Nocte et die aestu urebar et gelu, etc..
Gen. XXXI, 40.
Verba sunt Iacob ostendentis et commendantis curam pastoralem, ac pastorale officium, in quibus, circa hoc officium, tria ponuntur, scilicet assiduitas, patientia, sollicitudo.
Primum est, quia sine intermissione debet curam gregis gerere. Unde dicit nocte et die.
Nocte orando, die erudiendo. Is. XXI, 8: super speculam domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam ego sum stans totis noctibus. Vel per diem, id est, tempore prosperitatis; et per noctem, id est, tempore adversitatis, in quibus praelatus debet respicere curam gregis. II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit, qui amicus est.
Secundum est, quia maxime praelato patientia necessaria est. Debet enim praelatus propter gregis salutem, omnia sustinere. Io.
C. X, 11: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Unde dicit aestu, id est fervore instantis persecutionis. Iac. I, 11: exortus est sol cum ardore, et arefecit foenum.
Gelu, id est, timore futurorum.
II Cor. VII, 5: foris pugnae, intus timores.
Tertium est, quia praeest in sollicitudine, ut dicitur Rom. XII, 8. Et hoc expellit somnum negligentiae. Unde subditur Gen. XXXI, V. 41: fugiebatque somnus ab oculis meis.
Prov. VI, 3: discurre, festina, suscita amicum tuum, ne des oculis tuis somnum.
Recte ergo haec verba materiae huius epistolae conveniunt. In prima enim instruit eum de ordinatione ecclesiastica. In hac autem secunda agit de sollicitudine tanta pastorali, ut etiam martyrium sustineat pro cura gregis, ut patet in prologo.