peccatum in oculis Dei fit, qui cuncta cernit. Psal. l, 6: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Ad Hebr IV, 13: Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. " Abducamini in Babyloniam, captivi, " in con- fusionem scilicet litteralem, vel etiam spiritualem. Isa. l, 1: Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus dimisi matrem vestram. Psal. xliii, 16: Confusio faciei meae cooperuit me. " A Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. " Nabuchodonosor sedens in angustia cognita interpretatur, qui rex confusionis est, quia per paenas facit agnoscere qualis angustia sit in peccatis. Isa. XXVI, 16: In angustia requisierunt te, et in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Apocal, IX, 11: Habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans: eo quod omnia exterminat et destruit. Thren. iii, 2: Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Per tenebras enim confundit quidquid lucis gratiae est. Jerem. XXXI, 19: Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.

" Ingressi itaque in Babylonem, " captivi scilicet. Ezech. XVI, 22: Eras nuda et confusione plena. Nuda a gratuitis, confusione autem et ignominia plena, in abusu naturalium. Ezech. XVI, 22: Post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. " Eritis ibi annis plurimis. " Quos enim rex confusionis detinet, diu tenet, et redire non permittit, nisi aliud non possit. Baruch, iii, 10 et 11: Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es ? inveterasti in terra aliena. Multi enim anni sunt peccati multiplicatio, plures autem cujuslibet peccati consuetudo, plurimi vero peccatoris in peccatis desperatio, vel praesumptio. Isa. lxv, 20: Peccator centum annorum maledictus erit. Daniel. XIII, 52: Inveterate dierummalorum, nunc venerunt peccata tua.

Hinc est quod dicitur de Asa, II Paralip. XVI, 12, quod nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. " Et temporibus longis, " Quodlibet enim tempus longum est, quo homo separatus est a Deo. Peccatum enim ex suiipsius taedio prolonget tempus: sicut e contra quodlibet tempus quo homo cum Deo est, breve est, quia amor divinus abbreviat illud, sicut dicit Isaias, XXIV, 22: Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur. Psal. CXIX, 5: Fleti mihi, quia incolatus meus prolongatus est! " Usque ad generationes septem, " triplicis scilicet doloris quem determinat Augustinus, scilicet quod " de peccato doleat, et non semper " doluisse doleat, et de dolore gau-" deat. " Et triplicis confessionis, ut scilicet cum rubore, vere et integre confiteatur. Et septimus annus est ex voto suscepta satisfactio. Job, v, 19: In sex tribulationibus liberabit te, ei in septima non tanget te malum. Septem autem generationes infra septuaginta annos continentur, eo quod in decem annis ut in pluribus successio mutatur generationis, Jerem. XXIX, 10: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visi tabo vos. Et hoc est quod sequitur: " Post hoc autem educam vos inde cum pace, " peracta paenitentia. Eo quod paenitentia in integrum restituit. Jerem. XXIX, 11: Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis ei non afflictionis. " Pax " enim est, ut dicit Augustinus, reconciIia-"tio peccatorum. " Isa. XXVI, 12: Domine, dabis pacem nobis, pacem quia in te speravimus.

" Nunc autem videbitis in Babylonia. " Arguit hic idolorum inutilitatem a materia dupliciter, scilicet a materia ad substantiam idoli pertinente, et a materia pertinente ad. ornatum, ibi, v. 8: " Et sicut virgini amanti. "

In primo tangit materiam viliorem, et concludit quod non sint dii: et subjungit adorantium errorem, concludens quod a simili errore caveatur: et hoc est:

" Nunc autem videbitis in Babyloniam quae confusionis habitatio est. Psal. CXXXVI, 8: Filia Babylonis misera. Apocal. XVIII, 2: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum. " Deos aureos, " in his scilicet qui venerantur aurum, ut avari diligentes thesaurum, " et argenteos, " in his qui quaerunt argentum ad communicationem mercationum. Job, iii, 13 et 15: Dormiens silerem,... cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Dormiens enim ligatus est: quia intellectum vere pretiosae substantiae non habet, et propter hoc ab illa silet. Psal. CXIII, 4; Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. " Et lapideos et ligneos, " lapideos in cordis duritia. Job, xli, 15: Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Eccli. III, 27: Cor durum habebit male in novissimo. Ligneos autem propter obstinationis rigiditatem. Propter hoc dicitur de diabolo, Isa. xxxvii, 1: Super Leviathan, serpentem vectem, quia rigidus et inflexibilis. Tamen, ut dicit Eustratius Episcopus, " quidam lignei " homines sunt, qui etiam a sensu bea-" forum defecerunt, qui sicut idola litt gnea nihil commune cum hominibus " nisi figuram habuerunt. " Sapient. XIV, 1: Fragilius lignum invocat. Et impotentiani quae ex materia est, subjungit " In humeris portari. " Quia per se ambulare non possunt, sicut et aurum et argentum: tamen nihil est onus: avarorum.. Isa. xlvi, 1 et 2: Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondereusque ad lassitudinem. Contabuerunt et contrita sunt simul. Isa. xxx, 6: Onus jumentorum Austri. Auster significat diligentes prosperitatem hujus mundi. Et ideo post pauca sequitur, ibidem, v. 6: Portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos. " Ostentantes metum gentibus. " Omnes enim videntes metu praecelluntur ad visum idoli: timent enim quod noceat, cum tamen nocere non possit, sicut et divites hujus mundi timentur. Psal. XIII, 5: Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Isa. LI, 12: Quis tu ut timeres ab homine mortali ?

Et hoc est quod sequitur: " Videte ergo, " hoc est, cavete, " ne et vos, " qui Dei veri habetis notitiam,

" similes efficiamini factis alienis, " hoc est, idolis Gentium, et Dominum ignorantium. Psal. CXIII, 8: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Non enim veneratur haec terrena, nisi qui Dominum ignorat. Isa. xliv, 11: Ecce omnes participes idoli confundentur: fabri enim sunt ex hominibus. Jerem. x, 8: Pariter insipientes et fatui probantur: doctrina vanitatis eorum lignum est.

Qualiter autem similes Cant, subdit: " Et metuatis, " hoc est, videte ne metuatis, " et " ideo " metus vos capiat in ipsis, " quia nocere non possunt, nec prodesse. I Machab. ii, 62: A verbis viri peccatoris ne timueritis. Timens enim idolum pejor est rana, quae cum trabem videret, non timuit, nec venerata est, sed foedavit eam. Talia enim simulacra non timent nisi ignorantes inutilitatem illorum. Joan XIV, 1: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite .''

" Visa itaque. " Sumit rationem a multitudine venerantium, et cautos reddit ab errore: et hoc est:

" Visa itaque turba, " plurima scilicet. Eccle. I, 15: Stultorum infinitus est numerus. " De retro, ei ab ante. " Retro sunt, qui dignitate saeculi non praehilgent, ut pauperes. Ante sunt de quibus dicitur, Amos, VI, 1: Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Deuter. xxviii, 13: Constituet te Dominus in caput, et non in caudam. " Adorantes. " Parvi enim et magni idola hujus mundi et spectacula venerantur. Matth IV, 9: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. " Dicite in cordibus vestris, " si manifeste confiteri non audetis. Cor enim humanum dicit: idolum nihil est, et nullius valoris esse id quod colit mundus. I ad Corinth viii, 4: Scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. Et hoc est quod sequitur: " Te oportet adorare, Domine, " et non idola quae spectacula mundi significant. Matth IV, 10: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psal. lxxi, 11: Adorabunt eum omnes reges terrae.

Ne autem dicant, quod inter idololatras praesidium non habent, sed ad idololatriam coguntur, subjungit:

" Angelus autem meus, " hoc est, praesidium Angeli mei, " vobiscum est. " Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ad Hebr i, 14: Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis. IV Reg. VI, 16: Noli timere: plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Tamen Origenes dicit, quod " Angelus " est nuntius, et numquam Deus pecca-" torem in Babylonem tradit, nisi san-" ctos nuntios cum illo mittat, qui horten-

" tur ipsum ad paenitentiam, sicut cum " filiis Israel misit Esdram, et Nehe-" miam, Ezechielem, et Danielem, et " alios sanctos, qui populum ab errore " revocarent. " Isa. xviii, 2: Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam. Malach. III, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. " Ipse autem exquiram animas vestras: " et ideo ne solliciti sitis de occisione hostis, qui postquam occiderit corpus, non habet amplius quid faciat. Ezech. xxxiii, 8: Sanguinem ejus de manu tua requiram. Quia ego ipse requiram animam, Genes. IX, 5: Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis. Ex quo enim anima salva est, non est curandum, vel timendum de aliis.

Et repetit de inutilitate:

" Nam ligna ipsorum polita a fabro, " quibus politio nihil divinitatis affert. Sapient. xiii, 13: Lignum curvum et vorlicibus plenum, sculpal diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud. " Ipsa etiam inaurata, " supple, exterius, " et inargentata^ ut diversi metalli splendor aliquid majestatis praetendat, " falsa sunt, " eo quod divinitatem non habent. Sapient. xiii, 16: Sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. " Et non possunt loqui. " Sapient. xiii, 17: Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est. Mystice videtur loqui de advocatis, qui idola in Praelatos elevata auro sapientiae, et argento eloquentiae pingunt, ac si dii sint, cum secundum veritatem arborei sint, et loqui nesciant. Zachar. XI, 17: 0 pastor, et idolum, derelinquens gregem. Jerem. x, 3 et 4: Lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia : argenta et auro decoravit illud. Si talis Praelatus loqui jubetur, loqui non potest nisi ore alieno. Sic idolum. Psal.

CXIII, 5: Os habent, ei non loquentur.

" Et sicut virgini amanti ornamenta. " Tangit hic inutilitatem quae ornatu protegitur, dupliciter: per similitudinem mulieris, et per similitudinem regis, ibi, v. 13: " Sceptrum autem habet. "

Dicit ergo: " Ei sicut virgini, " supple, lascivae, quae decore naturali, eo quod mulier est, et decore virtutis, eo quod lasciva est, destituta est. Jerem. 22: Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? " Amanti ornamenta, " ut exterius pulchra appareat, quae interius foeda est. Proverb. vii, 10: Occurrit illi mulier in ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas. " Ita accepto auro fabricata sunt, " ut fuco auri materiae vilitas protegatur. Sic multi sunt de quibus dicitur, II ad Timoth. iii, 5: Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes.

Et tangit ornamenta, dicens:

" Coronas certe aureas habent, " hoc est, serta, " super capita sua dii illorum, " Et hoc est, corona vanitatem mundi significans. Sapient. ii, 8: Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Et, paulo ante, v. 7: Non praetereat nos flos temporis. " Unde subtrahent sacerdotes ab eis, " hoc est, ab idolis, " aurum et argentum. " Ad hoc enim praedicant, quod coronae offerantur, ut sacerdotes eas subtrahant, et hoc est quod sequitur: " Et erogant illud in semetipsis. " Saepe enim mendacio sacerdotum, propitiatio praedicatur Sanctorum, ut oblata in usus proprios convertant, sicut Daniel. XIV, 14, dicitur de idolo Bel, quod sacerdotes per occultum introitum introierunt, et oblata devoraverunt cum uxoribus et parvulis. Quod adhuc saepe fit a Clericis, et a Religiosis fingentibus indulgentias sacrorum suorum, et convertunt in turpes usus.

Et hoc est quod sequitur:

" Dant autem ex ipso, " scilicet ex auro, " et, " id est, " prostitulis. " Prostituta est, quae pro, id est, publice statuta est ad libidinem. Et hoc est, oblata in turpes usus convertere: contra hoc quod dicitur, Deuteron. xxiii, 18: Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis, in domo Domini Dei tui.

Et hoc est quod sequitur: " Et meretrices ornant, " quae se eis non supponunt nisi pro pretio ornatus talis, sicut dicitur, Proverb. VII, 10: Occurrit illi mulier in ornatu meretricio. Contra quod dicitur, I Petr. III, 3: Quarum, scilicet mulierum, non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.

Et de majori turpitudine subjungitur: " Et iterum cum receperint illud a meretricibus, " offerentibus scilicet illud ex. meretricio illo, " ornant deos suos, " de meretricio opinari facientes deitatem. Micli. I, 7: Omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

Sub tali autem ornatu idoli ostendit vilitatem, subdens:

" Hi autem, ". scilicet dii eorum, " non liberantur ab aerugine: " aes enim ab aerugine consumitur. Jacob. v, 3: Aurum, et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo in testimonium vobis erit. " Et tinea, " quantum ad. vestem purpuream qua induebantur: et ideo possunt dicere illud Job, XXXI, 28: Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a linea. Sic divites et aureatos, et purpuratos aerugo rodit vetustatis, et tinea malae conscientiae. Matth VI, 19: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.

Et ostendit quod decora vestis non prodest, subdens:

" Opertis autem illis veste purpurea, " ut decori scilicet appareant, " extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus: " quia etiam a minimo pulvere se defendere non possunt. " Qui plurimus est inter eos, " propter frequentationes sculptorum pedibus pulverem excitantium: et significat divites purpuratos, qui ornatu suo resolutionem sui corporis in pulverem redimere non possunt. Eccli. x, 9: Quid superbit terra et cinis ? Genes. iii, 19: Pulvis es, et in pulverem reverteris. I Machab. ii, 62 et 63: Gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam.

Et subdit de ornatu suo regali, dicens:

" Sceptrum autem habet ut homo: " quia regiam dignitatem mentitur: et hoc est quod sequitur: " Sicut judex regionis, " qui rectitudine sceptri rectitudinem indicat judicii, cum nullum judicium possit exhibere, et propter hoc est similitudo regis, et non rex, et significat Praelatos inutiles, qui loca regum obtinent, et non exhibent actum eorum, de quibus dicitur, Sapient. VI, 5: Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, Amos, I, 15: Ibil Melchon in captivitatem. Melchon rex eorum interpretatur.

Et subdit de infirmitate: " Qui, " scilicet falsus deus, " in se peccantem non interficit. " Cum tamen ille reus sit crimine laesae majestatis, et ex quo propriam injuriam non vindicat, nullum vindicabit: figura enim est, et non veritas, a nullo se . valens defendere. Jerem. x, 5: Nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt, nec bene.

Et hoc est quod sequitur:

" Habet eliam, in manu gladium, " sicut Mars qui cum gladio fingebatur, " et securim, " ut vasa interitus timorem incutiant videntibus, gladium scilicet ad vulnerandum, securim autem ad praescindendum: " se autem de bello et a latronibus non liberat. " Ab hostibus enim violenter conculcantur, et projiciuntur, et a latronibus aurum eorum decerpitur. Similes sunt inutilibus Praelatis, qui nec se, nec alios defendunt gladio potestatis. I Reg. v, 4: Invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duae palmae manuum ejus abscissae erant super limen.

Ex his infert conclusionem, subdens: " Unde vobis notum sit quia non sunt dii, " quamvis falsam divinitatis habeant similitudinem. Psal. xcv, 5: Omnes dii gentium daemonia.

" Ne ergo veneremini eos, " hoc est, venerationem divinam non impendatis eis: quia veneratio latria vocatur. " La-" tria vero, ut dicit Augustinus, cultus est " soli Deo debitus. " Propter quod Mardochaeus, Esther, III, 2 , laudatur, quia venerationem Dei ad hominem transferre noluit: et Herodes condemnatur, Act. xii, 22 et23, cui cum populus acclamaret: Dei voces et non hominis. Confestim percussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus exspiravit.''

Et ostendit inutilitatem, primo per similitudinem, secundo per similitudinis explanationem: et hoc est:

" Sicut enim vas hominis, " hoc est, fictile vas ad turpem usum hominis, " confractum, " ut sordes tenere non possit, " inutile efficitur, " et propter hoc ut turpe abjicitur: " tales sunt dii eorum, " inutiles scilicet et turpes: propter obscoenos enim actus inventi sunt, fornicationem scilicet et sodomiam, etc. hujusmodi. Isa. xxx, 13 et 14: Subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. Etcomminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa. Sic confringuntur corda eorum qui venerantur spectacula mundi. Eccli. XXI, 17: Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

Hanc autem inutilitatem exaggerat in tribus. Primo, a foeditate quae incidit super ea: et hoc est:

" Constitutis illis in domo, " hoc est, in templo, " oculi eorum, " deorum scilicet, " pleni sunt pulvere, " hoc est, excaecati, ut nihil videant, " a pedibus introeuntium, " supple, excitato. Est autem sordidus pulvis, quia a pedibus excitatur: taliter autem foedabiles oculi, non sunt divini: divini enim oculi, ut dicitur, Eccli. xxiii, 28, lucidiores sunt super solem. Apocalyps. I, 14: Oculi ejus tamquam flamma ignis. Hoc significat oculos Praelatorum, qui pulvere munerum et donorum excaecantur. Deuter. XVI, 19: Non accipies personam, nec munera: quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.

" Et sicut alicui qui regem offendit. " Exaggerat hic inutilitatem ex impotentia defensionis: habent enim se idola quasi omnes offenderint: et hoc est:

" Et sicut alicui qui regem offendit, " crimine scilicet laesae majestatis, " circumseptae sunt januae, " ne publica potestate rapiatur ad demembrationem, ita supple, habent se dii: concluduntur enim in templis et in arcis, eo quod ab omnibus concupiscuntur ad discerpendum aurum, et argentum, et lapides pretiosos qui sunt in ipsis, nec semetipsos possunt defendere. Sicut irrisorie dicitur de Baal, Judic. VI, 31: Si deus est, Baal scilicet, vindicet se de eo qui suffodit aram ejus.

Tertio exaggerat ad similitudinem mortui, et hoc est: " Aut sicut, ad sepulcrum adductus mortuus, " qui secundum morem antiquorum cum pretiosis vestibus, et ornatu sepeliebatur, et sepulcrum fortissimis seris claudebatur: et hoc est quod sequitur: " Ita tutant sacerdotes, " idolorum scilicet, " ostia, " scilicet templorum, " clausuris, " scilicet repagulorum, " et seris, " ferreis scilicet, " ne a latronibus exspolientur. " Simile aliquid accidit in Praelatis quorum divitiis et beneficiis insidiantur, et ideo omnes suspectos habent, et praeservant se ab eis, ne intoxicentur, vel occidantur a cupientibus divitias eorum. Sapient. II, 11: Sit fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur. Proverb. I, 11 et seq.: Abscondamus tendiculas contra insontem frustra: degluttiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Abdiae, v. 5: Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ?

" Lucernas accendunt illis. " Ostendit hic, quod divinitas in tali materia esse non potest, tripliciter, (scilicet quia ab insensibilibus non differunt. Quia figurae membrorum sine vita sunt, ibi, v. 25: " Sine pedibus. " Quia sacrificia profana sunt, ibi, v. 27: " Hostias illorum. "

In primo duo sunt, in quorum primo ostenditur vilitas. In secundo concluditur, quod colenda non sunt.

Primum ostenditur quinque modis. Primo, ab impotentia videndi lucernas. Et hoc est:

" Lucernas accendunt illis, " sacerdotes scilicet, " et quidem multas, " ut multiplicatis lucernis melius videre putentur, " ex quibus, " scilicet lucernis,

" nullam videre possunt. " Hoc ipsum enim signum est quod non sunt dii, quia si dii essent, in tenebris viderent. Eccli. XXXIII, 28: Oculi Domini circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. Similiter Praelati similes idolis, lucernas Deo accensas videre in doctrinis et exemplis non possunt per approbationem, significati per Heli, I Reg. m, 2 et 3, qui non poterat videre: lucerna Dei antequam exstingueretur, etc . Job, XXIV, 13: Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

Secundo, exaggerat insensibilitatem, subdens: " Sunt enim sicut trabes in domo, " non ad utilitatem divinitatis, sed ad domus sustentationem, sicut trabes, et ideo a lignis non differunt: sicut etiam mali Praelati qui continent familias, ut trabes, et nullum aliud divinitatis signum ostendunt. Isa. xliv, 13: Artifex lignarius extendit normam, formavit illud, scilicet idolum, in runcina. Et vere trabes sunt: quia super eos sedent ranae loquentes, scilicet adulatores, et foedant eos.

Tertio, exaggerat ab interiori putredine. Et hoc est:

" Corda vero corum dicunt elingere serpentes, " hoc est, idolorum. Et bene dicit elingere: serpens enim acuta lingua interficit quod mordet. " Qui, " hoc est, quia illi, " de terra sunt, " et serpenti dictum est, Genes. iii, 14: Super pectus tuum gradieris, et terram comedes. Et hoc, est, quod sequitur: " Dum comedunt eos, " in corpore quod luteum est. Daniel. XIV, 6: Bel intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus. " Vestimentorum ipsorum, " supple, comedunt. " Et non sentiunt: " eo quod sine vita sunt. Similiter Praelati nihil nisi lutum exhibent, quos venerati homines devorant, et non sentiunt. Osee, VII, 9: Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.

Quarto, exaggerat a turpitudine, dicens:

" Nigrae sunt facies eorum a fumo qui in domo fit, " a fumo scilicet sacrificiorum, et ignium templi. Unde de iis dici potest illud Threnorum, IV, 8: Denigrata est super carbones facies eorum. Sicut facies Praelatorum obscurantur a malo fumo concupiscentiae. Isa. XIII, 8: Facies combustae vultus eorum.

Quinto, exaggerat ab infaustis avibus quae insident eis: et hoc est:

" Supra corpus eorum ", idolorum scilicet, " et super caput eorum, " quod magis corpore ornatum est, " volant noctuae, " infaustae aves tenebras amantes, " et hirundines, " aves varie instabiles, " et aves, " aliae scilicet infaustae, ut bubo, vespertilio, et nycticorax, " similiter ei catlae, " quae a capiendo dicuntur, eo quod in tenebris mures venantur: mures enim in vestibus et cavernis putredinis idolorum abscondebantur, et cattae insidebant capitibus, ut muribus insidiarentur. Haec autem in Praelatis significant quod noctibus advolant eis latrones, et meretrices, quae tenebras amant, similiter lenones et lenae. Job, XXIV, 15: Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.

Ex his concludit duas conclusiones. Prima est:

" Unde sciatis quod non sunt dii. " Deus enim tenebras non amat. Joan I, 9: Erat lux vera, quae illuminat omnem k mincm venientem in hunc mundum.

Secunda est: Ne ergo timueritis eos: " quia nec bene possunt facere, nec male.

Isa. xli, 23: Bene quoque aut male, si potestis, facite. In hoc autem solo idola nostra, scilicet mali Praelati, differunt ab idolis, quia male possunt facere, sed non bene.

Et ut melius videatur consequentia, repetit de materia, subdens:

" Aurum etiam quod habent, ad speciem est, " non quidem divinitatis, sed exterioris, et falsae pulchritudinis, sicut et in malis Praelatis apparatus exterior est ad deceptionem hominum. Sapient. xiii, 14: Per liniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius.

Et signum hujus subdit: " Nisi aliquis exterserit aeruginem, " hoc est, aeris rubiginem, quod exterius affixum est eis, " non fulgebunt: " rubigo enim operit metalli fulgorem: "neque enim dum conflarentur, " supple, ex. metallis, " sentiebant. " Sic malorum Praelatorum fulgor non habetur nisi falsus aestimatione exteriori, et dum conflantur igne tribulationis, non sentiunt ad emendam. Jerem. VI, 29: Defecit sufflatorium,... frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae.

Hujus subdit aliud signum: " Ex omni pretio, " turpis lucri scilicet, " empta sunt, " ab artificibus scilicet, " in quibus spiritus, " vitae scilicet, " non inest ipsis. " Hoc maxime competit nostris Praelatis, qui per Simonis pretium eruuntur, sicut fecit Simon, Act. viii,. 18: Cum vidisset autem Simon quod per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam. Sic etiam fecit Jason, II Machab. IV, 7 et 8: Ambiebat Jason, frater Oniae, summum sacerdotium: adito rege, promittens ei talenta trecenta sexaginta, etc. Et ideo spiritus vitae non est in eis, quia simoniacus in sacramentis spiritum vitae non confert.

Deinde tangit inutilitatem membrorum: et hoc est:

" Sine pedibus, " supple, existentes, " in humeris portantur, " gressum proprium non habentes, " ostentantes ignobilitatem suam hominibus, " Idola etiam nostra, scilicet Praelati, figuras pedum habent in virtutis et doctrinae veritatis officio: sed non gradiuntur, quia nec exempla ostendunt, nec veritatem docent. Psal. CXIII, 7: Pedes habent, et non, ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.

Et ex hoc concludit: Confundantur etiam qui colunt ea. " Jerem. x, 14: Confusus est artifex omnis in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.

Signum autem subdit:

" Propterea si ceciderint in terram, " sicut frequenter contingit quod Praelati cadunt per adversitatem, " a semetipsis non consurgent: " nec virtutem enim nec scientiam habent, qua consurgere possint. Isa. XIV, 20: Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Amos, v, 1 et 2: Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. " Nec si quis eum statuerit rectum, " idolum scilicet, vel Praelatum malum, " per semetipsum stabit, " hoc est, stare potest: quia viribus propriis non innititur, sed alienis: virtus enim standi non in ipso, sed in alio est. Isa. xli, 29: Ecce omnes injusti, et vana opera eorum: ventus et inane simulacra eorum. " Sed sicut mortuis, " in quibus scilicet spiritus vitae non est, " humeri eorum, " hoc est, sacerdotum, " illi apponentur, " idolo scilicet ad portandum.: non enim portant cultores suos, sed portantur ab eis, Isa. xlvi, 2: Non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.''

" Hostias illorum. " Tangit obscaenitatem sacrificiorum, et maxime eorum qui utuntur sacrificiis, et apertae laudis quam exsolvunt sacerdotes, ibi, v. 30: " Et in domibus eorum sacerdotes sedent. "

Dicit ergo: " Hostias illorum, " quae scilicet idolis offeruntur, " sacerdotes eorum vendunt, " sicut res non consecratas, " et abutuntur, " pretiis scilicet acceptis, in malos usus. I ad. Corinth x, 19 et 20: Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum sit aliquid ? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. " Similiter et mulieres eorum, " sacerdotum scilicet, " decerpentes, " supple, sunt immundis manibus et immundis dentibus hostias eorum. Similiter quae nostris idolis immolantur, saepe meretrices, et filii sacerdotum decerpta dilaniant. Daniel. XIV, 14: Sacerdotes ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores, et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. " Neque infirmo, " qui dupliciter indiguit, ex paupertate, et infirmitate: " neque mendicanti, " qui manum porrexit, " aliquid impertiunt: " qui si veri dii essent, in illos misericordiam haberent. Psal. xl, 1: Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Dominus enim semper miseretur infirmi et pauperis, et cum infirmis reputat se infirmum, et cum pauperibus pauperem. Matth xxv, 43: Infirmus, et in carcere, et non visislastis me. Psal. lxxxvii, 16: Pauper sum ego, ei in laboribus a juventute mea. Impius autem cultus est, qui a se excludit omnem pietatem.

Et tangit participationum obscaenitatem, subdens:

" De sacrificiis eorum, " hoc est, idolorum, " faetae, " in fornicationibus ido- lorum concipientes, " et menstruatae, " faedae humore concupiscentiae distillantes,

" contingunt, " et ex hoc immunda non reputantur. Hoc in nobis fit, quando res Ecclesiarum in usum meretricum expenduntur. Isa. I, 21: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Ecclesia enim sic meretrix est, ad meretricium conversa.

Ex his concludit: " Scientes itaque ex his quod non sunt dii, " Nos autem pejoris conditionis sumus: quia cum sciamus idola nostra non esse deos, tamen pro diis eos venerari oportet: cum tamen sequatur: " Ne timeatis eos. " Perfectorum autem est non timere, infirmi autem timent. Sapient. xv, 6: Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.

" Unde enim vocantur, " id est, vocari possunt, dii? " divinitati contraria signa habentes: et hoc est: " Quia mulieres, " omni libidine mollitae, " apponunt, " pretia scorti sui, " diis argenteis, ei aureis, et ligneis. " Aureus est, qui pro sapientia colitur: argenteus, qui pro eloquentia: ligneus, qui pro rigiditate. Osee, ii, 8: Ego argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal, Et de ligno dicitur, Isa. xliv, 13: Artifex lignarius.... fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Rigidi enim Praelati speciositatem quamdam ipsa rigiditate praetendunt.

Et tangit deformitatem sacerdotum laudantium: et hoc est:

" Et in domibus eorum sacerdotes sedent, " per intentionem et devotionem ad caelum non erecti. Contra, quos dicitur, in Psal. CXXVI, 2: Surgite postquam sederitis. Isti autem resoluti sedent, " habentes tunicas scissas, " in signum dissolutae conversationis, " et capita et barbam rasam. " Rasura capitis est deper-

ditio pulchritudinis mentis: rasura barbae, depositio virilis decoris: unde Anna pro filio votum faciens, I Reg. I, 11, dixit: Si dederis servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. Jerem. xli, 5, de interfectis ab Ismaele dicitur, quod fuerunt rasi barba, et scissis vestibus, et squalentes, macie scilicet. " Quorum capita nudata sunt, " ab omni scilicet decore contemplationis, eo quod in mentibus eorum nihil est contemplativae virtutis, de qua dicitur, Apocalyps. I, 14: Caput ejus, ei capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix.

" Rugiunt autem clamantes contra deos suos, " rugitum lugubrem pro cantu emittentes. III Reg. xviii, 28: Clamabant sacerdotes Baal voce magna, ei incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Et hoc est quod sequitur: " Sicut in caena mortui, " in qua carmina lugubria solebant cantare, significantes quod morti aeternae addicti sunt quos venerantur. Unde, III Reg. xviii, 26, dicitur, quod non erat vox, neque sensus in deo Baal: et cum offerrentur sacrificia ut juvarent, sacrificia in abusum convertebantur, et adjutorium nullum praestabatur.

Et hoc est quod sequitur: " Vestimenta eorum, " oblata scilicet diis, " auferunt sacerdotes, " denudantcs deos suos in contumeliam: " et vestiunt uxores suas et filios suos, " non timentes spoliare deos suos, et turpiter denudare: quia sciunt, quod nihil divinitatis est in eis. Pejus faciunt nostra idola Praelatorum, qui res assignatas cultui verorum sacrorum, in ornatum fornicatorum, et spuriorum convertere non verentur. Isa. iii, 12: Populum meum exactores sui spoliaverunt, ei mulieres dominatae sunt eis. Propter hoc Dominus permittit spo-

liari Ecclesias, ne res Ecclesiarum talibus turpitudinibus deserviant. Osee, II, 8 et 9: Ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.

Impotentiam autem adjutorii subjungit, primo in communi, postea in speciali. Et hoc est:

" Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, " sicut a sacerdotibus spoliantibus ea, " neque si quid boni, " sicut ab offerentibus munera et vota, " poterunt retribuere: " eo quod nullam boni, vel mali habent potestatem. Sapient. XIV, 29: Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.

Et quod dixit in communi, subdit in speciali, quatuor modis, scilicet in potestate, in divitiis, in sanitate corporis, in necessitate vitae. Et hoc est:

" Neque regem constituere possunt, " sicut Deus constituit Saul , et David . " Neque auferre, " supple, regem possunt, si male regat, sicut dicitur de Deo, Osee, XIII, II: Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Eccli. x, 12: Rex hodie est, et cras morietur: sicut saep vidimus mutari potestates Praelatorum propter injurias quas faciunt. Daniel. IV, 22: Scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.

Et de bonis exterioribus subjungit: " Similiter neque dare divitias possunt, " supple, petentibus, quia non sunt in potestate eorum: et quamvis dicat diabolus, Matth IV, 9: Haec omnia tibidabo, tamen mentiens hoc dixit. " Neque malum retribuere, " supple, possunt: si enim possent, maxime in sacerdotes usciscerentur, qui spoliant eos auro, et argento, et vestibus. Sapient. XIV, 30: Iuraverunt injuste, in idolo contemnentes justitiam. Qui scilicet sciverunt idolum vindicare non posse.

Et hoc est quod sequitur: " Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt. " Cum tamen Deus hoc maxime requirat. Eccle. v, 3: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcumque voveris, redde. Proverb. xx, 25: Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

Et subdit de infirmitatibus corporis, dicens:

" Hominem a morte non liberant, " hoc est, a periculo mortis, sicut patet, III Reg. xviii, 26 et seq., ubi quadringentos et quinquaginta Prophetas una exauditione Baal liberare non potuit. " Neque infirmum a potentiori eripiunt, " hoc est, eripere possunt: cujus contrarium de Domino dicitur, Psal. xliii, 8: Salvasti nos ex affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Idola etiam nostra nocere possunt: idola enim sunt, locum Dei sine virtute divinitatis obtinentes.

" Hominem caecum, " spiritualiter, vel corporaliter, " ad visum non restituunt, " hoc est, restituere non possunt. Quin potius cum caeci sint, dicitur de illis illud Matthaei, xv, 14: Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Et subdit de necessitatibus vitae, dicens: " De necessitate hominem non liberant. " Necessitates sunt paenae adjunctae miseriae hujus vitae, ut fames, sitis, calor, frigus, et hujusmodi: de quibus

etiam nostri dii nos non liberant, quia pauperibus non miserentur: quinimo dicitur de eis illud Job, XXIV, 7: Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.

Et subjungit in speciali:

" Viduae non miserebuntur, " quae tamen in multis necessitatibus est: " nec orphanis, " multis miseriis subjectis, " bene facient : " quinimo e contrario dicitur de eis m Psal. xciii, 6: Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Dii etiam nostri libertates et consuetudines antiquas allegant, quae omnes sunt ad accipiendum et spoliandum, Isa. x, 1 et 2: Vae qui condunt leges inigiias, et scribentes, injustitiam scripserunt ! ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei: ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.

" Lapidibus de monte similes sunt dii illorum. " Ab iis enim in nullo differunt nisi per sculpturam, " fortunam simili-"tudinis deorum per accidens adepti, " ut dicit Philosophus, cum similes eis lapides pedibus conculcentur. Sapient. XIV, 21: Haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Et hoc est quod sequitur: " Lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. " Lignei ut sint materia ignis: propter hoc, Isa. xxx, 33, dicitur, quod nutrimenta Topheth, hoc est, inferni sunt ignis et ligna multa. Et lapidei, propter cordis duritiam. Job, xli, 15: Cor ejus indurabitur tamquam lapis. Argentei, propter tinnitum eloquentiae. Jerem. VI, 30: Argentum reprobum vocale eos, quoniam Dominus projecit illos. Aurei, propter falsi nominis sapientiam. Job, xli, 21:

Sternet sibi aurum quasi lutum. Ex his concludit: " Qui autem colunt ea confundentur. " Isa. xli, 24: Abominatio est qui elegit vos.

" Quomodo ergo aestimandum est, " corde, " aut dicendum, " supple, oris confessione, " illos esse Deos ? " Sapient. xiii, 10: Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum. Similiter est de Praelatis qui tantum opere hominum constituuntur,, et non divina vocatione.

" Adhuc enim ipsis Chaldaeis, " Ostendit hic a turpitudine cultus, quod dii non possunt esse: et hoc ostendit ab inventoribus, a mulieribus colentibus, et ab artificibus ea facientibus: et haec per ordinem sunt in littera.

Et hoc est:

" Adhuc enim ipsis Chaldaeis non hono-Tantibus ea. " A Chaldaeis enim etaegyptiis maxime idololatria inventa est, sicut dicit Hermes Trismegistus, qui necromanticae artis vanitate, nisi sunt animas, seu vitas quasdam daemonum imaginibus includere: et illius videtur dicere rationem hic. Aliquibus enim Chaldaeis haec non honor alitibus, eo quod hoc erat contra legem naturalem, cum adhuc Abraham esset inter illos, sicut dicit Philo in suo libro super Genesim. " Qui, " scilicet Chaldaei, " cum audierint mutum non posse loqui, " et beneficio medicinae non possent subvenire, " offerunt illud ad Bel, " hoc est, ad idolum Saturni, eo quod illud quod supremum est, et deorum pater, ut putant, melius posset subvenire. Unde, Luc. XI, 15, etiam Judaei blasphemantes Domino dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia . Et hoc est quod sequitur: " Postulantes ab eo loqui, " hoc est, ut loquelam muto daret, cum dicatur in Psal. CXIII, 5: Os habent, et non loquentur,''

" Quasi possint sentire, " hoc est, sensum dare dii, " qui non habent motum, " hoc est, virtutem motivam. Sapient. xiii, 17 et seq.: Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est: et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, ei pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest. " Et ipsi, " scilicet Chaldaei, " cum intellexerint, " inutilitatem scilicet idolorum suorum, " relinquent ea, " scientes se deceptos in idolis. Et hoc est quod sequitur: " Sensum enim non habent ipsi dii illorum. " Genes. xxxv, 2: Abjicite deos alienos qui in. medio vestri sunt, et mundamini,

" Mulieres circumdatae funibus. " Ostendit inutilia esse idola, ex turpitudine mulierum colentium: et hoc est:

" Mulieres autem, " meretriculae idolorum, " circumdatae funibus, " ut funibus significent ligamentum concupiscentiae. Proverb. v, 22: Funibus peccatorum suorum constringitur . " In viis sedent, " prostitutae concupiscentiis transeuntium, ut Thamar in bivio , " Succendentes ossa olivarum, " quae calidissimum et fortiter adhaerentem faciunt ignem, ut. illo igne incendium libidinis significent. Osee, vii, 4: Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Job, 12: Ignis est usque ad perditionem devorans.''

" Cum autem aliqua ex ipsis, " mulieribus scilicet, " attracta ab aliquo, " fornicatore scilicet, " transeunte, " per viam scilicet, ut Thamar attracta fuit a

Juda, " dormierit, " hoc est, concubuerit, " cum eo: " illa jactans, " proximae suae, " sociae suae aliae meretriculae, " exprobrat, " convitiando, " quod ea, " socia sua scilicet, " non sit digna habita sicut ipsa: " inter meretrices enim dignior est, quae a pluribus foedatur per concubitum. Ezech. XVI, 25: Divisisti pedes tuos omni transeunti, Eccli. IX, 10: -Omnis mulier, quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. " Neque funis ejus diruptus sit, " supple, insultat sociae: consuetum enim fuit meretrices colligatas sedere, et quae transeunti placuit, solvebatur, et cum illa concubuit. Eccli. IX, 3: Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.

Et generaliter subdit: " Omnia autem quae illis fiunt, falsa sunt, " supple, et profana sunt. Sapient. XIV, 27: Infandorum enim, idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis. Et ex hoc concludit: " Quomodo ergo aestimandum est, aut dicendum, illos esse deos ? " Deus enim verus immunditiis colitur. Habacuc, I, 13: Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.

" A fabris autem. " Ostendit hic idolorum vanitatem ab artificibus, primo artificum ostendens novitatem, et ex hoc concludens idolorum inutilitatem.

Et hoc est: " A fabris autem, " metallorum scilicet, vel lignorum, " et ab aurificibus, " gemmarum scilicet et vasorum, qui exclusores vocantur, " facta sunt. " Isa. xliv, 11: Ecce omnes participes ejus confundentur: fabri enim sunt ex hominibus. " Nihil aliud erunt, " supple, dii eorum, " nisi id quod volunt, " eos scilicet, " esse sacerdotes, " qui faciunt fieri, et artifices, qui faciunt:

quamcumque enim formam volunt, dant eis, et quodcumque nomen. Sapient. xv, 7: Horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.

" Aurifices etiam ipsi qui ea faciunt, " artifices scilicet, " non sunt multi temporis, " cum tamen Deus aeternus sit, et verus Deus sit. Isa. xl, 28: Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae. Ex his ergo concludit: " Numquid ergo possunt ea, quae fabricata sunt ab ipsis, esse dii ? " Quasi dicat: Non possunt. Propter hoc opera manuum dicuntur hominum. Isa. xliv, 19: Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes: coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ?

" Reliquerunt autem falsa, " hoc est, falsam opinionem divinitatis, " et opprobrium. " Rationalis enim naturae confusio est, lignum, vel lapides, vel aurum, vel argentum adorare. Act. XVII, 28 et 29: Ipsius enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile. Sumus enim genus Dei per rationem, et multum degenerare est, qui Dominum illum cujus ipse genus est, lapidem esse putat: vel aurum, vel argentum, sicut facit avarus: vel venirem, sicut facit gulosus: aut veneream mulierem, sicut facit luxuriosus: aut Jovis statuam, sicut facit ambitiosus. Haec enim omnia de cinere facta sunt, et in cinerem revertentur. Isa. xliv, 20: Pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit illud, " Postea futuris: " hoc enim peccatum non in una generatione consistit, sed ad posteros derivatur. Sapient. XIV, 18: Provexit ad ido-lorum culturam, sicut ibi dicitur, consuetudo: et haec sunt verba, v. 16: Deinde interveniente tempore, convalescente antiqua consuetudine hic error tamquam lex custoditus est. Nihil enim adeo malum est, et adeo irrationabile, quod consuetudo et probabile et facile non faciat. Unde Aristoteles: " Quanta vis consue-" tudinis sit, leges ostendunt: quas con-" suetudo, cum appollogi sint, hoc est, " ''falsae responsiones, vel locutiones, Gre" dibiles facit. " Et, in Topicis: " Quod " consuetum est dici, difficile est move-" ri. "

Quod autem inutilia sint idola, ostendit, cum subdit:

" Nam cum supervenerit illis, " hoc est, sacerdotibus, " praelium, " ab hostibus, " et mala, " quaecumque infortunia, " cogitant sacerdotes. " Quia sciunt idola falsa esse et opprobrium, non confugiunt ad idola pro liberatione, sed cogitant, " ubi se abscondant cum illis, " hoc est, idolis, scientes quia nullum praesidium est, nec sui, nec aliorum in illis. Isa. xliv, 9: Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis.

Et ostendit rationem, subdens: " Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, " supple, cum nec sacerdotes sui de ipsis confidant. " Qui, " scilicet dii, " nec de bello se liberant, " hoc est, liberare possunt, " nec de malis, " hoc est, quibuscumque infortuniis, " se eripiunt, " hoc est, eripere possunt. Isa. xliv, 9: Ipsi, dii scilicet et sacerdotes, sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Et subjungit rationem: " Nam cum sint lignea, " et lapidea, interius scilicet, " inaurata et inargen-lata, " supple, exterius, " scietur " per rationis examen, " postea, " a futuris, " quia falsa sunt a gentibus universis: " non enim ad hoc exigitur revelatio Dei, sed ipsum rationis examen sufficit ad hoc in omnibus gentibus. Isa. xl, 18 et 19: Cui ergo similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ? Quasi dicat: Non. " Et regibus, " hoc est, a regibus, qui haec cogunt adorari, scietur quia non sunt dii, sicut statuam suam adorare compulit Nabuchodonosor. Daniel. III, 4 et 5: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis: in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, ei universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. " Quod manifesta sunt, " supple, ex suiipsorum impotentia, " quia non sunt dii, " cum nullum exhibeant divinitatis signum, " sed opera manuum hominum. " Isa. xliv, 10 et 11: Quis formavit deum, ei sculptile conflavit ad nihil utile ? Ecce omnes participes ejus confundentur: fabii enim sunt ex hominibus. " Et nullum Dei opus cum illis, " per quae scilicet se deos probent. Idem penitus est in Praelatis, qui se pro diis venerari faciunt, cum nihil divinae virtutis exhibeant. Matth vii, 20: Ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Unde ex his concludit, dicens: " Unde ergo, " a quibus omnibus rationibus, " notum est quia non sunt dii, " nisi sola nuncupatione, et erronea opinione: " sed, " supple, revera sunt, " opera manuum hominum, " infirmorum scilicet. " Et, " id est, quia, " nullum opus Dei in ipsis est: " et ideo mendose dii dicuntur, et hos dicere deos blasphemia est. Isa. xlv, 20: Nescierunt qui levant signum sculpturae suae, et rogant deum, non salvantem.

" Regem regioni non suscitant. " Ab inutilitate culturae ostendit hic idola nihil esse, et hoc dupliciter: absolute scilicet, et sub comparatione, ibi, v. 58: "Itaque melius est esse Regem. "

Absolute per defectum promotionis ad, utilitatem communem in regione hominum, et irrigationem terraenasceiitium. Et hoc est:

" Regem regioni non suscitant, " qui gubernet rempublicam, sicut fecit Dominus, in consolatione populi suscitans Cyrum. Isa. xlv, i: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam, ante faciem ejus gentes. Et sic suscitat bonos Praelatos inferiores, Psal. lxxi, 1 et 2: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis: judicare populum tuum in justitia. " Neque pluviam hominibus dabunt, " sicut iterum fecit, sicut dicitur, Job, XXXVII, 11 et 12: Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. Quae, lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Sic etiam nubes doctores suscitant, quod idola non faciunt. Isa. xlv, 8: Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum.

" Judicium quoque non discernent: " Quia justum judicium non suscitant, et hoc maxime faciunt idola, hoc est, Praelati idolis similes, qui omne judicium pervertunt. Amos, IV, 1: Calumniam facitis egenis, ei confringitis pauperes. Et, Amos, v, 10: Odio habuerunt corripientem in porta, ei loquentem perfecte abominati sunt. " Neque regiones liberabunt ab injuria : " quin potius omnem injuriam promovent in regionem. Amos, v, 12: Hostes justi accipientes mimus, et pauperes deprimentes in porta. Isa. LIX, 14: Conversum est retrorsum judicium, ei justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.

Ex his infert. rationem horum, dicens:

" Quia nihil possunt, " Daemones enim praesidentes idolis nihil possunt, nisi quantum permittitur eis. Cujus signum est, Matth viii, 31, ubi in porcos intrare non poterant, nisi permiteret Christus. Unde dicunt: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Excommunicatos etiam vexare non possunt, nisi in potestatem eorum a sanctis viris tradantur. I ad Corinth v, 5: Tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis . I ad Timoth. I, 20: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

" Sicut corniculae inter medium caeli et terrae. " Cornicula nigra infausta avis est, voce omnia procrastinatis, sicut nostra idola omnia differunt in futurum, quae expedire deberent: nec terrena diligunt, nec caelestia, sed in aere, qui inconstans elementum est, inconstanter vagantur, ut tempus redimant. Soph. ii, 14: Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. Cantat enim semper cras, cras. Contra quod dicitur, Eccli. v, 8: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem,

Et hoc probat a majori:

" Etenim cum inciderit ignis, " damnationis temporalis, vel aeternae. Matth. xxv, 41: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, " In domum deorum, ligneorum, argenteorum et aureorum, " sicut saepe per judicium Dei fit. I ad Corinth III, 13: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. " Sacerdotes quidem ipsorum, " hoc est, idolorum, " fugient et liberabuntur, " praesidio fugae. " Ipsi vero, " scilicet dii, " sicut trabes, " immobiles scilicet, " in medio, " supple, ignis, " comburentur: " cum tamen videretur quod magis se salvarent quam alios, si salvare possent. Propter quod dicitur, Isa. lxiv, 1 et 2, ubi provocatur judicium Dei contra idololatras: Utinam dirumperes coelos, et descenderes: a fa-cie tua montes deffluerent ! Sicut exustio ignis tabescerent. Psal. lxvii, 3: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei,

" Regi autem et bello non resistenti " ex quo, supple, nec seipsos defendunt: cum tamen boni Praelati, qui loco Dei sunt, talibus resistant. Sapient. xviii, 21: Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, ei finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Et ex hoc arguit:

" Quomodo ergo aestimandum est, " corde, " aut recipiendum ", consensu rationis, " quia dii sunt ? " Nec enim levi existimatione putari potest, quod. dii sunt, ubi nullum est divinitatis signum. Isa. xlvi, 7: Cum clamaverint ad idolum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos.

Et repetit quod dixit, quia seipsos non liberant: et hoc est:

" Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt, " sicut nec mali Praelati qui fures et latrones constituunt super bona Domini, qui expellendi essent. Joan x, 10: Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. " Dii lignei, " rigidi per obstinationem, " et lapidei, " per indurationem, contra pietatem et misericordiam, " et inargentali, " per eloquentiam advocatorum, " quibus, " scilicet diis, " iniqui fortiores sunt, " fures scilicet et latrones. Mala enim conscientia debiles facit. Sapient. xvii, 10: Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia,

" Aurum et argentum , et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, " sicut mali Praelati omnia erogant in eos qui celant, et defendunt vitia eorum. Deuter. xviii, 29: Omni tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. " Et abibunt, " latrones scilicet cum spoliis: quando enim acceperunt, et accipere plus non sperant, statim recedunt: eo quod falsi fuerunt amici, veri autem latrones et inimici. Eccli. VI, 10: Est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. " Nec sibi auxilium ferent, " hoc est, ferre possunt, quia sicut diximus, tot malorum sunt sibi conscii, quod nulli audent resistere. III Reg. II, 45: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddit Dominus malitiam suam in caput tuum.

" Itaque melius est esse regem. " Tangit hic inutilitatem idolorum sub comparatione ad res animales, artificiales, naturales: et hoc est quod dicit, quod, " melius est esse regem, " per se, sine praesidio diaboli, " ostentantem virtutem suam, " regalem scilicet, quam idolum scilicet pro rege habere, quod quidem habet regis similitudinem, sed non virtutem, sicut inutiles Praelati. Isa. xxxii, 1: Ecce injustitia regnabit rex, ei principes in judicio praeerunt. Psal. xx, 2: Domine, in virtute tua laetabitur rex. " Aut vas in domo utile. " Comparat ad artificialia: et haec vasa significant ministros utiles. " In quo, " scilicet vase, " gloriabitur qui possidet illud. " II ad Timoth. II, 21: Siquis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Idola autem quae sunt mali Praelati, non habent nisi vasa stercoraria, in quibus furta, et latrocinia, et calumniae reponantur. " Vel ostium in domo, " quod bonum Praelatum significat, " quod custodit qui in ipsa, " sci- licet domo, " sunt, " clausurae diligentia. Joan x, 9: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. IV Reg. IV, 4: Ingredere, et claude ostium tuum. " Quam falsi dii, " qui custodiae officium habent, et non exhibent actum, qui dicere possunt illud Job, xxx, 14: Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

" Sol quidem ei luna. " Facit comparationem ad naturalia, et sol Praelatum significat in doctrina fulgentem sicut sol, de quo dicitur, Eccli. xliii, 2: Sol in adspectu, annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. Quando enim talis sol adspicitur, unicuique exitum suum annuntiat, et proprium opus demonstrat. Luna autem significat Ecclesiam, vel familiam illi commissam. Eccli. xliii, 6: Luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi. Talis enim familia quolibet tempore lumen solis praetendit illi tempori conveniens. " Ac sidera, " hoc est, personae singulares prae caeteris in sapientia, et gratia fulgentes. Genes. I, 16 et 17: Fecit Deus duo luminariae magna: luminare majus, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas. Ei posuit eas in firmamento caeli, ut scilicet caelestem vitam semper exhiberent. " Cum sint splendida, " splendore veritatis et virtutis. Ad Philip. II, 15: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. " Et emissa ad utilitates, " hominum scilicet. Matth. v, 45: Solem suum oriri facit super bonos ei malos, ei pluit super justos et injustos. " Obaudiunt, " obediendo scilicet imperio divino. Boni enim ad utilitatem hominum Deo obediunt. Baruch, III, 33: Qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore.

" Similiter et fulgur cum apparuerit, " In splendore exempli, vel mira- culi, " perspicuum est, " ita scilicet quod nihil tenebrarum apparet in ipso. Matth XXIV, 27: Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit adventus Filii hominis. " Idipsum aut em et spiritus, " hoc est, ventus qui adspirationem sancti Spiritus in sanctis significat, " in omni regione spirat, " et significat fideles per ministerium eorum quos deos Dominus fecit suae divinitatis participatione. Joan iii, 8: Spiritus ubi vult spirat. Eccle. I, 6: Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

" Et nubes, " quae Doctores significant, " quibus cum imperatum fuerit a, Deo: " non enim praedicabunt nisi mittantur . " Perambulare in universum, orbem, " ut undique pluant. Psal. XVIII, 5: In omnem terram exivit sonus eorum. " Perficiunt quod imperatum est eis, " supple, ad Ecclesiae utilitatem. Job, XXXVII, 15 et 16: Numquid scis quando praeceperit Dominus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus ? Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?

" lgnis eliam missus desuper, " in fulmine de nubibus, qui ignem charitatis significat, et zeli animarum,, " ut consumat montes, " superborum scilicet altitudines, " et silvas, " hoc est, silvestres mores, " facit, " reverenter, " quod praeceptum est ei, " a Deo, vel a sanctis qui loco Dei sunt. IV Reg. I, 10: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Luc. xii, 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Soph. III, 8: In igne zeli mei devorabitur omnis terra.

Haec ergo cum omnia opera Dei vera sint per se, et per eos quos participa- tione sui deos facit, et nihil horum sit in illis, arguit, subdens: " Haec autem, " scilicet idola, vel Praelati, idolis similes, " neque speciebus, " hoc est, pulchritudine veritatis in doctrina, " neque virtutibus, " quae sunt perfectiones ad. opera, " uni eorum similia sunt, " cum tamen omnium similitudinem deberent exprimere. Daniel. xii, 3: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Et ex hoc arguit ad fidei constructionem, dicens:

" Unde neque aestimandum est, neque dicendum illos esse deos, " Verus enim Deus, et existimationem facit in corde, et confessionem in ore. Ad Romam x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Et repetit quaedam quae ante dixerat, ut magis videatur consequentia: et hoc est: " Quando non possunt neque judicium judicare: " eo quod ipsi iniquissimi sunt. Daniel. xiii, 5: Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. " Neque facere hominibus quidquam, " boni scilicet ad utilitatem. Jerem. xiii, 23: Si mutare potest aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas: ei vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Matth viii, 18: Non potest arbor mala bonos fructus facere.

" Scientes itaque quia non sunt dii, " quamvis ad damnationem propriam locum Dei obtineant, sicut simia saepe sedet in throno regis. Isa. xlvii, 1: Non est solium, filiae Chaldaeorum, hoc est, thronus regalis non debetur animae, quae filia confusionis est. " Ne ergo timueritis eos. " I Machab. II, 62: A verbis viri peccatoris ne timueritis.

" Neque enim regibus, " bonis scilicet, " maledicent, " id est, maledicere possunt cum effectu, " neque benedicent, " maledictionem enim eorum Deus in bonum convertet, et benedictionem in malum, sicut factum est de Balaam, cujus maledictionem Deus in bonum convertit . Malach. ii, 2: Maledicam benedictionibus vestris: quia malis benedicunt, et bonis maledicunt.

" Signa etiam in caelo. " Hic ostendit, quod virtutem caelestem nullam ostendunt, et quod bestiis sunt inferiores, et quod sunt similes idolis quae ponuntur in hortis ad fugandum aves: et haec dicuntur per ordinem in littera.

Et hoc est: " Signa etiam in caelo gentibus non ostendunt, " sicut fecit Josue, x, 12 et 13, solem et lunam stare per Dei veri invocationem : et sicut faciunt sancti viri caelestia praedicando, et ostendendo in opere. Ad Philip. iii, 20: Nostra conversatio in caelis est. Illi autem nihil caeleste ostendunt. Joan III, 31: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. " Neque ut sol lucebunt, " sicut Sancti doctrina, et verbo, et miraculis. Judic. v, 31: Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. " Neque illuminabunt ut luna: " quia etiam luminis alieni non sunt capaces, sicut de Ecclesia dicitur, Cant. VI, 9: Pulchra ut luna, electa ut sol.

" Bestiae meliores sunt illis: " quia ad minus animalem sensum habent. Bestiae autem istae significant saeculares homines, qui in saecularibus providi sunt. Psal. xxxv, 7: Homines et jumenta sal-vabis, Domine. " Quae possunt fugere sub tectum, " quod significat alienam protectionem, sicut saeculares confugiunt ad Ecclesiae tecta: " ac prodesse sibi, " supple, possunt. Prov. xxx, 28: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis. Stellio infirmus est vix repens ad Ecclesiae tecta, qui tamen ibi protegitur. Et ibidem, parum ante, v. 26: Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. Petra autem significat firmitatem fidei divinitatis, in qua fundatur Ecclesia: idolis autem similes, nec in se habent bonum, nec ad Ecclesiam confugiunt.

" Nullo itaque modo vobis est manifestum quia sunt dii: " ex quo etiam bestiis inferiores sunt. " Propter quod ne timeatis ea, " timore reverentiae. Psal. xliii, 21 et 22: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum: nonne Deus requiret ista ?

" Nam sicut in cucumerario formido, " hoc est, idolum formidinis quod formidant aves, " nihil custodit, " quamvis habeat figuram custodientis: " ita sunt dii illorum, " figuram scilicet habentes, et nihil divinitatis, " lignei, et argentei, et inaurati. " Isa. lvii, 8: Post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Et vocat memoriale idolum tutelae, quod post ostium consuevit pingi, rusticus scilicet cum magna clava, qui minari videtur intrantibus.

" Eodem modo et in horto, " ubi etiam idolum tutelae ponitur: unde, Isa. lxv, 3, dicitur: Qui immolant in hortis.

" Et in spina alba : " spina enim alba rosas facit, ex quibus fit aqua rosacea: propter quod idolum formidinis in ea ponebatur, ne rosae dissiparentur. Similiter etiam Praelati idola pastorum in cucumerariis stant frigidarum et insipidarum consolationum. Isa. I, 8: Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. In hortis stant viroris hujus mundi, Job, XXXIX, 8: Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. In spinis stant albis, hoc est, sollicitudinibus ad vanitatem mundi pertinentibus. Matth xiii, 22: Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. " Supra quam omnis avis sedet. " Pulchre sedet, pro foedat: foeditates enim daemonum apparent super eos, et nihil aliud. Apocal. xviii, 2: Facta est Babylon custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis.''

" Similiter et mortuo projedo in tenebris, " hoc est, damnato ad perpetuas tenebras. Matth. 13: Mittite eumin tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. " Similes sunt dii illorum, " qui in se tenebrosi nullam lucem videre possunt, sicut nec damnati. Job, iii, 6: Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sic etiam mali Praelati lumen odiunt. Sapient. xvii, 5: Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Quia nec veritate Sanctorum, nec exemplo recipiunt lumen. Et hoc ideo quia sunt, " lignei, " intus bestiis inferiores, " et inauraii, et inargenlati, " falso splendore auri et argenti, et hoc est sapientiam et eloquentiae adulatorum et advocatorum. Isa. I, 22: Argentum tuum versum est in scoriam.

"A purpura quoque, " quae signum regalis dignitatis est, " et marmore , " polito scilicet, " quod supra illos tenent, " in superficie scilicet: lignum enim erat vestitum tabulis marmoreis, et vestimento purpureo: et per haec ipsa quae non nisi ad exteriorem decorem pertinent, " scietis itaque quia non sunt dii. " Veritas enim divinitatis intrinsecus est, et non in decore exteriori. Sic etiam nostri dii, scilicet Praelati turpitudinem interiorem protegentes, splendore vestium utuntur, ostendentes quoniam cum Christo Domino nostro nihil habent commune. Christus enim non nisi semel vestimento purpureo usus est in derisionem . Eccli. XI, 4: In vestitu ne glorieris umquam. " Ipsi etiam, " dii scilicet lignei, " postremo, " hoc est, inveterati tempore, " comeduntur, " a vermibus scilicet. Job, xiii, 28: Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea, sicut et mali Praelati esca vermium erunt. Eccli. x, 13: Cum morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes, " Et erunt opprobrium in regione, " illis scilicet qui coluerunt eos, videntibus deos suos vermibus esse consumptos. Tunc enim vere dicere possunt illud Psal. XXI, 7: Ego sum vermis, et non homo: opprobrium hominum,, ei abjectio plebis.

Ex omnibus his concludit, subdens: " Melior est ergo homo justus, " rectitudine Dei rectilicatus, et confortatus,

" qui, " hoc est, quum ille " non habet simulacra, " eo quod rectitudo naturalis docet simulacrum nihil esse. Propter quod, Exod. xx, 4, justitiam naturalem tradens Dominus, ab hoc incipit, dicens: Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem.

Et subjungit rationem: " Nam eritlonge ab opprobriis. " Opprobrium enim aeternum numquam sustinebit, qui nihil veneratur pneter Dominum. Isa. liv, 14:

Recede procul a calumnia, quia non ti-

mebis: ei a pavore, quia non appropinquabit tibi. Et ibidem, ante, v. 4: Nolitimere, quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit.