DE FORMA ABSOLUTIONIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 3

Quam frivolis rationibus impugnetur cuiusdam solutio, si forte haec sustineatur

His autem rationibus positis, nititur quandam solutionem infringere, quae est si aliquis dicat quod ad ministerium sacerdotis pertinet oratio absolutionem divinam impetrans, sed post debet dicere indicative: absolvo te ab omnibus peccatis tuis, id est: absolutum te ostendo. Quam quidem solutionem nec ego approbo, si simpliciter, ut sonant verba, intelligatur. Non enim oratione sacerdotis impetratur remissio peccatorum, sed passione christi: alioquin si sacerdos esset in peccato mortali absolvere non posset. Praemittitur autem oratio ut impetretur confitenti idoneitas ad suscipiendum effectum sacramenti; quae quidem oratio, etsi plus valeat a iusto quam a peccatore oblata propter meritum personae quod additur, tamen etiam a peccatore sacerdote oblata non est cassa, quia proponitur ab eo in persona totius ecclesiae. In formis autem sacramentorum non plus facit verbum a iusto prolatum quam a peccatore, quia non operatur ibi meritum hominis, sed passio christi et virtus dei.

Similiter non sufficienter exponitur: ego te absolvo id est absolutum te ostendo; quia secundum hoc in sacramentis novae legis non esset nisi ostensio vel significatio, quod idem est. Sed est sensus: ego te absolvo, id est sacramentum vel ministerium absolutionis impendo; nisi forte sicut aliquis dicitur ostendere non solum significando sed etiam faciendo.

Si tamen praedicta responsio sustineatur, non inutile erit considerare quam frivolis rationibus eam impugnet.

Obicit enim primo quod dominus dedit apostolis potestatem sanandi corporales infirmitates et spirituales, sed in sanatione corporalium infirmitatum non dicebant; sano te, sed: sanet te dominus iesus christus; ergo nec in sanatione spirituali debet dicere sacerdos: ego te absolvo.

Non advertit autem qui hoc obicit quod potestas sanandi infirmitates erat gratia specialiter homini data non ad sanandum, sed ad sanitatem impetrandam; potestas autem clavium non computatur inter gratias gratis datas, sed est virtus sacramentalis quae principaliter residet in christo, instrumentaliter autem sive ministerialiter in sacerdotibus habentibus claves. Unde verbum dicentis: sanet te dominus, non sanabat, sed sanationem impetrabat. Verba autem sacramentalia efficiunt quod significant, ut dictum est.

Secundo obicit quod temerarium videtur denuntiare aliquem esse ab omnibus peccatis absolutum, quia sic esset sicut Angelus dei. Sed multo magis est temerarium dicere quod per claves ecclesiae non fiat certa remissio peccatorum, ut Augustinus dicit. Numquid enim abreviata est manus domini, ut qui in baptismo ab omnibus peccatis mundat, in sacramento poenitentiae hoc non faciat? tertio obicit quod dicere ostendo te absolutum non est eum ostendere esse absolutum, sicut dicere comedo non est comedere. In quo decipitur non considerans quod formae sacramentorum non solum sunt verba significativa, sed factiva.

Quarto obicit quod cum dicitur: ego te baptizo, non est baptizare si non sequatur immersio vel tinctio. Sed hoc est valde ridiculum, quia in sacramento baptismi elementum materiale requiritur cum forma sacramenti; sed in sacramento poenitentiae elementum exterius non adhibetur.

Quinto obicit quod temerarie sacerdos dicit: ostendo te absolutum, cum ignoret an deus absolverit. Sed secundum hanc rationem etiam temerarium esset dicere: ego te baptizo, cum ignoret an deus interius baptizet. Neutrum tamen est temerarium, quia sacramenta habent certos effectus, etsi impediri possint per fictionem recipientis. Unde sacerdos dicens: ego te absolvo vel ego te baptizo, cum certitudine denuntiat sacramenti effectum.

Et similiter dicendum ad illud quod VI et VII obicit de incertitudine dimissionis poenae.

Octavo obicit quod non potest dicere: ostendo te absolutum, nisi forte alicui sit revelatum, sicut ioanni evangelistae vel beatae virgini. Ad quod etiam supra id quod dictum est addendum est, quod si iudex absque temeritate, testibus auditis, potest pronuntiare aliquem innocentem, quamvis forte secundum rei veritatem sit nocens, non temerarie sacerdos ostendit aliquem absolutum in foro poenitentiae, in quo creditur poenitenti et pro se et contra se.

Ex quo etiam patet quod non est periculosum sacerdotibus dicere: ego te absolvo, illis in quibus signa contritionis vident, quae sunt dolor de praeteritis et propositum de cetero non peccandi; alias absolvere non debet. Periculose autem solam orationem dicit, quia hoc non est absolvere, sed sub dubio confitentem relinquere.

Orare autem pro aliquo ut absolvatur potest sive sit contritus sive non.