DE FORMA ABSOLUTIONIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 4

Quod impositio manus sacerdotis non est de necessitate huius sacramenti.

Ulterius autem non minus temerarie asserere praesumit quod impositio manus sit de necessitate huius sacramenti.

Primo quidem propter hoc quod act.

VIII, 17, dicitur: imponebant manus super illos et accipiebant spiritum sanctum. Illa autem impositio fuit loco sacramenti confirmationis, quod datur per maiores ministros.

Secundo obicit quod Marc. Ult.

Dicitur: super aegros manus imponent.

Sed hoc est ridiculum, quia non loquitur de impositione sacramentali, sed de signis faciendis.

Tertio obicit quod Augustinus dicit quod sacramentum novae legis debet esse signum sacrae rei et per naturalem similitudinem quod de suo addit, per hoc volens habere quod sola verba non faciunt sacramentum; sed manifestum est in omni sacramento quod verba ad materiam accedentia sacramentum perficiunt. In sacramento enim eucharistiae sola verba prolata super materiam consecrandam perficiunt sacramentum.

In baptismo etiam verba prolata super aquam tantum non faciunt sacramentum, sed super aquam adhibitam baptizato, quod totum est loco materiae. Ipse autem peccator confitens est sicut materia in hoc sacramento; unde verba absolutionis super confitentem prolata efficiunt poenitentiae sacramentum.

Quarto obicit quod dicitur Matth. XIX, 13, quod oblati sunt parvuli domino ut eis manum imponeret. Quod quidem referri non potest ad poenitentiae sacramentum, quod parvulis impendi non consuevit. Oblati sunt autem ei parvuli ut manus imponeret benedicendo secundum consuetudinem Iudaeorum, sicut Remigius dicit.

Quinto obicit quod dicitur act.

VIII, 18: cum vidisset simon quod per impositionem manuum apostolorum, et cetera.

Hoc autem pertinet ad impositionem manuum quae fit in confirmatione, ut dictum est.

Sexto obicit ad hoc auctoritatem magistri guillelmi alverni; qui utrum hoc dixerit nescio; sed hoc scio eum non fuisse tantae auctoritatis, ut eius dicto esset standum in tanta re, praesertim cum dominus, Petro potestatem clavium exponens, non dixerit: cuicumque manum imposueris, sed: quaecumque solveris.