Quaesitum est de rebus divinis et humanis circa res divinas quaesitum est. Primo de essentialibus. Secundo de personalibus.
Circa essentialia quaesitum est: primum de scientia dei. Secundo de eius potentia.
Circa scientiam quaesitum est utrum in deo sint plures ideae.
Et videtur quod sic.
Dicit enim Augustinus, in libro LXXXIII quaestionum, quod deus singula propriis rationibus creavit, et alia ratione hominem, et alia ratione equum. Sed rationes rerum in mente divina dicuntur ideae, ut patet per Augustinum, ibidem. Ergo sunt plures ideae.
Praeterea, secundum hoc sunt aliqua distincta quod deus earum distinctionem cognoscit.
Cognoscit autem earum distinctionem in seipso. Ergo distinctarum rerum sunt in deo plures et distinctae ideae.
Sed contra, omne nomen quod in divinis dicitur aut est essentiale, ut deus, aut personale, ut pater, aut notionale, ut generans.
Sed hoc nomen idea neque est personale neque notionale, quia non conveniret tribus personis. Ergo est nomen essentiale. Sed nullum essentiale multiplicatur in divinis. Ergo non possumus dicere quod in deo sint plures ideae.
Respondeo. Dicendum, quod duplex est pluralitas.
Una quidem est pluralitas rerum; et secundum hoc non sunt plures ideae in deo. Nominat enim idea formam exemplarem. Est autem una res quae est omnium exemplar: scilicet divina essentia, quam omnia imitantur, in quantum sunt et bona sunt.
Alia vero pluralitas est secundum intelligentiae rationem; et secundum hoc sunt plures ideae. Licet enim omnes res, in quantum sunt, divinam essentiam imitentur, non tamen uno et eodem modo omnia imitantur ipsam, sed diversimode, et secundum diversos gradus.
Sic ergo divina essentia, secundum quod est imitabilis hoc modo ab hac creatura, est propria ratio et idea huiusmodi creaturae; et similiter de aliis: unde secundum hoc sunt plures ideae, secundum quod intelligitur divina essentia secundum diversos respectus quos res habent ad ipsam, eam diversimode imitantes.
Huiusmodi autem respectus non solum intelliguntur ab intellectu creato, sed etiam ab intellectu increato ipsius dei. Scit enim deus, et ab aeterno scivit, quod diversae creaturae diversimode essent eius essentiam imitaturae; et secundum hoc ab aeterno fuerunt in mente divina plures ideae sicut rationes propriae rerum intellectae in deo.
Hoc enim significat nomen ideae, ut sit scilicet quaedam forma intellecta ab agente, ad cuius similitudinem exterius opus producere intendit; sicut aedificator in mente sua praeconcipit formam domus, quae est quasi idea domus in materia fiendae.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus intelligit esse aliam et aliam rationem secundum diversitatem respectuum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur: secundum hoc res sunt distinctae, prout deus earum distinctionem cognoscit; haec locutio est duplex. Quod enim dicitur: secundum quod deus cognoscit, potest referri ad cognitionem divinam ex parte cogniti, vel ex parte cognoscentis.
Si ex parte cogniti, sic vera est locutio: est enim sensus, quod hoc modo res sunt distinctae sicut deus cognoscit eas esse distinctas.
Si vero referatur ad cognitionem ex parte cognoscentis, sic locutio falsa est: erit enim sensus, quod res cognitae illum modum distinctionis habent in intellectu divino quem habent in seipsis; quod falsum est; quia in seipsis res sunt diversae essentialiter, non autem in intellectu divino; sicut etiam res in se ipsis sunt materialiter, in intellectu autem divino immaterialiter. Et in hoc ultimo sensu procedebat obiectio.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de pluralitate reali: talis enim pluralitas in nominibus essentialibus non invenitur, sed solum pluralitas quae est secundum intelligentiae rationem.