IN ORATIONEM DOMINICAM

 Prologus

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

Articulus 3

Fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra.

Tertium donum quod efficit in nobis spiritus sanctus, dicitur donum scientiae.

Ipse enim spiritus sanctus non solum efficit in bonis donum timoris et donum pietatis, quae est dulcis affectus ad deum, ut dictum est, sed etiam facit hominem sapientem. Et hoc petebat David in psal.

Cxviii, 66, dicens: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Et haec est scientia qua homo bene vivit, quam docuit nos spiritus sanctus.

Inter alia autem quae faciunt ad scientiam et sapientiam hominis potissima sapientia est, quod homo non innitatur sensui suo. Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Nam illi qui praesumunt de sensu suo, ita quod non credunt aliis, sed sibi tantum, semper inveniuntur et iudicantur stulti. Prov. XXVI, 12: vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.

Quod autem homo non credat sensui suo, procedit ex humilitate: unde et locus humilitatis est sapientia, ut dicitur prov.

XI. Superbi autem sibi ipsis nimis credunt.

Docet ergo hoc spiritus sanctus per donum scientiae, ut scilicet non faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem dei. Et ideo propter hoc donum petimus a deo ut fiat voluntas sua sicut in caelo et in terra. Et in hoc apparet donum scientiae. Unde hoc modo dicitur deo, fiat voluntas tua, sicut si esset unus infirmus, et vellet aliquid a medico, non praecise vult, sed de voluntate medici; alias si tantum de voluntate sua vellet, esset stultus. Sic nos a deo nihil petere debemus nisi quod fiat de nobis voluntas sua, idest ut voluntas sua compleatur in nobis.

Tunc enim est rectum cor hominis quando concordat cum voluntate divina.

Hoc christus fecit: Ioan. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me. Christus enim, secundum quod deus, eandem voluntatem habet cum patre; sed, secundum quod homo, habet aliam voluntatem a patre: et secundum hanc dicit se non facere voluntatem suam sed patris. Et ideo docet nos orare et petere: fiat voluntas tua.

Sed quid est quod dicitur? nonne in Psal. Cxiii, 3; dicitur: omnia quaecumque voluit fecit? si omnia facit quae vult in caelo et in terra, quid est hoc quod dicit: fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra? ad hoc sciendum est, quod deus tria vult de nobis, et nos petimus quod haec impleantur.

Primum quidem quod deus vult de nobis, est quod nos habeamus vitam aeternam.

Quicumque enim facit aliquid propter aliquem finem, vult de illa re illud pro quo facit eam. Deus autem fecit hominem, sed non pro nihilo: quia, sicut dicitur in Psal. Lxxxviii, 48: numquid vane constituisti omnes filios hominum.

Fecit ergo homines propter aliquid, sed non propter voluptates, quia et bruta habent eas, sed ut habeant vitam aeternam.

Vult ergo dominus ut homo habeat vitam aeternam.

Quando vero aliquid consequitur illud ad quod factum est, dicitur quod salvatur; quando vero non consequitur, dicitur quod res illa perditur. Deus autem fecit hominem propter vitam aeternam.

Cum ergo consequitur vitam aeternam, salvatur; et hoc vult dominus: ioan.

VI, 40: haec est autem voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam.

Haec autem voluntas iam completa est in Angelis et in sanctis qui sunt in patria, quia vident deum et cognoscunt, et fruuntur eo; sed nos desideramus quod sicut voluntas dei completa est in beatis qui sunt in caelis, ita compleatur in nobis qui sumus in terra: et hoc petimus cum oramus: fiat voluntas tua in nobis qui sumus in terra, sicut in sanctis qui sunt in caelo.

Alia voluntas dei de nobis est ut servemus mandata eius. Quando enim aliquis desiderat aliquid, non solum vult illud quod desiderat, sed omnia per quae venitur ad illud; sicut medicus ut consequatur sanitatem, vult etiam dietam et medicinam et huiusmodi.

Deus autem vult ut habeamus vitam aeternam. Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Vult ergo ut servemus mandata. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum, ib. 2: ut probetis quae sit voluntas dei bona, beneplacens et perfecta.

Bona, quia utilis: Isai. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. Beneplacens amanti; et si aliis non sit grata, amanti tamen est delectabilis. Psal. Xcvi, 11: lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. Perfecta, quia honesta: Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.

Sic ergo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut impleamus mandata dei.

Haec autem voluntas dei fit in iustis, sed in peccatoribus nondum fit. Iusti autem designantur per caelum, peccatores autem per terram. Petimus ergo ut fiat voluntas dei ita in terra, idest in peccatoribus, sicut in caelo, idest in iustis.

Notandum autem, quod ex modo loquendi datur nobis doctrina. Non enim dicit, fac, nec etiam faciamus; sed dicit, fiat voluntas tua: quia ad vitam aeternam duo sunt necessaria, scilicet gratia dei et voluntas hominis; et licet deus fecerit hominem sine homine, non tamen iustificat eum sine eo. Augustinus, super Ioan.: qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te, quia vult quod homo cooperetur.

Zach. I, 3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Apostolus, I cor.

XV, 10: gratia dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Non ergo praesumas de te, sed confidas de gratia dei: nec negligas, sed adhibeas studium tuum: et ideo non dicit, faciamus, ne videretur quod nihil faceret gratia dei; nec dicit, fac, ne videatur quod nihil faceret voluntas et conatus noster; sed dicit, fiat per gratiam dei, adhibito studio et conatu nostro.

Tertium quod vult deus de nobis, est, ut restituatur homo ad statum et dignitatem in qua creatus fuit primus homo; quae tanta fuit ut spiritus et anima nullam repugnantiam sentiret a carne et sensualitate.

Quandiu enim anima subiecta fuit deo, caro ita subiecta fuit spiritui ut nullam corruptionem mortis seu infirmitatis et aliarum passionum sentiret; sed ex quo spiritus et anima, quae erat media inter deum et carnem, rebellavit deo per peccatum, tunc corpus rebellavit animae, et tunc mortem et infirmitates sentire coepit, et continuam rebellionem sensualitatis ad spiritum. Rom. VII, 23: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Sic est continua pugna inter carnem et spiritum, et homo continue deterioratur per peccatum. Est ergo voluntas dei ut homo restituatur ad statum primum, ut scilicet nihil sit in carne contrarium spiritui: I Thess. IV, 3: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra.

Haec autem voluntas dei non potest impleri in vita ista, sed complebitur in resurrectione sanctorum, quando resurgent corpora glorificata, et erunt incorruptibilia et nobilissima: I Cor. XV, 43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Est tamen voluntas dei in iustis quantum ad spiritum per iustitiam et scientiam et vitam.

Et ideo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut etiam fiat in carne. Nam hoc modo per caelum accipimus spiritum, per terram carnem; ut sit sensus: fiat voluntas tua ita in terra, idest in carne nostra, sicut fit in caelo, idest in spiritu nostro per iustitiam.

Per hanc autem petitionem pervenimus ad beatitudinem luctus, de qua Matth. V, 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et hoc secundum quamlibet trium expositionum.

Nam secundum primam desideramus vitam aeternam: unde per eius dilectionem inducimur ad luctum: Psal. Cxix, 5: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est.

Et hoc desiderium sanctorum est ita vehemens quod propter hoc desiderant mortem, quae secundum se fugienda est: II cor.

V, 8: audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad deum.

Item secundum secundam expositionem, illi qui servant mandata, sunt in luctu: quia licet sint dulcia animae, tamen carni sunt amara, quae continue maceratur: psal.

Cxxv, 6: euntes ibant et flebant, quantum ad carnem; venientes autem venient cum exultatione, quantum ad animam.

Item secundum tertiam expositionem, ex pugna quae continue est inter carnem et spiritum, provenit luctus. Non enim potest fieri quin anima saucietur ad minus per venialia a carne: et ideo ut expietur, est in luctu: Psal. VI, 7: lavabo per singulas noctes, idest obscuritates peccati, lectum meum, idest conscientiam meam. Et qui sic plorant, perveniunt ad patriam, ad quam nos perducat deus.