IN ORATIONEM DOMINICAM

 Prologus

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

Articulus 7

Sed libera nos a malo. Amen.

Supra docuit nos dominus petere veniam peccatorum, et quomodo possumus vitare tentationes: hic vero docet petere praeservationem a malis. Et haec petitio est generalis contra omnia mala; scilicet peccata, infirmitates et afflictiones, sicut dicit Augustinus. Sed quia de peccato et tentatione dictum est, dicendum est de aliis malis, scilicet adversitatibus et afflictionibus omnibus huius mundi; a quibus deus liberat quadrupliciter.

Primo ne superveniat afflictio. Sed hoc raro contingit: quoniam sancti in mundo isto affliguntur, quia, ut dicitur II tim.

III, 12: omnes qui pie volunt vivere in christo iesu, persecutionem patientur. Sed tamen alicui deus concedit aliquando ut non affligatur a malo; quando scilicet cognoscit eum impotentem, et non posse resistere; sicut medicus infirmo debili non dat violentas medicinas. Apoc. III, 8: ecce dedi coram te Ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem.

In patria autem erit generale hoc, quia nullus affligetur ibi. Iob V, 19: in sex tribulationibus, scilicet praesentis vitae, quae per sex aetates distinguitur, liberabit te; et in septima non tanget te malum.

Apoc. VII, 16: non esurient neque sitient amplius.

Secundo liberat quando in afflictionibus consolatur. Nam nisi deus consolaretur, non posset homo subsistere.

II Cor. I, 8: supra modum gravati sumus supra virtutem nostram; et ibid. VII, 6: sed qui consolatur humiles, consolatus est nos deus. Psal. Xciii: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

Tertio quia afflictis tot bona facit quot tradunt mala oblivioni. Tob.

III, 22: post tempestatem tranquillum facis.

Sic ergo afflictiones et tribulationes huius mundi non sunt timendae, quia facile tolerantur et propter consolationem admixtam, et propter brevitatem. Apostolus, II cor.

IV, 17: id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: quia ex his pervenitur ad vitam aeternam.

Quarto quia tentatio et tribulatio convertitur in bonum: et ideo non dicit, libera nos a tribulatione, sed a malo: quia tribulationes sunt sanctis ad coronam; et inde est quod gloriantur de tribulationibus.

Apostolus, Rom. V, 3: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur.

Tob. III, 13: in tempore tribulationis peccata dimittis. Liberat ergo deus hominem a malo et tribulationibus, eas in bonum convertendo; quod est signum maximae sapientiae, quia sapientis est malum ordinare in bonum; et hoc fit per patientiam, quae habetur in tribulationibus. Ceterae vero virtutes bonis utuntur, sed patientia malis; et ideo solum in malis, idest in adversitatibus, est necessaria: Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur.

Et ideo spiritus sanctus per donum sapientiae facit nos petere: et per hoc pervenimus ad beatitudinem ad quam ordinat pax, quia per patientiam pacem habemus et in tempore prospero et adverso: et ideo pacifici dicuntur filii dei, qui sunt similes deo, quia sicut deo nihil nocere potest, ita nec eis, quia nec prospera nec adversa; et ideo beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur, Matth. V, 9.

Amen est confirmatio universalis omnium petitionum.

Compendiosa expositio totius orationis pater noster.

Ut in summa exponatur, sciendum est, quod in oratione dominica continentur omnia quae desiderantur, et omnia quae fugiuntur.

Inter omnia autem desiderabilia illud plus desideratur quod plus amatur, et hoc est deus; et ideo primo petis gloriam dei, cum dicis: sanctificetur nomen tuum.

A deo autem desideranda sunt tria, quae pertinent ad te. Primum est quod pervenias ad vitam aeternam; et hoc petis cum dicis: adveniat regnum tuum. Secundum est quod facias voluntatem dei et iustitiam; et hoc petis cum dicis: fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Tertium est ut habeas necessaria ad vitam; et hoc petis cum dicis: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et de his tribus dicit dominus, Matth. VI, 33: primum quaerite regnum dei, quantum ad primum; et iustitiam eius quantum ad secundum; et haec omnia adiicientur vobis, quantum ad tertium.

Illa autem quae vitanda sunt et fugienda, sunt illa quae contrariantur bono. Bonum autem quod primo desiderabile est, est quadruplex, ut dictum est.

Et primum est gloria dei, et huic nullum malum est contrarium. Iob XXXV, 6: si peccaveris, quid ei nocebis... Si iuste egeris, quid donabis ei? nam et de malo in quantum punit, et de bono inquantum remunerat, resultat gloria dei.

Secundum bonum est vita aeterna; et huic contrariatur peccatum, quia per peccatum perditur: et ideo ad hoc removendum dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Tertium bonum est iustitia et bona opera; et huic contrariatur tentatio, quia tentationes impediunt nos a bono operando: et ad hoc removendum petimus: et ne nos inducas in tentationem.

Quartum bonum sunt bona necessaria; et huic contrariantur adversitates et tribulationes; et ad hoc removendum petimus: sed libera nos a malo. Amen.