DE FORMA ABSOLUTIONIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 2

Rationes probare volentium dictam absolutionis formam non debere teneri et solutio earum.

Sicut autem est temerarius id asserendo, ita vaniloquus in probando, dum frivola quaedam pro rationibus inducit.

Primo inducit quandam postillam super summam Raymundi, quae dicit quod in talibus, scilicet absolutione ab excommunicatione, quamvis verba exigantur, non est praescripta forma verborum, sicut in sacramento baptismi et eucharistiae. Ubi primo derisorium est postillam summae in tanta re pro auctoritate inducere; deinde ut postillatori non fiat iniuria, dicamus quod alia ratio est de absolutione ab excommunicatione quae non est sacramentalis, sed magis iudiciaria iurisdictionem consequens, et aliud de absolutione a peccatis in sacramento poenitentiae, quae consequitur potestatem clavium et est sacramentalis.

In illa enim verba habent efficaciam ab intentione dicentis; unde non refert quibuscumque verbis utatur ad exprimendum suam intentionem. In sacramentis autem verba habent efficaciam ex institutione divina; unde tenenda sunt verba determinata consonantia divinae institutioni.

Institutioni autem dicentis: quodcumque solveris, ista verba conveniunt: ego te absolvo, sicut institutioni dicentis: euntes docete, baptizantes in nomine patris et cetera, conveniunt ista verba: ego te baptizo in nomine patris et cetera; et ideo sicut ista verba sunt tenenda in baptismo: ego te baptizo, ita in poenitentia: ego te absolvo.

Secundo autem proponit quod magister, qui sententias compilavit non posuit hanc formam, nec aliquem sanctorum legimus hac forma usum fuisse. Contra quod dicendum est quod nec aliam formam posuit, nec legitur de alia forma qua aliquis sanctorum sit usus; nec etiam legitur quod aliquis istam formam negaverit.

Legitur autem quod ipse institutor sacramenti dixit: quodcumque solveris; quod est maius omni auctoritate.

Tertio ad hoc inducit quod in quibusdam absolutionibus, quas ecclesia facit in prima, in completorio, ante Missam et post praedicationem, secundum morem Romanae ecclesiae, et in die cinerum et coenae domini, non fit absolutio per orationem indicativam sed deprecativam tantum. In quo miror eum non advertere quod huiusmodi absolutiones non sunt sacramentales, sed sunt quaedam orationes quibus dicuntur venialia peccata dimitti; sicut per orationem dominicam qua dicitur: dimitte nobis debita nostra.

Quarto etiam inducit sic sensisse quosdam antiquos famosos magistros, scilicet magistrum guillelmum de altissiodoro, et magistrum guillelmum alvernum quondam episcopum Parisiensem, et dominum Hugonem quondam cardinalem; de quibus quod ita senserint non constat; sed, et si ita senserunt, numquid eorum opinio praeiudicare poterit verbis domini dicentis Petro: quodcumque solveris super terram? numquid, etiam si nunc viverent, praeiudicare possent communi magistrorum theologiae sententiae Parisius legentium qui contrarium sentiunt, decernentes absque his verbis: ego te absolvo, absolutionem non esse per solam deprecativam orationem? quinto vero proponit de eo quod agitur in sacramento extremae unctionis, quod supra solutum est.

Sexto obicit de hoc quod Matth. IX, 2-3; cum dixisset dominus paralytico: dimittuntur tibi peccata tua, dixerunt: hic blasphemat, quia dimittere peccatum est solius dei; non ergo sacerdotis. Hoc etiam per verba dionysii supra solutum est; quia dei est auctoritate peccata dimittere; hominis autem est ministerium ad remissionem exhibere, dum in persona christi peccata condonat, secundum quod apostolus dicit.

Septimo obicit quod in suscitatione Lazari, secundum Augustinum et secundum Gregorium, significata est suscitatio peccatoris; sed Lazarus prius est a domino vivificatus, quam traderetur discipulis absolvendus. Ex quo arguit quod nihil valet absolutio sacerdotis antequam homo a deo sit vivificatus per gratiam et suscitatus a morte culpae; ergo sacerdos non potest super culpam. Quae quidem ratio multiplices defectus habet. Primo quidem quia arguitur ex methaphoricis, ex quibus non est arguendum, ut dionysius et Augustinus dicunt. Secundo quia ratio sua non est ad propositum. Constat enim quod dominus Lazarum suscitatum discipulis solvendum mandavit; ergo discipuli absolvunt. Per hoc ergo non ostenditur quod sacerdos dicere non debeat: ego te absolvo, sed quod eum non debeat absolvere in quo signa contritionis non videt, per quam homo vivificatur interius a deo culpa remissa.

Quia tamen dicit quod sacerdos non potest super culpam, et hoc potest habere calumniam, sciendum est quod si intelligat quod sacerdos sua auctoritate super culpam potentiam non habet, verum dicit; si autem intelligit quod sacramentum quod sacerdos ut minister tradit non se extendit ad dimissionem culpae, falsum dicit. Sicut enim per baptismum dimittitur omnis culpa et originalis et actualis, ita per sacramentum poenitentiae remittitur actualis culpa. Contingit autem quandoque in baptismo quod aliquis, ante quam sacramentum baptismi actu percipiat, dum habet sacramentum in voto sive in proposito, iustificationem consequitur a solo deo; et tamen, si ante consecutus non fuit ex VI sacramenti, nisi obicem opponat, iustificationem suscipiendo sacramentum consequitur; et omnino ita accidit in poenitentia. Nullus enim reputatur contritus nisi habeat propositum se subiciendi ecclesiae clavibus, quod est habere sacramentum in voto; unde quandoque aliqui consequuntur iustificationem in ipsa absolutione, quam ante non fuerant consecuti.

Octavo obicit quod paris potestatis est baptizare interius et a culpa mortali absolvere; sed deus non communicavit potestatem interius baptizandi, ne spes poneretur in homine; ergo nec potestatem absolvendi ab actuali peccato. In quo suam vocem ignorare videtur, contra seipsum obiciens. Sicut enim solus deus interius baptizat et tamen quia homo exterius ministerium adhibet, dicit: ego te baptizo; ita deus per seipsum a peccato absolvit, et tamen homo, qui exterius ministerium adhibet, dicere potest: ego te absolvo.

Nono obicit quod remissio peccatorum fit per gratiam, quam homo dare non potest. Cui dicendum est quod homo, etsi non possit dare gratiam, potest tamen dare gratiae sacramentum, per quod fit remissio peccatorum.

Decimo obicit quod dominus ad Moysen dixit: loquere Aaron et filiis eius; sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis: benedicat te dominus et custodiat te et cetera, Num. VI, 23. Et subditur invocabunt nomen meum super filios Israel et benedicam eis. Quod videntur imitari praelati cum dicunt: benedicat vos deus vel divina maiestas; et non dicunt: ego te benedico. Ubi aperte decipitur, quia benedictio ista non est sacramentalis; sed ubi sacramentalis benedictio occurrit, sicut in sacramento eucharistiae, tunc ipsi sacerdotes benedicere dicuntur. Unde apostolus dicit, I Cor. X, 16: calix benedictionis cui benedicimus; Glossa: cui nos sacerdotes cotidie benedicimus. Nec est verum quod subdit quod hoc quod dicitur: absolutionem et remissionem tribuat tibi et cetera, sit forma aut pars formae; non enim conveniunt verbis Scripturae, quae dicit: quodcumque solveris et quorum remiseritis. Nec hoc quod dicitur: benedictio dei omnipotentis pars est formae, cum hoc ex Scriptura trahi non posset, nec in usu communi habeatur, etsi aliqui hoc dicant.

Undecimo obicit quod cum clavis sit potestas quae est in ministro, si extenderet se ad culpae absolutionem, hoc esset per modum efficiendi, quod soli deo competit. Cuius solutio iam ex praemissis apparet. Potestas enim clavium se extendit ad absolutionem a culpa, non sicut causa efficiens principalis, hoc enim dei est, sed instrumentaliter, sicut et aqua baptismi, de qua Augustinus dicit quod corpus tangit et cor abluit.

Duodecimo obicit quod dominus idem voluit ostendere dicens: quodcumque solveris et quorum remiseritis. Nullus autem dicit: ego tibi remitto peccata, ergo non debet dicere: ego te absolvo. Sed obliviscitur eius quod apostolus dicit, se donasse peccatum non propria auctoritate, sed in persona christi; donare autem idem est quod remittere; Papa etiam se relaxare dicit aliquam partem de poenitentia iniuncta.

Ideo tamen in absolutione sacramentali potius utimur verbo absolutionis quam remissionis, ut forma absolutionis conveniat cum verbis institutionis, quia dominus exponens clavium potestatem his verbis usus est: quodcumque solveris.

Tertiodecimo obicit ex auctoritate Hieronymi reprehendentis quosdam de eo quod se putant damnare innoxios vel solvere noxios. Non autem sacerdos, a peccatis absolvens, noxios solvit qui voluntate noxii remanent, sed qui poenitendo recedunt a noxa culpae.

Quartodecimo obicit de hoc quod Hieronymus dicit super leviticum, de hoc quod leprosi iubentur ostendere se sacerdotibus, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt; ita et hic. Decipitur autem quia similitudinem nimium extendit. Absit enim ut sacramenta novae legis significent tantum et nihil faciant, sicut veteris legis sacramenta. Si autem sacerdos solum discernendo denuntiaret peccatoris absolutionem, nihil faceret, sed significaret tantum; ergo facit aliquid ministerium absolutionis impendendo. Non tamen facit idoneos accedentes ad sacramentum; hoc enim solus deus facit, qui ad se hominum corda convertit. Et respectu huius idoneitatis non habet sacerdos nisi discretionem, sicut et sacerdos legalis circa lepram.

Quintodecimo obicit quod Ambrosius dicit, quod solus ille peccata dimittit qui pro peccatis mortuus est; et Augustinus dicit quod nemo tollit peccata mundi nisi solus christus. Quod solvit apostolus dicens quod ipse, quod donavit, donavit in persona christi, scilicet tanquam christi minister, qui sua passione remissionem meruit peccatorum: a qua passione efficaciam habent claves ecclesiae, sicut et cetera sacramenta.

Sextodecimo obicit de leprosis mundatis a christo, Matth. VIII, 4 et Luc. XVII, 14, quibus dixit quod ostenderent se sacerdotibus; antequam tamen se ostenderent, sunt mundati. Quod similiter solvendum est sicut et illud quod supra de Lazaro posuit.

Decimoseptimo resumit de hoc quod cum dominus dixisset paralytico: dimittuntur tibi peccata, Iudaei dixerunt: hic blasphemat. Quod supra solutum est et reiterare non oportet.