DE FORMA ABSOLUTIONIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 5

Quaedam rationes frivolae ad idem et solutio earum.

Ultimo autem redit ad primum, resumens rationes prius inductas, quod non debet sacerdos dicere: ego te absolvo, tum quia hoc pertinet ad potestatem dei, tum quia sacerdoti est incertum an ille absolvatur. Quae iam supra soluta sunt.

Addit etiam obiciendo quod vix triginta anni sunt quod omnes hac sola forma utebantur: absolutionem et remissionem et cetera. Sed quomodo potest de omnibus testimonium perhibere qui omnes non vidit? sed hoc certum est quod iam mille ducenti anni sunt et amplius quod dictum est Petro: quodcumque solveris super terram.

Quare autem non dicatur in forma: ego tibi remitto peccata, sicut: ego te absolvo, iam supra dictum est.

Obicit autem ulterius quod si sacerdos potest absolvere a peccatis, utilius esset absolvi quam accipere crucem transmarinam.

Quod quam ridiculose sit dictum de facili potest adverti. Non enim crux transmarina datur valitura nisi absoluto a peccatis ad remissionem totius poenae pro peccatis debitae.

Obicit autem ulterius quod vae imminet vivificanti animas quae non vivunt, ut dicitur Ezech. XIII, 19; et sic sacerdos se committit discrimini cum nesciat quod vivant. Sed hoc iam solutum est, quia, etsi nesciat quod vivant, scit tamen quod sacramentum vivificare potest.

Ulterius obicit quod sicut Ambrosius: dicit, dominus par ius esse voluit solvendi et ligandi; sed sacerdos non ligat vinculo peccati, sed funibus peccatorum suorum quisque constringitur, ut dicitur prov.

V, 22; ergo sacerdos non absolvit a vinculo culpae. Contra quod dicendum quod hoc facit sacerdos ligando et solvendo per ministerium quod deus per auctoritatem.

Deus autem absolvit quidem a peccato directe gratiam apponendo, ligat autem in peccato vel tradit in peccatum, ut dicitur Rom. I, gratiam non apponendo. Et similiter sacerdos tanquam minister a peccato solvit sacramentum gratiae adhibendo, ligat vero non apponendo, praeter hoc quod ligat ad poenam quam iniungit.

Inducit autem ultimo auctoritatem Hilarii, quod soli deo de se credendum est qui se solus novit; ergo absolutionem a culpa, quae solo deo sciente fit, nullus ostendere potest nisi ipse vel cui ipse revelaverit; ergo absolutionem a culpa, quam solus deus facit, sacerdos ostendere non potest.

Item quod dionysius dicit quod sacerdotibus non est utendum virtutibus hierarchicis, nisi quo modo divinitas moverit eos. Sed haec ex superioribus sunt soluta multotiens et iterare non oportet.

Ultimo autem inducit quod ante potestatem clavium Petro traditam fit mentio de revelatione sibi facta, quasi oporteat semper revelationem divinam sacerdotem expectare ante quam clavibus utatur. Non advertit autem quod revelatio facta Petro non fuit de idoneitate absolvendorum, sed de potestate christi, per quam sacramenta gratiae certissimos effectus habent.

Hae sunt igitur rationes quas pro se inducit, quae non solum demonstrationes non sunt, sed vix apparentes rationes iudicari possunt.

Voluntas autem dei fuit ut pro defensione potestatis Petro traditae, in festo cathedrae Petri hoc opus de vestro mandato compilans laborarem.