DE FORMA ABSOLUTIONIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 1

Quod temerarium est dicere quod haec non sit forma absolutionis, scilicet: ego te absolvo et cetera.

Perlecto libello a vobis exhibito inveni assertionem cuiusdam valde temerariam dicentis quod sacerdos in absolvendo uti non debet hac forma: ego te absolvo. Quod quidem praesumptuosum iudico.

Primo quia repugnat evangelii dictis: dicit enim dominus Petro, matth.

XVI, 19: quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. Quod ad usum clavium pertinere ostendit; nam praemiserat: et tibi dabo claves regni caelorum; et postea, quasi usum clavium exponens, dicit: quodcumque solveris super terram.

Patet ergo ex dictis salvatoris, quod habens claves absolvit. Praesumptuosum ergo est, ut non dicam erroneum, ut sacerdos dicere non possit absolvo quem dominus absolvere confitetur.

Magis autem ex verbis domini colligitur hanc esse formam debitam absolvendi: ego te absolvo. Sicut enim dominus discipulis dixit: euntes docete omnes gentes baptizantes eos, Matth. Ult., ita dicit: quodcumque solveris super terram. Unde sicut conveniens est forma baptismi ut minister dicat: ego te baptizo, quia dominus ministris actum baptizandi attribuit; ita conveniens forma est ut dicatur: ego te absolvo, quia dominus ministro actum absolutionis attribuit.

Dionysius etiam expresse in XIII capitulo caelestis hierarchiae sic dicit: nihil igitur inconveniens si purgare dicitur theologum seraphim; nam sic deus purgat omnes eo quod omnis purgationis est causa. Magis autem propinquo utor exemplo: qui secundum nos est hierarcha, id est episcopus, per ipsius diaconos aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare aut illuminare.

Sic ergo patet per auctoritatem dionysii quod quamvis deus ut principalis auctor purget et illuminet, minister tamen dicitur purgare et illuminare.

Ad hoc etiam est communis consuetudo tali forma utentium, cui unumquemque contrariari non parvae praesumptionis esse videtur. Apostolus etiam, secunda ad Cor. II, 10, dicit: ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona christi. Glossa: si ergo magister petitione discipulorum donavit cui voluerunt peccatum, multo magis discipuli prece magistri idem facere debent. Et ut ratum ei cui donavit ostenderet apud deum, subdit: et hoc feci in persona christi, id est ac si ipse christus condonaret; donare autem peccatum est absolvere a peccato, ergo convenienter minister dicit: ego te absolvo a peccato.

Non est etiam parva auctoritas eius quod communiter in ecclesia cantatur: iam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita.

Potestas autem tradita Petro est potestas clavium; potest igitur habens claves ex tradita sibi potestate dicere: ego te absolvo.

Non solum autem hoc convenienter dicere potest, sed necessarium esse videtur. Sacramenta enim novae legis efficiunt quod figurant; figurant autem sive significant sacramenta et ex materia et ex forma verborum, ut in baptismo apparet.

Nam ablutio corporalis quae fit per aquam significat interiorem ablutionem et sacramentaliter efficit eam. Similiter verba quae dicuntur: ego te baptizo, idem significant.

Et idem apparet in sacramento confirmationis, in quo forma est: consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis et cetera; quibus verbis manifeste effectus sacramenti significatur. In sacramento etiam eucharistiae sacerdos ex persona domini loquens dicit: hoc est corpus meum, hoc significans quod in sacramento efficitur. Similiter etiam in sacramento matrimonii requiruntur verba exprimentia consensum de praesenti in copulam coniugalem. In sacramento vero ordinis, quia fit traditio potestatis, est forma imperativi modi, cum pontifex dicit: accipe potestatem hoc vel illud faciendi. In solo autem sacramento extremae unctionis forma verborum est sub modo deprecativae orationis, sicut cum dicitur: per istam unctionem et nostram intercessionem remittat tibi dominus quidquid peccasti per visum, et cetera. Observatur autem hoc in hoc sacramento propter auctoritatem Scripturae; dicitur enim Iac. V, 15, ubi de hoc sacramento loquitur: oratio fidei sanabit infirmum et si in peccatis sit dimittentur ei. Ubi etiam ratio huius singularis observantiae assignari videtur. In aliis enim sacramentis nihil corporaliter agitur quod non statim ex operatione ministri consequatur, sicut statim in baptismo fit ablutio corporalis quae spiritualem designat et sacramentaliter causat; sanatio autem corporalis non statim sequitur ex unctione, sed petitur praestanda a deo; unde et interior sanatio, quae per eam significatur, sub deprecatione a deo poscitur.

In sacramento autem poenitentiae verba Scripturae, quae maxime sunt sectanda, non faciunt mentionem de aliqua deprecatione, sed magis verbo indicativo utitur; non enim dicit: quaecumque petieritis esse solvenda erunt soluta, sed: quaecumque solveritis erunt soluta. Si ergo illa tantum dicuntur esse soluta in caelis quae habens claves solverit, qui autem petit aliquid esse solvendum, non solvit; miror qua temeritate aliquis asserat esse solutum quod habens claves non significat se solvere, sed solum rogat esse solvendum.

Non autem similis ratio est utendi deprecativa oratione in hoc sacramento sicut in sacramento extremae unctionis, quia nihil hic corporale expectatur futurum quod non statim fiat, ut est in extrema unctione; quinimmo certissimum est in hoc sacramento per claves ecclesiae remissionem peccatorum conferri, nisi sit impedimentum ex parte confitentis, sicut etiam accidit in baptismo. Dicit enim Augustinus: non erit turpis nec difficilis post patrata et purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum.

Non ergo sub incerto deprecativae orationis significanda est in hoc sacramento remissio peccatorum, sed sub certitudine per indicativam orationem. Non ergo est forma in sacramento poenitentiae: absolutionem et remissionem tribuat tibi, sed: ego te absolvo.