IN ORATIONEM DOMINICAM

 Prologus

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

Articulus 2

Adveniat regnum tuum.

Sicut dictum est, spiritus sanctus facit nos recte amare, desiderare et petere; et efficit in nobis primo timorem, per quem quaerimus quod nomen dei sanctificetur. Aliud donum est donum pietatis.

Et est proprie pietas, dulcis et devotus affectus ad patrem, et ad omnem hominem in miseria constitutum. Cum ergo deus sit pater noster, ut patet, non solum debemus eum revereri et timere, sed etiam ad eum habere debemus dulcem et pium affectum. Hic autem affectus facit nos petere quod adveniat regnum dei.

Tit. II, 12-13: pie et iuste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni dei.

Posset autem quaeri: regnum dei semper fuit: quare ergo petimus quod veniat? et ideo dicendum est, quod hoc potest tripliciter intelligi.

Primo quia aliquando rex habet ius regni solum, seu dominii: et tamen nondum dominium ipsius regni est declaratum, quia nondum homines regni sunt ei subiecti. Tunc ergo apparebit primo eius regnum seu dominium, quando homines regni erunt sibi subiecti.

Deus autem ex se et sua natura est dominus omnium: et christus secundum quod deus, et etiam secundum quod homo, habet a deo quod sit dominus omnium. Dan. VII, 14: dedit ei potestatem et honorem et regnum. Oportet ergo quod sibi sint omnia subiecta. Hoc autem nondum est, sed erit in fine. I Cor. XV, 25: oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Et ideo petimus et dicimus: adveniat regnum tuum.

Et hoc quantum ad tria: scilicet ut iusti convertantur, peccatores puniantur, et mors destruatur.

Nam homines dupliciter subiiciuntur christo: aut voluntarii, aut inviti. Cum enim voluntas dei sit ita efficax quod oporteat penitus illam compleri, et deus velit quod omnia subiiciantur christo: alterum duorum erit necessarium: ut scilicet aut homo faciat voluntatem dei subiiciendo se mandatis eius, et hoc facient iusti; aut deus faciat de omnibus voluntatem suam puniendo eos, et hoc faciet peccatoribus et inimicis suis. Et hoc erit in fine mundi.

Psal. Cix, 1: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et ideo sanctis est datum quaerere quod adveniat regnum dei, scilicet quod ipsi totaliter subiiciantur ei; sed peccatoribus est horribile, quia nihil aliud est quaerere quod adveniat regnum dei, nisi quod de voluntate dei subiiciantur poenis. Amos V, 18: vae desiderantibus diem domini.

Sed et ex hoc destruitur mors. Cum enim christus sit vita, non potest in regno eius esse mors, quae est vitae contraria: ideo dicitur I Cor. XV, 26: novissime autem inimica destruetur mors. Et hoc erit in resurrectione. Phil. III, 21 reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.

Secundo regnum caelorum dicitur gloria Paradisi. Nec mirum: nam regnum nihil aliud dicitur nisi regimen.

Ibi autem est optimum regimen ubi nihil invenitur contra voluntatem regentis. Voluntas autem dei est salus hominum, quia vult homines salvos fieri; et hoc potissime erit in Paradiso, ubi nihil erit saluti hominum repugnans. Matth. XIII, 41: auferentur de regno eius omnia scandala. In mundo autem isto sunt multa contra salutem hominum. Cum ergo petimus: adveniat regnum tuum, oramus, ut simus participes regni caelestis et gloriae Paradisi.

Quod quidem regnum est valde desiderandum propter tria.

Primum propter summam iustitiam quae est in eo. Isai. LX, 21: populus tuus omnes iusti. Hic enim mali sunt mixti bonis; sed ibi nullus malus erit, et nullus peccator.

Item propter perfectissimam libertatem.

Hic enim non est libertas, quanquam omnes naturaliter desiderent eam; sed ibi erit omnimoda libertas contra omnem servitutem. Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a corruptione. Et non solum erunt ibi omnes liberi, sed erunt reges: Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum.

Cuius ratio est, quia omnes erunt eiusdem voluntatis cum deo, et deus volet quidquid sancti volent, et sancti quidquid deus voluerit: unde cum voluntate dei fiet voluntas eorum. Et ideo omnes regnabunt, quia omnium voluntas fiet, et dominus erit corona omnium. Isai. XXVIII, 5: in die illa erit dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui.

Item propter mirabilem affluentiam.

Isai. Lxiv, 4: oculus non vidit, deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te.

Psal. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum.

Et nota quod homo inveniet omnia in solo deo excellentius et perfectius omni eo quod in mundo quaeritur. Si delectationem quaeris, summam invenies in deo; si divitias, ibi omnem sufficientiam invenies, propter quam sunt divitiae; et sic de aliis.

Augustinus, in confess.: anima cum fornicatur abs te, quaerit extra te, quae pura et limpida non invenit, nisi cum redit ad te.

Tertio modo, quia aliquando in mundo isto regnat peccatum. Et hoc est quando homo est ita dispositus quod statim sequitur et prosequitur appetitum peccati.

Apostolus, Rom. VI, 12: non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore: sed debet deus regnare in corde tuo.

Isai. VII, 7: sion, regnabit deus tuus. Et hoc est quando paratus est obedire deo, et servare omnia mandata sua. Cum ergo petimus quod veniat regnum, oramus quod non regnet in nobis peccatum, sed deus.

Per hanc autem petitionem perveniemus ad beatitudinem, de qua dicitur Matth. V, 4: beati mites: nam secundum primam expositionem, ex quo homo desiderat quod deus sit dominus omnium, non vindicat se de iniuria sibi illata, sed reservat eam deo. Nam si vindicares te, non quaereres quod adveniret regnum eius. Secundum vero secundam expositionem, si tu expectas regnum eius, idest gloriam Paradisi, non debes curare si perdis res mundanas. Item secundum tertiam expositionem, si tu petis quod deus regnet in te et christus; cum ipse fuerit mitissimus, et tu debes esse mitis. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum. Hebr.

X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.