IN ORATIONEM DOMINICAM

 Prologus

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

Articulus 5

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Inveniuntur aliqui magnae sapientiae et fortitudinis; et quia nimis confidunt de virtute sua, non agunt sapienter quae agunt, nec perducunt quod intendunt ad complementum. Prov. XX, 18: cogitationes consiliis roborantur. Sed notandum, quod spiritus sanctus, qui dat fortitudinem, dat etiam consilium. Nam omne bonum consilium de salute hominum est a spiritu sancto. Tunc autem consilium est homini necessarium quando est in tribulatione, sicut consilium medicorum cum aliquis infirmatur. Unde et homo cum spiritualiter infirmetur per peccatum, debet quaerere consilium, ut sanetur.

Consilium autem peccatori necessarium ostenditur Dan. IV, 24, cum dicitur: consilium meum placeat tibi, rex. Peccata tua eleemosynis redime. Optimum ergo consilium contra peccata est eleemosyna et misericordia; et ideo spiritus sanctus docet peccatores petere et orare: dimitte nobis debita nostra.

Debemus autem deo illud quod auferimus de iure suo. Ius autem dei est ut faciamus voluntatem suam, praeferendo eam voluntati nostrae. Auferimus ergo deo ius suum, cum praeferimus voluntatem nostram voluntati suae; et hoc est peccatum. Peccata ergo sunt debita nostra. Est ergo consilium spiritus sancti ut petamus a deo veniam peccatorum; et ideo dicimus: dimitte nobis debita nostra.

Possumus autem in his verbis tria considerare. Primum est quare fit haec petitio; secundum quando impleatur; tertium est quid requiratur ex parte nostra ut impleatur.

Circa primum sciendum, quod ex hac petitione possumus duo colligere, quae necessaria sunt hominibus in vita ista.

Unum est quod homo semper sit in timore et humilitate. Aliqui enim fuerunt ita praesumptuosi quod dicerent quod homo poterat vivere in mundo isto ita quod ex se poterat vitare peccata. Sed hoc nulli datum est, nisi soli christo, qui habuit spiritum non ad mensuram, et beatae virgini, quae fuit plena gratiae, in qua nullum peccatum fuit, sicut dicit Augustinus: de qua scilicet virgine cum de peccatis agitur, nullam volo fieri mentionem. Sed de aliis sanctis nulli concessum est quin ad minus veniale peccatum incurreret: I ioan.

I, 8: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

Et hoc etiam probatur per petitionem istam. Constat enim quod omnibus sanctis etiam hominibus, convenit dicere: pater noster, in quo dicitur: dimitte nobis debita nostra. Ergo omnes recognoscunt et confitentur se peccatores vel debitores.

Si ergo peccator es, debes timere et humiliari.

Aliud est quod semper vivamus in spe: quia licet simus peccatores, non debemus desperare, ne desperatio ducat nos ad maiora et diversa peccata, sicut dicit apostolus, Ephes. IV, 19: qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis. Ergo multum est utile quod semper speremus: quia quantumcumque homo sit peccator, debet sperare quod deus, si perfecte conteratur et convertatur, dimittet ei. Haec autem spes firmatur in nobis cum petimus: dimitte nobis debita nostra.

Sed hanc spem abstulerunt Novatiani, qui dixerunt, quod qui semel peccabant post baptismum, nunquam consequebantur misericordiam. Hoc autem non est verum, si verum dixit christus dicendo, Matth. XVIII, 32: omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. In quacumque ergo die petes, poteris consequi misericordiam, si roges cum poenitudine peccati.

Si igitur ex hac petitione consurgit timor et spes: quia omnes peccatores contriti et confitentes, misericordiam consequuntur.

Et ideo necessaria fuit haec petitio.

Circa secundum sciendum est, quod in peccato sunt duo: scilicet culpa qua offenditur deus, et poena quae debetur pro culpa. Sed culpa remittitur in contritione, quae est cum proposito confitendi et satisfaciendi. Psal. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Non est igitur desperandum, ex quo ad remissionem culpae sufficit contritio cum proposito confitendi.

Sed forte quis dicet: ex quo dimittitur peccatum contritione, ad quid necessarius est sacerdos? ad hoc dicendum est, quod deus in contritione dimittit culpam, et poena aeterna commutatur in temporalem; sed nihilominus manet adhuc obligatus ad poenam temporalem. Unde si decederet sine confessione, non contempta tamen, sed praeventa, iret ad Purgatorium, cuius poena, sicut dicit Augustinus, est maxima. Quando ergo confiteris, sacerdos absolvit te de hac poena in clavium virtute, cui te subieceris in confessione; et ideo dixit christus apostolis, Ioan. XX, 22-23: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Unde quando semel confitetur quis, dimittitur ei aliquid de poena huiusmodi, et similiter quando iterum confitetur: et posset toties confiteri, quod tota sibi dimitteretur.

Invenerunt autem successores apostolorum alium modum remissionis huius poenae: scilicet beneficia indulgentiarum quae existenti in caritate tantum valent quantum sonant et quantum pronuntiantur.

Quod autem Papa hoc possit, satis patet. Nam multi sancti multa bona fecerunt, et tamen isti non peccaverunt, ad minus mortaliter; et haec bona fecerunt in utilitatem ecclesiae. Similiter meritum christi et beatae virginis sunt sicut in thesauro. Unde summus pontifex, et illi quibus ipse committit, possunt huiusmodi merita, ubi necesse est, dispensare.

Sic ergo dimittuntur peccata non solum quantum ad culpam in contritione, sed etiam quantum ad poenam in confessione, et per indulgentias.

Circa tertium sciendum, quod ex parte nostra requiritur ut nos dimittamus proximis nostris offensas factas nobis. Unde dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: aliter deus non dimitteret nobis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam.

Luc. VI, 37: dimitte et dimittemini.

Et ideo solummodo in ista petitione ponitur contritio, cum dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si ergo non dimittis, non dimittetur tibi.

Sed posses dicere: ego dicam praecedentia, scilicet dimitte nobis, sed sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, tacebo.

Ergo christum decipere quaeris? sed certe non decipis. Nam christus qui hanc orationem fecit, bene recordatur eius: unde non potest decipi. Ergo si dicis ore, adimpleas corde.

Sed quaeritur utrum ille qui non proponit dimittere proximo suo, debeat dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Videtur quod non, quia mentitur.

Dicendum, quod non mentitur, quia non orat in persona sua, sed ecclesiae, quae non decipitur: et ideo ponitur ipsa petitio in plurali.

Sed sciendum, quod duobus modis dimittitur. Unus est perfectorum, ut scilicet offensus requirat offendentem. Psal.

XXXIII, 15: inquire pacem. Alius est communiter omnium, ad quem tenentur omnes, ut scilicet petenti veniam tribuat.

Eccli. XXVIII, 2: relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

Ex hoc sequitur alia beatitudo: beati misericordes: misericordia enim facit nos misereri proximo nostro.