COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

IN CAPUT III BARUCH

COMMENTARIUS.

" Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, " Tangit hic angustiam, et dolorem orantis, allegans miseriam in qua est, ibi, v. 4: " Domine omnipotens. " Subinferens etiam quod emenda non perditio fuit de intentione affligentis, ibi, v. 7. " Quia propter hoc dedisti timorem tuum. "

Dicit ergo: " Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, " Ac si dicat: Tunc quidem obstinati fuimus in culpis, nunc autem ad paenitentiam conversi sumus.

eam, et eduxit eam de nubibus?

3o. Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?

31. Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus:

32. Sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua, qui praeparavit terram In aeterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus:

33. Qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore .

34. Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt:

35. Vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas,

36. Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum.

37. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, suo. 38. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Psal. lxxvi, 11: Dixi: Nunc coepi. Daniel. III, 41: Et nunc sequimur in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam,. " Anima in angustiis, " supple, existens, propter malum perpetratum. Daniel. xiii, 22: Angustiae sunt mihi undique. " Et spiritus anxius clamat ad te. " Anxius spiritus est anxietatem indicans anhelitus, sicut gemitus, et singultus, et hujusmodi. Psal. VI, 7: Laboravi in gemitu meo. IV Reg. IV, 27: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est.

" Audi, Domine, ei miserere, " qui semper gementes et dolentes audis. Eccli. xxxv, 16 et 17: Deprecationemlaesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. " Quia peccavimus ante te, " solum scilicet: cuncta enim vides. In oratione Manassae: Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci:.. statui abominationes, et multiplicavi offensiones.

Et hoc est quod sequitur: " Quia tu sedes in sempiternum, " Se-. des, inquam, ut rex et gubernator, cuncta videns, et discernens quid cui reddendum sit. Psal. lxxix, 2: Qui sedes super Cherubim, hoc est, plenitudinem scientiae. Daniel. iii, 55: Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim, hoc est, qui intueris tenebrosa et profunda cordium. " Et nos peribimus in aevum ? " hoc est, in aeternum, morte aeterna scilicet. Joan x, 10: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ezech. xviii, 31: Quare moriemini, domus Israel ? Et, supra, v. 23: Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?''

" Domine omnipotens, Deus Israel. " Potens enim es ad liberandum., sicut potens fuisti ad percutiendum: non enim ira tibi dominatur, nec aliqua passio. Ille enim solus omnipotens, cui nulla penitus passio dominatur, et cui nulla obviare potest potentia. Esther, xiii, 9: Domine, Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuae possit resistere voluntati. Deus autem Israel es, omnem de semine Israel respiciens. "Audi nunc orationem mortuorum Israel, " hoc est, morti addictorum, " et filiorum ipsius, " quos scilicet in captivitate genuerunt. Psal. lxxviii, 11: Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum ma-gnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. " Quia peccaverunt ante te, " supple, et non ante illos: et ideo illi non habent causam in eos, sed tu. Isa. LII, 4: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Tuum est ergo misereri, et non illorum. Psal. L, 6: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Jerem. XIV, 8: Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator ejus, scilicet noster, in tempore tribulationis. " Et non audierunt vocem Domini Dei sui, " praemonentem per legislatorem, et monentem per Prophetas. Proverb. I, 24 et 25: Vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Et ideo, supple, " conglutinata sunt nobis mala, " paenae scilicet. Conglutinatum autem est, quod quasi glutino vel visco adhaerens tenet quasi inseparabiliter. Deuteron. xxviii, 60: Convertet in te omnes afflictiones aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. Paenae enim quasi gluten est culpa:. unde, Genes. XIV, 10, dicitur, quod terra Sodomorum multos habebat glutinosos, seu puteos multos bituminis: quod significat glutinum culpae et concupiscentiae, per quod conglutinata paena cum peccatoribus.

" Noli meminisse iniquitatis patrum nostrorum, " quas imitati sumus, quia nec per paenitentiam recedimus ab eis. Judith, VIII, 18: Non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum. Tob. iii, 3: Ne reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. Psal. lxxviii, 8: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, " Sed memento manus tuae, " hoc est, operum magnorum quae saepe fecisti in. nobis, et ex consueta benevolentia iterum miserere. Psal. lxxvi, 12: Memor

fui operum Domini, Eccli. li, 11: Memoratus sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt, " Et nominis tui in tempore isto, " tribulationis scilicet. Hoc autem nomen est Dominus, ut alium Dominum non ponas super nos. Psal. lxxxii, 19: Cognoscant, gentes scilicet, quia nomen tibi Dominus, ut possideas nos, et domineris nobis. Et hoc est: " In tempore isto. " Quoniam alieni domini vindicant sibi. Isa. XXVI, 13: Possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Isa. lii, 5: Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.

" Quia tu esDominus Deus noster. " Psal. VIII, 1: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! I ad Corinth viii, 5 et 6: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum, " Et laudabimus te, Domine, " de redemptione nostra scilicet. In oratione Manassae., sub finem: Laudabo te semper omnibus diebus vitae meae, quoniam te laudat omnis virtus caelorum. Eccli. li, 15: Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione.

" Quia propter haec dedisti timorem tuum in cordibus nostris, " per paenas scilicet captivitatis, quibus te timeri fecisti. Psal. lxxviii, 6: Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt . Eccli. XXXVI, 2: Immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te. " Ut invocemus nomen tuum, " In paenis scilicet. Psal. CXXIX, 1: De profundis clamavi ad te, Domine. Eccli. li, 14: Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in tempore tribulationis meae. " Et laudemus te in captivitate nostra ? " quia videmus quod captivitas reduxit nos ad te. Isa. XXVI, 16: Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

Et hoc est quod sequitur: " Quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, per afflictionem scilicet captivitatis. Osee, II, 6 et 7: Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria: et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. " Qui peccaverunt ante te, " patres nostri scilicet, quorum fuimus imitatores. Jerem. vii, 18: Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli.

Et ideo sequitur:

" Et, " supple, ideo " ecce nos sumus hodie in captivitate nostra, " quam nostris peccatis nostram Iecimus. Isa. L, 11: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. " Qua dispersisti nos, " Inter gentes scilicet pro peccatis nostris. Psal. xliii, 12: Ingentibus dispersisti nos. " In improperium, " ut omnes scilicet improperent nobis. Psal. xliii, 14: Posuisti nos opprobrium vicinis nostris. " Et in maledictum, " ut omn. es scilicet maledicant nobis. Deuter. XIX, 27: Iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt. " Etin peccatum, " hoc est, ut in terra idolorum peccato idololatriae serviamus. Jerem. XVI, 13: Ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. " Secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, " qui scilicet tot et tanta mala meruerunt. Joel. iii, 4: Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. " Qui, " scilicet patres, " recesserunt a te, Domine Deus noster, " Jerem. ii, 5: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, ei ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?

Huc usque descripta est historia de paenitentia, et oratione eorum qui praesentem librum Baruch audierunt, et deinceps describetur libri instructio.

" Audi, Israel, mandata vitae. " In hac autem parte tria dicuntur, scilicet cognitionis divinae super omne humanum ingenium sublimitas: revertentium ad ipsam utilitas, infra, ibi, IV, 2: " Convertere, Jacob, et apprehende eam. " Et promissionum ejus claritas et jucunditas, infra, ibi, IV, 36: " Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, "

In prima quatuor sunt, scilicet difficultas. Subtilitas, ibi, v. 15: " Quis invenit locum ejus, " Sublimitas, ibi, v. 32: " Sed qui scit universa, novit eam, " Et continentiae ejus utilitas, infra, ibi, IV, 1: " Hic liber mandatorum Dei. "

In prima tria sunt per quae ostenditur difficultas, scilicet attentionis excitatio: experimenti probatio, ibi, v. 10: " Quid est, Israel ? " Eorum quae sciri debent subtilis indagatio, ibi, v. 14: " Disce ubi sit prudentia. "

Dicit ergo:

" Audi, Israel. " Non enim audire potest nisi Israel, rectissimus virtute, et vir videns Dominum contemplatione. Talis enim solus potest audita probare.

Job, XXXIV, 3: Auris verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Probat quidem qui probatam habet virtutem, et dijudicat qui judicii habet scientiam. Hoc enim esse non potest nisi per virtutem et scientiam. Job, XXXIV, 34: Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me, " Mandata vitae. " Mandata et praeceptum in subjecto idem sunt, sed differunt in ratione: praeceptum enim est, secundum quod est praeceptum ut regula operis, mandatum autem secundum quod est indicium intentionis primi mandantis, seu nuntiantis, et secundum hoc directe est mandatum vitae effective, quia a prima vita procedit: omnia enim quae ad hoc procedunt, a vita procedunt, et a vitae fonte, et vitam faciunt et ad. vitam conducunt. Joan I, 4: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: lux enim primum est vitae principium in corporalibus.

" Auribus percipe, ut scias prudentiam. " Auribus percipit, qui ad interiora verba accipit, et intentionem verborum perfecte dijudicat. Matth xiii, 9: Qui habet aures audiendi, audiat. Apocal. ii, 29: Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Job, XXXIV, 34: Viri intelligentes loquantur mihi, et sapiens audiat me. Proverb. viii, 6: Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum.

Et subjungit de experimento primo in contrario, ut concludat oppositum de opposito.

Et hoc est:

" Quid est, Israel ? " hoc est, experiaris in te, o Israel, quae causa sit quod " in terra inimicorum es " captivus detentus, infra terminos alienos inimicorum naturae, et rationis, et virtutis et veritatis: omnia enim haec exterminat inimicus. Hoc significatum est, IV Reg. v, 2: De Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israelpuellam parvulam. Latrunculi Syriae, quae sublimis interpretatur, motus sunt superbiae, in qua, sicut dicitur, Tob. IV, 14: Initium sumpsit omnis perditio. Puella parvula est anima parva et virtute et intellengentia veritatis. Captiva autem est per intentionem et consensum peccati. Terra inimicorum est, termini potestatis daemonum. Job, IX , 24: Terra data est in manus impii,

" Inveterasti in terra aliena, " scilicet per morosam delectationem, et peccati antiquitatem. Daniel. xiii, 52: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua. Isa. lxv, 20: Peccator centum, amorum maledictus erit. Psal. CXIX, 5: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! " Coinquinatus es cum mortuis, " Quod fit per consuetudinem: quoniam qui iam ad peccatum nullum sentit dissensum, quasi tabe peccati mortuus est, et resolutus. Job, XVII, 14: Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, ei soror mea, vermibus. Propter hoc dicitur, ad Ephes. v, 14: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, " Deputatus es cum descendentibus in infernum. " Descendunt in infernum qui continue gravedine peccati descendunt, quod fit per impaenitentiam et obdurationem et desperationem. Psal. lxxxvii, 5: aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio , inter mortuos liber. Ut scilicet adjutorio postposito libere possit in me mors dominari. Thren. III, 53: Lapsa est in lacum vita mea, etposuerunt lapidem super me.

Nec quaerit ut discat, sed ut ad experimentum propriae conscientiae reducat: et ideo subdit:

" Dereliquisti fontem sapientiae, " Fons sapientiae est verbum in Patre: tunc fundit, quando se in animas in- fluendo transfundit. Eccli. I, 5: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Excelsis enim Dei donis etiam lucidius fulget verbum in Patre existens, quod influens in animam, nuntiat et mandat et notificat ea quae sunt in Patre. Sapient. VII, 27: Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Derelictio illius causa omnium malorum est. Jerem. II, 13: Duo mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

Et de proposito concludit:

"Nam si in via Dei ambulasses, " hoc est profecisses in via qua Deus venit ad te, et qua tu venis ad eum, Deus ad te per influentiam virtutis et veritatis, tu ad ipsum per amorem virtutis et lumen contemplationis. Psal. XXIV, 4: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. I Joan i, 5 et seq.: Lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem ambulamus in luce sicut et ipse est in luce, societatem habemus adinvicem, supple, quia ipse venit ad nos, et nos ad ipsum. Et, I Joan ii, 6: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. " Habit asses utique in pace sempiterna, " hoc est, super gratiae et veritatis stabilitatem Isa. xlviii, 18: Utinam attendisses mandata mea, ! facta fuisset sicut flumen pax tua, interior scilicet et exterior: fluctuanti enim cordi nulla est pax: " pax enim quies, et " tranquillitas cordis est, " ut dicit Augustinus. Ad Philip. IV, 7: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.

Ergo, supple, in teipso, " Disce ubi sit prudentia, " quae est agendorum ratio, ut dicit Philosophus, " ubi sit virtus, " quae (sicut dicit Socrates) habitus est inclinans in optima. Hanc enim non invenis nisi in Deo. Sapient. viii, 7: Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. " Ubi sit intellectus, " qui (sicut dicit Philosophus) omnis veritatis principium est. Isa. XI, 2: Requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae,, et intellectus. Gregorius: " Intellect ctum dat, dum de auditis mentem illu-" minat. " De auditis, inquam, a Deo. " Ut scias simul, " quasi ex syllogismo concludens, " ubi sit longiturnitas vitae. " Haec enim non est nisi in radice purissimi intellectus, sicut etiam Philosophi posuerunt intellectum adeptum radicem esse immortalitatis. Eccli. IV, 12: Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se. Ptolemaeus Philosophus: " Non fuit mortuus, qui scientiam " vivificavit: nec fuit pauper, qui intel-" lectui dominatus est. " " Et victus, " qui vitam continue sustentat: quia non potest esse nisi continuus influxus sapientiae, et. intellectus, et virtutis. Sapient. viii, 16 et seq.: Non habet taedium convictus illius, scilicet sapientiae, sed laetitiam et gaudium. Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, et, in amicitia illius delectatio bona, etc. " Ubi sit lumen oculorum, " hoc est, oculos illuminans: hoc enim etiam secundum philosophiam non est nisi primus fons luminis per se, quod dulcissimum lumen est, omnia illuminans quae illuminantur. I Reg. XIV, 29: Vidistis... quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverint paululum de melle isto. Joan I, 9: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, " Et pax, " Pax. est in eo, quo habito nihil amplius requiritur, hoc est, in Deo. Augustinus in libro I Confessionum: " Fecisti nos, Domine, ad te, " et inquietum est cor nostrum, donec " requiescat in te . " Joan, XVI, 33: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis In mundo pressuram habebitis, etc. Psal. lxxv, 3: Factus in pace est locus ejus. ''Locus enim est, ad quem omne quod est, movetur, et quiescit quando est in ipso, sicut per se locus est, et non locus ut vas, sicut navis nautae.

" Quis invenit locum ejus ? " Tangitur hic hujus cogitationis subtilitas, eo quod ab humano ingenio inveniri non. potest. Et hoc ostendit tripliciter: in communi: in speciali, ibi, v. 16: " Ubi sunt principes ? " Et ipsius cognitionis altitudinem, ibi, v. 24: " 0 Israel, quam magna est domus Dei I " Et ex his tribus concludit, quod solus Dominus inventor ejus est, ibi, v. 32: " Sed qui scit universa, novit eam. "

Dicit ergo: " Quis invenit locum ejus ? " Quantum ad humanum quis notat impossibilitatem, quia praesumptione humani ingenii inveniri non potest. Psal. lxiii, 7: Defecerunt scrutantes scrutinio. Joan I, 18: Deum nemo vidit umquam. Hoc significatum est, Exod. viii, 19, ubi magi defecerunt in tertio signo, clamantes: Digitus Dei est hic. Nisi enim digitus Dei scribat in corde hominis, cognitionem divinam habere non potest. Secundum autem revelationem acceptam, quis notat dignitatem: et est sensus, quantae dignitatis est, qui locum tantae sapientiae invenit. II ad Corinth. iii, 18: Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. Quod autem non ab homine, sed a Deo sit, paulo ante dicit, v. 5: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a no-bis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est. Locus autem est, sicut jam diximus, ad quem res movetur, et sic locus divinae sapientiae Deus est. " Ab illo enim procedit, et ad " illum reflectitur, ut dicit Dionysius, " et convertit ad ipsum omnes in quos " procedit. " Job, xxviii, 1: Auro locus est, in quo conflatur. Et ibidem, admirans altitudinem loci istius, dicit, vv. 12 et 13: Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiae ? Nescit homo pretium ejus,

" Et quis intravit in thesauros ejus ? " Sapientiae divinae thesauri dona ipsius sunt innumerabilia, et inaestimabilia in virtutibus intellectus et operationis. Sapient. VII, 9: Omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Et, post pauca, v. 11: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Sapientia enim lumen est, et candor lucis aeternae, cujus translatio in animas sanctas, ad intellectum et affectum plurimas facit reflexiones. Propter quod, Sapient. VII, 22, Spiritus intelligentiae dicitur sanctus, unicus, multiplex, et in illa multiplicitate multos constituit thesausos bonorum et honorabilium. Intrare autem in thesauros istos, est intima horum omnium bonorum penetrare per rationem et experimentum. Propter quod dicitur, Matth.. XII, 35, quod bonus homo de bono thesauro, cordis suis scilicet, profert bona. Et, Matth xiii, 52: Omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Et quod studiis humanis superponatur, et excedat ea, ostendit per partes studiorum, scilicet altitudinis, vanitatis, cupiditatis, vanitatis simul et cupiditatis, profectus mundani, et indigationis prophetiae, et hoc per ordinem ponit in littera.

Et hoc est quod dicit:

" Ubi sunt principes gentium ? " qui ad alta student, ac si dicat: In loco sapientiae non sunt, et ideo fluctuant sicut res extra locum suum existens: quantumcumque enim gravis sit lapis suspensus extra locum suum, facile movetur. I ad Corinth II, 7 et 8: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Isa. XIX, 11: Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Studere enim altitudini non stanti, ruinae studere est. Ezech. xxviii, 16: Ejeci te de monte sancto Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. Si ergo Angelus altitudini studens, sic projectus est qui natura caelestis est, quomodo stabit in altitudine gleba terrestris ? Augustinus, in lib. de Conflictu vitiorum et virtutum: " Peli" sandum est quantis tenebris involvenda " sit gleba propter superbiam, si globos " suae lucis amittere potuit, et in tantam " temeritatem mutari Lucifer qui mane " oriebatur. " " Et qui dominantur super bestias quae sunt super terram. " " Per naturam enim, ut dicit Gregorius, " homo solus praepositus est bestiis: " ambitiosi autem hominibus quasi be-" stiis uti quaerunt, et praeesse eis qui-" bus per naturam aequales sunt, vel " forte aliquando inferiores, et ideo me-" rito cadunt. " Isa. XIV, 13 et seq.: Super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Et sequitur statim: Verumtamen ad infernum detraheris. Sunt etiam principes Philosophi, bestiae autem idiotae, quorum studia etiam pereunt. Ad Romam I, 21 et 22: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum, glorificaverunt, aut gratia egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim, se esse sapien-tes, stulti facti sunt. Et Ideo non possunt demonstrare ubi sunt per sapientiam suam.

Et subjungit de studio vanitatis, dicens:

" Qui in avibus caeli ludunt. " Avis componitur ab a, quod est sine, et via, quia viam certam non tenet. In avibus ergo ludunt, qui vanitatis ludos sequuntur, qui viam certam non tenent. Jerem. ii, 5: Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Eccli. XXXIV, 2: Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia. Qui enim apprehendere nititur umbram, convertit se ad umbram, et quo magis nititur apprehendere umbram, eo magis umbra praecedit: et quo magis persequitur ventum, eo magis diffugit ventus. Et sic est de vanis spectatulis mundi: et ideo talibus studentes non possunt demonstrare ubi sunt.

Et subdit de studio cupiditatis, dicens:

" Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines. " Job, iii, 15: Qui possident aurum, et replent domos suas argento. Dicitur autem auram et argentum omne quod ad valorem auri vel argenti aestimatur. Confidunt autem in hoc homines, sicut in hoc quod sufficientiam promittit, quam tamen non exhibet. Jacob. v, 1 et seq.: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. " Et non est finis acquisitionis eorum. " Avaritia enim non ponit finem. Eccle. v, 9: Avarus non implebitur

pecunia. Proverb. xxx, 16: Ignis numquam dicit: Sufficit. Isti etiam demonstrare non possunt ubi remaneant studia eorum. Luc. xii, 20: Quae parasti, cujus erunt ?

Deinde subjungit simul de studio cupiditatis et vanitatis: " Qui argentum fabricant, " ad speciem scilicet anaglyphi, id est, vasis, et alio decore, annulorum scilicet, et monilium, et coronarum: et hoc est quod sequitur: " Et solliciti sunt, " ut scilicet docta manus aurificis omnem effingat speciem deforis: et hoc est quod sequitur: " Nec est inventio operum illorum. " Tam subtilia enim sunt, quod vix inveniri possunt. Eccle. ii, 8: Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum: feci mihi cantores et cantatrices, ei delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda. Et, post pauca, v. 11: Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi.

Et hoc est quod sequitur:

" Exterminati sunt, " hoc est, extra terminos studiorum suorum positi. Job, xxvii, 19: Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6: Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. " Et ad inferos descenderunt. " Exod. xv, 5: Descenderunt in profundum quasi lapis. Luc. XVI, 22: Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno, " Et alii in locum eorum surrexerunt. " Alios vocat non natos ex ipsis, qui divitias eorum frequenter possident. Eccle. v, 12 et 13: Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: Divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.

Deinde subdit de profecto aetatum, dicens:

" Juvenes viderunt lumen, " in claritate sensibilium scilicet, et ex illo lumine non didicerunt apprehendere caelum: et hoc est quod sequitur,: " Et habitaverunt terram, " hoc est, in terra quaesierunt habitationem. Psal. XVI, 11: Oculos suos statuerunt declinare in terram. Aversi enim a lumine caelesti in tenebris terrae remanserunt. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Et hoc est quod sequitur: " Viam autem disciplinae ignoraverunt, " Disciplina enim est, qua discitur sapientia: via autem disciplinae, quod a principio sapientiae non avertatur: et hanc viam ignoraverunt, quoniam lumen apprehensum. non secuti sunt. Joan III, 19: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim ipsorum mala opera.

" Neque intellexerunt semitas ejus, " scilicet lucis et disciplinae, hoc est, intelligere noluerunt. Psal. xxxv, 4: Noluit intelligere ut bene ageret. Proverb. VI, 23: Mandatum lucerna est, et lex lux, ei via vitae increpatio disciplinae. Et qui has vias non tenuerunt, ad mortem deducti sunt. " Neque filii eorum susceperunt eam. " Filii enim tenebrarum tenebrosos patres consecuti sunt. Thren. iii, 2: Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Et hoc est quod sequitur.: " A facie eorum longe facta est, " claritas scilicet sapientiae. Tob. v, 12: In tenebris sedeo, et lumen caeli non video.

Et subjungit de studiis philosophiae, dicens:

" Non est audita in terra Chanaan. " Chanaan dicitur tota terra circa aegyptum, et aegyptus, ubi liberales scientiae, ut dicit Aristoteles , primitus exstiterunt, et quamvis multa invenerint, tamen fidei sapientiam et pietatem invenire non potuerunt. I ad Co rinth I, 19: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Et hoc ostendit per partes subdens: " Neque visa est in Theman. " Theman auster interpretatur, et est terra Esau, in qua magnae exquisitiones fuerunt mathematicarum scientiarum, et tamen hanc pietatis cognitionem non invenerunt. Abdiae, v . 8: Perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau.''

" Filii quoque Agar, " qui ex Abrahae stirpe descenderunt per ancillam, " qui exquirunt prudentiam quae de terra est, " hoc est, de terrenis lucris, vel physicam, vel historiam terrenorum. Quod ulterius explanat, dicens: " Negotiatores terrae , " hoc est, terrenorum lucratores. Jacob. iii, 15: Non est ista sapientia desursum descedens, sed terrena, animalis, diabolica. " Et Theman, " hoc est, Idumaei, qui etiam exquisierunt studia terrena, " et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae. " Quia per fabulas in poeticis, exquisitiones alias in logicis et philosophicis quaesierunt prudentias disciplinales. Dicit ergo Aristoteles, quod " fa" bula componitur ex miris. " Admiratio, autem inquisitionem facit, inquirere autem philosophari est, ut Aristoteles dicit in I Metaphysicorum: " Ex admi-" nari ex tunc et nunc philosophari in-

" ceptum est . " II ad Thimoth. IV, 4: A. veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. " Viam autem sapientiae nescierunt. " Haec omn in. tabulis non consistit. II Petr. I, 16: Non doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi) virtutem, et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. " Neque commemorati sunt semitas ejus, " quae scilicet ducunt ad ipsam. Exod. XXXII, 8: Recesserunt cito de via quam ostendisti eis. Psal. lxxxi, 5: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

" 0 Israel, quam magna est domus Dei ! " Altitudinem hic tangit cognitionis divinae, et primo magnitudinem virtutis, secundo altitudinem considerationis: ex quibus concludit, quod in homine non est cognoscere nisi sit per benignitatem divinae revelationis.

Dicit ergo: " 0 Israel, " qui rectissimus es, et vir strenuitate studii videns Dominum, " quam magna est domus Dei ! " Domus Dei dicitur ambitus omnium eorum in quibus se demonstrat Deus vel per veritatem, vel per effectum gloriae, vel per effectum gratiae, vel per imaginem, vel per vestigium: in omnibus enim talibus decor divinae contemplationis demonstratur. Psal. xxv, 8: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae, I Paralip. xxii, 5: Domus quam aedificare volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur. " Et ingens locus possessionis ejus, " Possessio, ut dicit Hermes Trismegistus, " est in quo " post sedet id quod superius est: " superius enim in ordine creaturae semper sedet in inferiori, et manifestatur in ipso: et secundum hoc Deus sedet in omnibus, in omnibus enim resultat. Daniel. III, 54: Benedictus es in throno regni tui, ei super laudabilis, ei superexaltatus

in saecula. Proverb. viii, 22: Dominus possedit me in initio viarum^ suarum, antequam quidquam faceret a principio. In omnibus enim, et etiam in inferioribus sedet aliquo dictorum modorum, et in omnibus his notitia divina accipi potest. Genes. XIV, 22: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae. Sic etiam dicitur possessio quasi pedum positio, eo quod vestigium Dei repraesentat.

" Magnus, " virtute scilicet, et ambitu capacitatis. Psal. cx, 2: Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates ejus. " Et non habens finem: " non enim deficiunt ea in quibus Deus manifestat suas divitias. Psal. CI, 28: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Isa. lvii, 15: Haec dicit Dominus,.., in excelso et in sancto habitans. " Et immensus: " quia nec loco, nec tempore, nec intellectu mensurari potest. I ad Timoth. VI, 16: Solus habet immortalitatem,et lucem habitat inaccessibilem. Eccli. I, 2: Altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abgssi quis dimensus est ? Decorem enim dicit in caelo quod excelsum est, et latitudinem terrae in omnibus generatis, in quibus se manifestat Deus, profundum abyssi in infimis inferni, in quibus decor justitiae et profundum sapientiae perpenditur. Quis potest penetrare ? Quasi dicat: Nullus.

Et hoc est quod sequitur:

" Ibi fuerunt gigantes, " terreni scilicet Philosophi, de sensu terreno multum habentes, " nominati illi, " hoc est, signanter nominati de altitudine scientiae, ut Socrates, Plato, Aristoteles, et alii quidem, " qui ab initio fuerunt statura magna: " statura enim et altitudine intellectus sui caelum et terram penetra- bant. Numer. xiii, 34: Ibi vidimus

monstra quaedam filiorum Enac, de genere giganteo: quibus compar ali quasi locustae videbamur. " Scientes bellum, " compositione disputationum, et complexione syllogismorum. I Reg. XVII, 33: Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia, puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua,

" Et hos non elegit Dominus. " Fastigio enim intellectus non infundit se Dominus. Et hoc est, quod sequitur: " Neque viam disciplinae invenerunt, " Disciplinae, inquam, quae secundum pietatem est et fidem. Ad Tit. I, 1: Secundum fidem electorum Dei, ei agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae. " Propterea perierunt, " in vanis scilicet perscrutationibus suis. Job, XII, 17: Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Et, Job, v, 13: Apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

" Et quia non habuerunt sapientiam, " religione scilicet fidei munitam, " interierunt propter suam insipientiam: " et ideo vocantur populus imprudens, quamvis alta verba dixerint humanae sapientiae. Isa. XXXIII, 19: Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia.

Et hoc probat per sequentia, dicens: " Quis ascendit in caelum ? " Trinitatis scilicet, proprii ingenii perspicacitate. Sapient. IX, 16: Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore:Quae autem in caelis sunt, quis investigabit ? Et, supple, quis " deduxit eam de nubibus ? " Nubes hic dicitur obscuritas divinae altitudinis. Psal. CIII, 3: Ponds nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. Propter hoc dicitur, Exod. XXXIV, 5 et seq., quod. Dominus in caligine habitavit in monte, ad quem Moyses ingressus est.

" Quis transfretavit mare ? " Oceanum scilicet, qui altera parte ad aerem terminatur, quia sapientia Dei penetrat ubi creaturae Dei sunt sapientiam Dei manifestantes: " et invenit illam, " hoc est, invenire potuit eam per indagationem. Quasi dicat: Nullus: sicut enim docet Boetius in Consolatione philosophiae , Ptolemaeus et caeteri astronomi, non nisi quartam partem terrae tenuiter investigaverunt, et non nisi in paucis. De tribus autem quartis partibus aliis nihil sciverunt, ut de illa quae sub nobis est, et de duabus, superiori scilicet et inferiori, quae sunt post aequinoctialem. Eccle. I, 8: Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. " Et attulit illam super aurum electum ? " Ex quo enim appetibilis est super aurum, investigari debuisset, si potuisset. Patet ergo, quod ab humano corde investigari non potest. Sapient. IX, 13 et seq.: Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, ei terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.''

Et hoc est quod sequitur: " Non est qui possit scire vias ejus, " quibus scilicet vadit in seipso: " necqui exquirat semitas ejus, " perfecta

scilicet comprehensione. In vestigio quidem creaturarum cognoscimus utrumque, sed procul est. Job, XXXVI, 24: Omnes homines vident Dominum, unusquisque intuetur procul. Job, XI, 7, fatuitatem humanam reprehendens, dicit: Forsitan vestigia Dei comprehendes, ei usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Et hoc est quod sequitur: " Neque qui exquirat, " hoc est, qui exquirere possit, " semitas ejus, " quibus compendiosa brevitate seipsum ambit et comprehendit, Psal. lxxvi, 20: In mari via tua, hoc est, in immenso profunditatis, et semitae tuae in aquis multis, hoc est, in inundatione immensitatis sapientiae, quae de te manet: et vestigia tua non cognoscentur, perfecte scilicet.

" Sed qui scit universa, novit eam. " Tangit hic, quod non nisi ipsum Dominum haberi potest: et quidquid scitur de ea, per revelationem ipsius est, et perfectior scientia ipsius per Dominum Jesum Christum est.

In horum primo duo sunt, scilicet quod Dominus comprehensor sapientiae suae ipsius est, et quod manifestat se in effluxu creaturarum.

Et hoc est: " Sed qui scil universa, novit eam, " notitiascilicet comprehensionis, hoc est, cujus scientia causa est universorum. Proverb. VIII, 22: Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ad Roman. XI, 33: 0 altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus ! " Et adinvenit eam prudentia sua, " hoc est, adinveniri fecit prudentia, hoc est, prudentia sua, hoc est, tantum quantum prodere voluit de ea, seu manifestare. Joan I, 18: Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Qui enim secreta Patris rimatus est, et enarrare potuit, et quantum voluit enar- ravit. Sapient. IX, 17: Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis.

Modum autem illius prudentiae seu manifestationis subjungit in naturali Theologia, primo in iis quae propinqua sunt homini. Secundo autem in remotis: et hoc est: " Qui praeparavit terram in aeterno tempore. " Sensus est: Qui in aeterno praeparavit terram, tempore mensuratam scilicet: fluit enim tempus sub aeterno tamquam sub causa et exemplari. Unde Boetius in V de Consolatione philosophiae: " Qui tem-" pus ab aevo ire jubes. " Sic enim in temporali terra aeternitatem cognoscimus. Utrumque, Proverb. VIII, 23: Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Et, post pauca, vv. 29 et 30: Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens. " Et replevit eam pecudibus, " parvis scilicet animalibus, " quadrupedibus, " animalibus scilicet perfectis, in quibus scilicet consistit terrae ornatus, a quibus utrisque discimus aliquid sapientiae divinae. Job, XII, 7 et seq.: Interroga jumenta, et docebunt te: et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit ?

Deinde inducit magis a sensu hominis distantia, subdens:

" Qui emittit lumen, et vadit. " Emissio luminis est effluxio luminis a luminaribus caeli in terram, ire autem luminis profectus ejus in terraenascentia. De omnibus enim his verum est quod dixit Pythagoras, quod " omnium terraena-" scentium terra mater est, et sol pater. " Eccli. xliii, 2: Sol in adspectu annuntians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. In diversitate enim adspectus per exitum luminis annuntiat diversas virtutes, et infundit terraenascentibus, et per hoc mirabile vas efficitur, in omnia opera quae facit Dominus. " Ei vocavit illud, " hoc est, revocat per, occasum scilicet et recessum, " et obaudit illum , hoc est, obedit illi, " in tremore, " hoc est, in reverentia. Eccle. 1, 5: Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, accedendo scilicet et recedendo omnem procurat successionem generationis. Sic in lumine spirituali omnia in animabus sanctis generantur, et proficiunt bona quae in recessu ejusdem deficiunt. Proverb. IV, 18: Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem,''

" Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis. " Custodiae sunt observationes cursuum in praeventionibus, et conjunctionibus, et aliis respectibus ad solem et ad invicem, quarum naturis et virtutibus lumen solis distinguitur, et figuris universorum adaptatur. Eccli. xliii, 10: Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. " Et laetatae sunt: " quod scilicet in hoc Altissimo ministrare possunt. Eccli. xliii, 9: Vas castrorum, in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. Non enim resplenderet gloria Domini nisi laetarentur.

" Vocatae sunt, " hoc est, revocatae per recessum, " et dixerunt: Adsumus, )) sicut et sol per recessum inducit corruptionem, ut iterum succedat generatio. Eccli. xliii, 11: In verbis sancti stabunt, stellae scilicet, ad judicium, et non deficient in vigiliis suis, " Et, " sic, supple, accedendo et recedendo, " luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas: " hoc enim iucundissimum est hic obsequi Creatori. Psal. CIII, 31: Laetabitur Dominus in operibus suis. Hypallage, hoc est, laetari faciet opera sua in ipso. Sic etiam spiri- tualiter stellae Angeli vel Sancti a sole lumen mutuantes, in custodiis illuminationum suarum laetatae sunt. Psal. cxlvi, 4: Qid numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Et cum vocantur a Deo ad ampliores illuminationes, promptitudine spiritus et devotionis dicunt: Adsumus, dicentes illud Job, XXXVIII, 24: Indica mihi,... per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ? Sic cum jucunditate lucent Creatori. Daniel. XII, 3: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sic expugnant principes tenebrarum. Judic. v, 20: Stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

Post omnia concludit:

" Hic est Deus noster, " omnis illuminationis principium. I ad Timoth. VI, 16: Qui solus habet immortaditatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. " Et non aestimabitur alius adversus eum. " Psal. lxxvi, 14: Quis Deus magnus sicut Deus noster ? Jerem. x, 7 et 8: Tuum est decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur.

" Hic adinvenit, " hoc est adinvenire, fecit, " omnem viam disciplinae, " quae scilicet ad veram sapientiam deducit: non. enim haberi potest nisi per manifestationem ejus: unde Sapientia dicit, Eccli. XXIV, 5 et 6: Ego ex ore Altissimi prodiui primogenita ante omnem creaturam: ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens.

Et subjungit de revelatione: " Et tradidit illam Jacob, puero suo, " hoc est, luctatori ad veritatem, qui sicut puer depurat spiritum, " et Israel, dilecto suo, "

qui rectissimum per veritatem habet intellectum, et videt Dominum. Sapient. VII, 15: Ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. Et, post pauca, v. 21: Omnium artifex docuit me sapientia.

Et cum haec omnia revelationibus angelicis multipliciter perfecisset,

" Post haec, " ut omnia compleret, " in terris visus est, " hominis naturam assumens, et illuminans. Eccli. XXIV, 45: Penetrabo omnes inferioris partes terrae, et inspiciam, omnes dormientes , et illu-

minabo omnes sperantes in Domino, Inferiora enim mundi assumpsit, alta neglexit: dormientes qui tenebris clausos sensus habuerunt, lumine suae praesentiae respexit, et omnes in se sperantes ad lumen veritatis invexit. " Et cum hominibus conversatus est, " ut exemplo et verbo perfecte doceret veritatem. Joan I, 9: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Malach. IV, 2: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Ad Hebr I, 1 et 2: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.